Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Preterea sciendum. HIc incipit distinctio 45. Circa quam quaero quatuor. primo vtrum resurrectio sit naturalis. Quod sic. Quia conpetit omnibus indiuinduis nature humane.

¶ Contra. dionysius de diuinis nomi nibus. dicit quod est supernaturalis. quod naturale quatuor modis accipitur hic sciendum primo modo naturale: vt distinguiontra liberum. secundo vt distinguitur contra artificiale. tertio vt distinguitur contra violentum. quarto vt distinguitur contra supernaturale

¶ Exemplum primi. Dicimus quod in diuinis est productio libera et naturalis.

¶ Exemplum secundi. si motus solis est naturalis cursus hominis artificialis. et isto modo producitur creatura. a deo per modum artis.

¶ Exemplum tertii. de moti grauis deorsum et eiusdem sursum.

¶ Exemplum quarti. sicut aliquas virtutes dicimus naturales alias supernaturales.

¶ Primo modo non potest dici resurrectio naturalis: quia virtute diui na libera fit.

¶ Sed nec 2o. quia quicquid deus agit extra se agit per modum artis. Nec 4o. quia mutatio fiet. Sed 3o poest dici naturalis: quia secundum inclinationem naturalem conuenit anime rationa li et corpori quod vniantur: nec est eis hoc violentum.

¶ Sed oc. di. si eo modo est naturalis: in generatione anima infunditur supernaliter.

¶ Dicitur quod non: quia tam organimatio quam infusio anime in raisurrectione est super naturalis: sed in generatione saltem organimatio fit naturaliter.

¶ 2a difficultas quia quantum ad animationem videtur simul esse circum scribendo organimationem.

¶ Dico quod vnio vtrobique est supernaturalis et in resurrectione et in generatione hominis licet organizatio fiat naturaliter in generatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1