Text List

On this page

Quaestio 1

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

hic oritur questio etc. Hic incipit distinctio 50a. Circa quam quaeruntur 4or.

¶ Prime vtrum illi quae sunt in inferno magis vellent non esse quam ee. Quod non. Aug. de ci. dei. determinat oppositum: quia tam naturale est esse cuilibs creature quod nullus potest non velle esse

¶ Contra. Tuc. 23o. vbi dicit christus quod peccatores dicentu montibus cadite super nos etc. Etiam apoci. 2o. Tunc "desiderabunt mori: et fugiet mors ab eis" intelligendum quod ad aliquid volendum inclinamur Hic cnt ex quadruplici causa.

¶ per ex naturali inclinatione. sicut Aug. dicit 3o de ci. dei. Omnes volunt esse felices.

¶ 2 ex habitus perfectione: sicut intemperatus occurrente obiecto etc.

¶ 3o ex passione. sicut icitatus passione concipiscentie vel ire.

¶ 4o ex dictamine recte rationis: vt quin ratio dictat hoc esse faciendum.

¶ Et secundum hec introducuntur quatuor conclusiones.

¶ Prima conclusio est. quod damnati non possun appetere non esse secundum naturalem inclinationem. probatur: quod appetitus non fertur naturaliter nisi ad aliquam perfectionem. hoc patet in vtroque appetitu scilicet rationali et sensitiuo. Sed non esse nulli est perfectio.

¶ 2a conclusio quod possunt appetere non esse ex vehementia passionis. patet: quia experimur quod ex iracundia aliquo se interficiunt: non curantes de alia vita: nec eam sperantes.

¶ Tertia conclusio. quod ex inclinatione naturali habitus aliquins potest appetere non esse: quia quandocunque est aliquis actus intensus in obiecto: ex vehementia passionis: potest ex talibus habitus generari. Sed ex vehementia passionis potest esse actus iracundine talis quod faciet appetere non esse etc.

¶ 4a conclusio quod sequendo regulam recte rationis magis debent appetere non esse: quam sic esse: probatur: quia philosophi dixerunt plus esse appetendam mortem quam facere aliquid turpe. nec nouerant immortalitatem anime. Sed damnati semper operantur aliquid turpe: quia sunt in continua blasphemia dei. Item Ansel. in libro Cur deus homo. quilibet dabet plus velle annihilari quam facere aliquod peccatum mortale.

¶ Sed instatur contra ista.

¶ contr primam conclusionem. quandocumque enim aliqua priuatio inest alicui: ex se et ex natua sua magis inclinatur ad illam quam ad positiuum oppositum: ad quod inclinatur per accidens. Sed ex se homo habet non esse. ab alio autem conuenit ipsum esse. ergo etc.

¶ Contra 2am. licet enim passio sit in appetitu sensitiuo cum concupiscentia et ira: non videtur in appetitu intellectiuo esse.

¶ Contra 3a quia habitus non necessitat potentiam: sed solum modificat.

¶ Co tra 4am. Ubi est enim iustitia est actus recte rationis: sed isti puniuntur iuste a deo. ergo hoc debent appetere: quod scilicet sic existant.

¶ Rspondeo ad primum. Uerum est si esset positiuum. in priuatiuis autem non oportet: sicut homini a natura inest carentia bea ¬titudininis et scientiae. et tamen appetit ista magis quam priuationes eorum.

¶ Ad 2m. oportet tenere quod passiones sint in separatis. alioquin non saluarentur que dicuntur de eis: non tamen est ibi ira tali modo: sicut in nobis: quia scilicet sit accensio sanguinis ci ca cor: sed bene est ibi formale ipsius ire: puta appetitus vindicte. quamuis non materiale.

¶ Ad tertium. Concedo quod habitus non necessitat eos ad hoc. Sed inclinat ad fugiendum tale esse.

¶ Ad quartum. intelligendum quod si illi vellent sic esse sicut sunt aspiciendo ad punitionem iustam: tunc deberent appetere sic esse. Sed aspiciendo ad malum peccati: quod est peius deberent appetere non esse

¶ Sed hic occurrunt difficultates.

¶ Prima difficultas est. quia Aug. de libero arbitrio. dicit quod nullus potest recte appetere non esse: quia habito non esse nullus fit melior.

¶ Dico quod ratio concludit in meliori: quia si accipiamus deteriorem et minus deteriorem. ita secundum rectam rationem appetendum est minus malum quasi sit bonum respectu maioris mali: sed minus malum est non esse quam in blasphemia dei esse: et ita appetit quod melius est non simpliciter. sed in comparatione ad maius malum.

¶ 2a difficultas. Aug. li. 14. ciui. dei. c. 2s. Ciuitas dei incipit ab amore dei vsque ad contemptum sui. Ciuitas dyaboli econuerso. sed secundum te danati minime se diligunt: quia appetunt non esse. ergo non videtur eos bertinere ad edificantes ciuitatem dyaboli.

¶ Dicitur quod diligunt se: et fruuntur se inordinate: et quia non possunt inuenire delectationem in se qua fruantur. ideo vellent magis non esse quam sic esse. et hoc ex nimia de lectatione sui et affectione commodi.

¶ 3a difficultas ppsi diligunt quecumque diligunt affectione commodi. et per consequens magis se.

¶ Rspondeo non vi deo hoc: quia nulla creatura est eis accommoda. et ideo non apparet quod diligant dilectione commodi.

¶ 4a difficultiacs. qua dilectione se diligunt: amicitie: vel concupiscentie: non concupiscentie: quia nihil est eis accommodum: si amicitie habetur intentum: quia non appetunt non esse.

¶ Dico quod neutro modo se diligunt secundum quod appetunt non esse. Unde cum tali tristitia nulla potest esse composcibilis dilectio.

¶ Sed occurrunt difficultates.

¶ Prima. quia tota ratio quare se non diligunt. et volunt magis non esse quam sic esse. sumitur ex peccato in quo sunt.

¶ Sed ibi non est peccatum.

¶ Repondeo. ibi non est demeritum. sed ibi est vere malus actus et peccatum formaliter. et illud non est eis demeritum: et est eis magna pena.

¶ Secunda difficultas. si non haberent tale peccatum: et remaneret pena: si debereni appetere sic esse:

¶ Dicitur quod sic: quia iuste sustinent illam et non essent in malo culpe.

¶ Tertia difficul. si pueri in limbo: cum maxima pena puniantur deberent deside¬ rare non esse.

¶ Dico quod illi non habent actum malum: nec blasphemant: sicut alii. et ideo quia illa pena non impellit ad blasphemiam: sicut aliorum tristitia. ideo etc.

¶ 4a ifficultas. si illi pueri sint in ira dei. et ex hoc videtur quod possint appetere non esse:

¶ Dicitur quod non est ita: sic quod sit ibi contumelia respectu dei.

¶ Sed est difficultas. Si causare ntia visionis dei est tanta pena. ergo angeli in sui creatione: et homines in presenti statu: sunt in maxima pena¬

¶ Dico quod non est pena: sed conditio pene. sed pro tempore quo exigit: et est quis dispositus ad hoc esset maxima pena. Unde non est pena nisi pro quanto est carentia bom de biti inesse. Sed angelis pro primo instantis sue creationis: et hominibus pro presenti statu: illud bonum non est debitum inesse. ergo eius carentia pro tunc non est pena: sicut necfit iniuria: nec diciet esse pena paruulo filio regis: si infra annos non permittitur regnare. quanuis pro tempore sibi regnum debeatur. Sed bene esset sibi pena. si quando peruenit ad perfectam etatem non permitteretur regnare.

PrevBack to TopNext