Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

SEcundo queritur. vtrum illi qui sunt in inferno sint obsti nati. Quod non: quia Iacobi. 2o dicitur. demones credunt et contremiscunt. sed obstinati non credunt: nec timent deum: vel penitent. ergo etc.

¶ Contra. in priams. in inferno autem quis confitebitur tibi: et alibi. non mortui laudabunt te domine. neque omnes qui descendunt in infernum quod sic.

¶ Sed causa obstinatioHic tenetu nis assignatur quadrupliciter.

¶ Aliquin dicunt quod hec est perfectio nature angelice quia vbicumque se conuertit totaliter se conuertit: et ita ex vehementia talis conuersionis: ita impingit quod immobiliter sic permanet.

¶ Alii dicunt quod hoc est ex defectu gratie. sine qua nemo mereri potest: nec cauere a malo.

¶ Alii dicunt quod hoc est ex vehementia passionis affligentis et absorbentis.

¶ Alii dicunt quod hoc est ex intensione habitus necesfitantis ad hoc quanto enim est intensior plus inclinat.

¶ Sed ista non placent.

¶ Ideo arguitur contra ea.

¶ Contra primum ita perfectam naturam et perfectam libertatem habet spiritus angelicus nunc sicut ante. Purum enim contingens non potest transferri: vt sit necessarium. ex quo autem contingenter eli cit actum: et contingenter conseruat.

¶ Contra 2m. infideles non habent gratiam: et tamen possunt elicere bonos actus aliquis. habent etiam damnati multas gratias gratis datas.

¶ Contra 3m. quia eadem ratione absorbentur ne vellent malum.

¶ Con tra 4m. quia licet habitus sit virtus qua intenditur actus: tamen nullam causalitatem dat potentie: et si sit virtus producti ua contingens quibuscumque concurrentibus: totus effectus erit contingens. inclinaret ergo plus: quia ad perfectiorem effectum causandum. sed potentia non mutat modum causandi qui sibi debetur ex natura sua. in inuribus et in facilibus non est difficultas in operando. quod duplex est obstinatio in eis. vna Dico igitur quod non possunt velle bonum.

¶ Sed vnde si obiectum est approximatum et potentia disposita sufficienter: patet quod a nulla creatura potest impediri. sed hoc proue nit: quia diuina voluntas necessario concurrit. vt causa vniuersalis ad hoc quod causa particularis aliquid faciat: que nec influeret tunc in eis: et sic agentia particularia non pote runt agere: cum causa vniuersalis plus influat in suum carsatum: quam causa particularis.

¶ Secunda obstinatio est. Ex quo vident quod deus non vult cooprari ad bonum et aliquid volunt operari totaliter se conuertunt ad malum.

¶ Sed contra. hec instatur. quia sequitur ex hoc quod angelus non sit obstinatus ex se sed ex parte dei impedientis.

¶ hic dicitur quod demon est obstinatus primo ex parte sui quia demeruit. et ex hoc deus sibi non concurrit.

¶ Sed instatur: quia secundum hoc perpetuum miraculum erit in obstinando eos.

¶ Dico quod non multum laborat deus in faciendo miracula.

¶ Sed tunc est dubium de secunda obstinatione: quia non sequiuquod velit malum: sed suspendit actum suum.

¶ hic non video necessitatem quin possit suspendere actum suum malum: nec est rationabile quod deus in eo causet actum malum. sic tamen faciunt de facto.

¶ Prima ergo obstinatio bene est de necessitatem sed secunda non.

¶ Alia difficultas immutabilis est actus bonus bea torum. ergo malus damnatorum.

¶ Dico quod dannati habent vnum actum sempiternum scilicet quo affligentur ab igne: sed non apparet causa sufficiens quod semper velint malum: licet ita sit de facto.

¶ Sed dubium est de illo diuite qui videbatur compati: fratribus suis. dicens. pater abraam mitte lazarum etc. Luce. 19.

¶ Dicitur quod non oportet esse omnes actus deordinatos omni conditione mala.

¶ Dicitur tamen quod quia debebat sib augeri pens propter coniuctionem fratrum suorum. ideo non propter compassionem: sed ne plus cruciaretur hoc dicebat.

¶ Sed queritur. si sint in continua blasphemia dei:

¶ Dicitur quod sic. iuxta illud apoci. 19. non egerunt penitentiam: sed blasphemant deum etc.

¶ Alia difficultas si poenitent: dicitur quod sic. inordinate tamen et infructuose iuxta illud. sapitnes. stabunt iusti: et sequitur. dicentes intra se penitentiam agentes. hi sunt etc.

¶ 3a di. si clamarent ad deum: et peteret minam. si daretur eis: Dicitur quod sic: sed hoc non possunt facere. quia ianua clausa est. sicut dixit dyabolus diuiti volenti conuerti et penitere. Tarde inquit est.

¶ Alia difficultas. s blasphemia est maxima pena eorum.

¶ Dico quod maius malum est quam quecumque pena. et si habet rationem pene maxima est: sed magis videtur esse annexa pene.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2