Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

SEcundo queritur. vtrum resurrectio possit probari ratione naturali. Quod sic. quia antiqui philosophi hoc posuerunt vt recitat Augu. xxicio. de ci. dei.

¶ Contra. quia est articulus fideiinsistendum est circa dcam philosophorum.

¶ primum Hic primo est socratis. qui primus posuit animam immortalem. Ante enim eum alii philosophi non ponebant. et ideo eum irrid pat. vnde congregati in vnum eis dicebat: vel anime nostre moriem tur vel non. Si morientur non poteris conuincere conuincendo mortem: nec post mortem: mortem: si iam conuicti eritis.

¶ 2a dictum est platonis qui resurrectionem astruxit post purga tionem in campos elyseos.

¶ 3m. est dictum Ari. qui posuit nimam esse perfectione corporis organici.

¶ 4m. est dictunporphirii qui virorum perfectorum animas dicebat non debere redire ad has calamitates.

¶ Ex his dictis philosophorum contrahiresurrectio.

¶ prim coniugendo dictum platonis et porphy rii. plato dixit quod redibunt postpurgationem. porphyri quod non redibunt ad has calamitates. Ita similiter ex dictis socra. et ari. potest conuinci: quia vnus dicit quod est immortalis. alius quod est forma corporis. Resurrectionem plato vidit quod post purgationem redibunt: porphy quod non ad has cala¬ mitates. ita quod ex dictis socratis et arist. si eorum dicta dicantur simul: quod sit immortalis. per dictum socratis: et quod sit forma corporis per dictum Aristo videamus de dictis prophiosopharum. Exodi 3 Secundo habet: quod christus recitat Mat. 2o contra saduce os. quae dicunt resurrectionem non esse. Ego sum diseus abraam etc. quod verbum ad probandum resurrectionem deducitur sic. positi vno relatiuorum ponitur reliquum: sed dicebatur relatiue ad illos: quia deus abraam: ergo cum deus esset et ipsi erant.

¶ 2ao auemitas. Iob. 19o. quae est expraessissima. Credo quod redempto¬: meus viuit etc.

¶ 3a. osee. 8o. venite et reuertamur ad disecunum: quia ipse cepit et saluabit nos etc.

¶ Et 2o. machabeorum. patet expraesse. vir fortissimus iudas etc.

¶ De dictis apitulorum patet expresse. vnde paulus. Seminatucorpus corruptibile et resurget incorruptibile. Et reformabit corpus humilitatis nostre configuratum corpori claritatis sue. videamus. si per rationes naturales potest ostendirit

¶ Sunt autem hic 4or fundamenta nota phy losophantibus. primum de immortalitate anime. 2m contrsa. platonem quod anima non transit de courpore in corpus. 3m ad dictum Aristo oportet aspicere quod anima est forma naturalis corporis. 4m contra comentato rem quod vnius singularis corporis est vna forma distincta ab aliis.

¶ Ista probantur post. Suppositis igitur his arguo primo sic. impossibile est quod sit aliquod informatiuum nisi respectu alcuius informabilis: sicut nec productiuum sine producibili: sed anima per se est informatiua corporis. ergo necessario est corpus informabile corrspondens ei: quod anima actu informet accidit ei: sed quod sit informatiua: hoc conuenit eim per se: et per consequens perpetuo. ergo oportet quod sit aliquod quod possit facere quod informet suum informabile Et hec ratio probat quod resurrectio sit possibilis: non quod si futura de facto.

¶ 2o sic. impossibile est quod inclinatio naturalis sit ad impossibile: sed naturalis inclinatio anime est ad informam dum corpus. ergo etc. maior patet de se. probatio minoris. quia anima est naturaliter in corpore: sicut perfectio in perfectibus li suo: quod autem habet alicui naturaliter inesse si separetur: habet naturalem inclinationem ad illud: sicut graue naturaliter est deorsum: et si separetur naturaliter inclinatur ad deorsum.

