Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Duodecima questio. Duodecimo quero Circa hanc distinctionem de potentia anime christi vtrum per vnionem ad verbum ipsa sit opres.

Uidetur quod sic per ambro. superlucam et ponitur in vltimo cap. huius di. potentiam quam dei filius naturaliter habet homo extempone erat accepturus pro quo igitur supponit ly ho si pro natura humana et non secundum carnem accepit illam potem tiam que est veraciter omnipotentia vel secundum animam non potest dici quod ly homo supponat pro supposito filium quod illud suppositum non ex tempore sed eternaliter ad cepit istam potentiam.

Ad oppositum est ibidem ma. cap. penultimo

Primum dubium An anima christi verbo vnita fuerit ex hoc summa bonitate sibi possibili bona

Uidetur quod sic per ma. li. 3 di. 10 cap 2 vbi di cit ipsius anima fieri melior non potuit quam ab initio sue conditionis extitit.

Contra tunc fuisset ompes vel infinite bona

Ad illud alias respondi probando hoc esse uammpossibile vt anima vel aliud fiat substantialter vel in sua specie secundum naturam sue speciei melius quam prius sine additione. Secundum dubium vtrum anima sit perfectionis infinite videtur quod sic quia posse in plures arguit perfectionem maiorem quam posse in pautiora igitur posse in infinita arguit perfectionem infinitam igitur maioris perfectionis est posse respuere duo delectabilia quam vnum et tria quam duo et sic in infinitum sed posse respuere infinita conuenit voluntati ratione sue libertatis igitur eius libertas est infinita Probatur maioris perfectionis est posse pati duas pe nas quam vnam et tres quam duas et sic in infinitum et hoc posse non repugnat eius creature igitur Item posse intelligere duo esse est maioris perfectionis quam vnum tantum et tria quam duo et sic in infinitum et tamen angelus de facto potest intelligere non tot quin plura et per consequens infinita igitur maior videtur fundari su per illud principium omne totum est maius sua parte quia posse infinite est quasi totum in respectu ad posse precise finita ceteris paribus. Item in latitudine vniformiter difformiter calida medietas remissior habet calorem alicuius intensionis seu perfectionis et quelibet pars proportionalis immediate intensiori habet calorem intensiorem igitur calor totalis totius latitudinis erit intensioris et perfectioris infinite consequentia patet quia continet in se calores infinitos totaliter abinuicem distinctos quoru quilibet est intensior hoc gradu demonstrato.

⁋ Ad oppositum hoc est proprium soli deo vel deum includenti quod addo pro aggregato ex natura. humana et persona filium quod magnitudinis eius non est finis dico igitur quod hoc non quia hoc clamat omnia phia et omnes sancti et scriptura sancta

⁋ Ad pri mu in contrarium dico quod vbi posse simul plura arguit maionem perfectionem regulariter ibi maior est vera et sic nec minor quia quandiu stat liberum arbitrium cum pleno iudicio rationis voluntas eque libere respuere potest infinita sicut vnum et eodem modo dicitur de penis.

⁋ Ad aliud dico quod angelus non potest intelligere simul distincte infinita nec potest hare simul intellectiones infinitas distinctas quarum quelibet esset eque perfect a cum hac data vel perfectior ea.

⁋ Ad aliud dicitur negando consequentiam quia licet quilibet calor de sic acceptis sit intensior dato est tamen quoilibet sequens eo perfectior quia plus de perfectione decrescit sibi ex maioritate intensionis sibi debita quam accrescit sibi ex minoritate intensionis

⁋ Aliter respondetur et melius quod argumentum non procedit nisi omnes illi gradus essent adequate ita quod quolibet additus alteri faceret latitudinem intensiorem in eadem parte subiecti alias probaretur eodem modo quod quelibet latitudo vniformis intensiue esset infinita et quod lignum pedale esset longitudinis infinite quia in eo sunt longitudines infinite el linee accepte secudum longitudinem ligni quarum quelibet est pedalis et igitur si forma precedens valeret sequitur hic sicut ibi. Sed sicut hic non valet ex eo quod iste linee non sic vniuntur secundum longum quod ex eis fiat longius sic etiam nec valet ibi ex eo quod illi gradus non vniuntur sic quod ex eis in eadem parte subiecti fiat intensius Ad primum principale satis Respondet Adam in littera.

⁋ Et sic est finis tertii.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12