¶ 3o sic. Regula no ta est quod deus et nam nihil faciunt frustra: et si non circa intf ma. multo minus circa nobilissima: sed si anima rationalis esset perpetuo separata a corpore: frustra esset poto tentia informatiua: quia perpetuo frustraretur ab actu: quia est inconueniens.

¶ 4o fortius sic impossibile est quod aliquaspecies quantum ad omnia indiuidua frustretur sine intento: licet in aliquo indiuiduo hoc possit contingere: sicut quod aliquins homo non sit beatus pollitice: licet omnes priuari non possint illo fine: sed omnis forma ordinatur ad compositum: sicut ad proprium finem. sicut materia ad formam materia est propter formam et mam et forma sunt propter compositum. ergo cum anima sit forma corporis: cuius finis est humanitas. ergo inconueniens est quod perpetud frustretur humanitate.

¶ Iste rationes videntur demonstrare: sicut quecumque philosophorum rationes.

¶ Et confiritut 4o exio.

¶ primum exeitum. est Arist. primo. medie. quod non est impossibile peruenire ad scientiamquia omnes homines natura scire desiderant: et esset aliter frustra desiderium sed omnis homo appetit naturaliter perpetuari in vita. ergo etc.

¶ Si dicas quod est desiderium elicitum liberum non naturale.

¶ contra. illud est naturale: quod conclusio omnibus indiuiduis alicuius speciei: sed non est aliquis qui non appetat perpetuari in vita amota contradictio ne mala.

¶ Item plures homines efficacius anhelant ad vitam quam ad scientiam. igitur magis vtile videtur hoc quam illud.

¶ 2m exitum. in moralibus. Quandocunque aliqua perfectio debetur naturae specifice secundum se: illa conuenit indiuiduis vt in pluribus sicut homin loqui: sed esse virtuosum conclusio naturae hominis vt homo est secundum perfectionem specificam: sed homines vt in pluribus non sunt virtuosi: quia ad hoc oportet habere omnes virtutes. Cum igitur non sint boni vt in pluribus moraliter videtur esse vita alia vbi in pluribus sint virtuosi et beati.

¶ 3m exemplum philosophicumgnatio est in rebus corporalibus ad saluandum naturam specificam quae non potest in vno perpetuari. non ordinauit autem hoc nam in incorruptibilibus: quia sufficienter conseruatur in vno indiuiduo. Tunc sumo regulam istam quod nobiliori modo saluantur que in vno in diuiduo: quam quae per generationem: nura autem magis intendit esse eternum: et magis principaliter. et per consequens magis conseruationem eo rum intendit et nobiliori mo. cum igitur homo sit principalior citra intelligentias. et nobilior sole et celo. ergo nobiliori modo intendit naturam suam conseruare quam celi: et hoc tenet supponendo quod caelum n fit animatum.

¶ Exitum. 4m. est de fine et eis quae sunt ad finem: quia finis imponit necessitatem eis quae sunt ad finem. ergo quam to aliqua maiorem connexionem habent ad finem: tanto magis sunt necessaria: sed homo habet maiorem connexionem ad finem quam sol: quia homo habet potentiam intellectiuam qua attingit finem obiectiue. ergo naturamagis intendit ad conseruationem hominis: et nobiliori modo quam ad conseruationem solis.

¶ Sed oc. difficultas quia n videtur demonstrabile quia ad hoc philosophi non deuenerunt.

¶ Dicitur quod locus ab aucto ritate. non tenet negatiue.

¶ 2a difficultas quomodo articulus fidei potest demonstrari cum sit contingens.

¶ Dicitur quod resurre ctio actu fiat non est demonstrabile: sed deus non potest facere quin anima sit inclinata ad hoc.

¶ Alia di quod doctores nostri non dicunt hoc.

¶ Dico quod forsan non est demonstrabile. tamen non video solutionem predictarum rationum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2