Table of Contents
Liber 2
Contradictio 1
PRima contradi. est super tex 2 Aristo. diuidit substantiam trimembri diuisione, videlicet in materiam, foriam, & lin substantiam compositam ex materia & forma. Sed oppositum habe tur. 7. metaphy. tex. commen. 44. vbi dicit, quod dicitur quatuor modis. & ita etiam asse rit Commen. in. S. metaphysi. com. 1. Soluitur. diuisio substantiae, alia est secundum famam, alia secundum rei veritatem. diuisio secundum famam est quatrimembris, quia vltra tria membia, quae sunt materia, forma, & compositum ex materia & forma, est quartum. & est vni uersale, quod secundum Antiquos erat substantia. quia autem Ari. in. 7. vult inquirere de hac ppinione, vt dicit Com. in com. 44. vtrum vni uersalia sint substantiae rerum particularium, induxit ibi istam diuisionem, quae famose dicitur de quatuor: non quia ilta sit opinio eius. nam ibi late probat nullum vniuersaliter dictorum substantiam esse. quando ligitur loquitur ex mente propria diuidit substantiam in materiam, formam. & con gregatum: sed quando loquitur secundum famam. diuidit substantiam in materiam, formam & congregatum, & vniuersale.
Contradictio 2
Secunda contradictio est in commen. 1. Dicitur quod per formam indiuiduum fit hoc. oppositum apparet. 12. nieta. 14. &. I. coeli92. &. i. meta. com. 40. vbi patet quod per matetiam. Soluitur. a forma indiuiduali habetur principialiter indiuiduum hoc, quod est. Et est ista sententia eius manifeste 7. meta. com. 3. vbi dicit quod Philosophus loquitur de principio indiuidni, & dicit quod talis est substantia, quae est forma, & per illam substantiae demonstratae sunt substantiae, & vnum. Materia etiam concurrit, tamen mi nus princ ipaliter quam forma. Accedit ad hoc quod vt declaraui prolixe in quaestione mea de principio indiuiduationis, alia est indiuisio entitatiua, & alia quantitatiua. vnde en titatiuam indiuisionem principaliter habet a forma, quantitatiuam autem appropriate videtut habere a materia: cum quan titas videatur materiam consequi. Sed de his latius dictum est a nobis in quaestione illa: & illic vide.
Contradictio 3
Tertia contradictio est in tex. 3. Ari. dicit quod corpora maxime videntur esse substantiae, & horum naturalia. quod Com. in com. & Am monius, referente Philopono ibidem dicunt habere veritatem, secundum quod est famosum magis, & vt apud multorum hominum cognitionem, vt dicit Philoponus. sed huius oppo situm inuenituus apud Auer. in epitoma, seu paraphrasi meta. tract. i. cap. de substan tia, vbi dicit quod magis famosa ex significationibus substantiae est illa, quae dicitur de indiuiduo substantiae. & reddit causam, quia omnes Philosophi indicant illud esse substantiam. igitur videtur quod non secundum vulgus. immo etiam secundum Philosophos indiuidua, & corpora naturalia composita dicun tur substantiae. Soluitur. Auer. comparat ibi ad significationes substantiae alias positas ab eo ibi, videlicet ad praedicata, quae sunt genera. & species, vel differentia, quae notifi cant quiditatem indiuidui praedicamenti substantiae, & ad aliam significationem, vbi substantia capitur pro omni, quod iudicat quaelibet definitio, siue sit definitio substan tiae, siue accidentium. & illa ratione Philosophi iudicant solum iudicium praedicam est ti substantiae ex rebus ad praedicamentum substanitae, & aliorum praedicamentorum esse substantiam in relatione ad praedicata vniuersalia, quae sunt in praedicamentis quibuslibet. quia voluerunt ex mente Arist. 7. meta. tex. com. 4A. & intra numerum vniuersalem substantiam esse. Vvnde Commen. i. meta. com. 4 9. dicit Arist. opinabatur quod intel lecta rerum notificantia notificant substan tias rerum, sed non sunt substantiae earum Et ista consyderatione substantia etiam apud Philosophos vere non dicitur de aliquo vniuersali, sed de particularibus, quia verus respectus est particularis, & non vniuersalis. 12. meta. tex. com. 17. authoritate Alexan. &. I. de gene & cortu. tex. com. 39. me lius est esse secundum indiuiduum, quam secundum speciem. Sed, si comparatio Philosophorum fiat ad partes componentes islud indiuiduum compositum ex materia & forma, in hoc est discordia apud vulgus & sapientes, quia vulgus ignorat materiam & formam. Vnde Commen authoritate Alexam. dicit in. 3 phy. com. v. & habetur in primo meta. genus causa formalis latuit vsque ad tempora Soeratis. nam Antiqui credebant omnes formas esse accidentia. Similiter natura primae materiae latuit vere omnes vsque ad tempora Platonis & Aristo. praesertim. Pla to enim, vt inquit Commen. 3. coeli nihil sciuit de prima materia. sic igitur apud vulgus maxime famosum est substantiam dici de corporibus compositis naturalibus, quae sunt indiuidua praedicamenti substan tiae. sed Philosophi dicunt quod etiam causa istorum sunt substantiae, vt materia, & forma. sed an magis forma, in hoc est quaestio etiam apud sapientes. quia Com. & sequaces tenent formam. & Albertus etiam hic: sed Alex. & Simiplicius. i. physi. tenent compositum. sed de hoc alibi dixi¬
Contradictio 4
Quarta contradi. est super eod. tex. Ari. & Com. dicunt quod illud dicitur habere vitam, quod habet per se, seu essentialiter alimenum & augmentum. Sed huius oppositum habetur. I. de anima tex. com 39. vbi dicitur, nihil esse essentialiter motum ex se in motu augmenti & alterationis: quia motum ex se non est nisi in loco, vt habetur etiam. S. phy. com. So. & in. 2. de anima com. 36c. Item secundum hoc sequitur vt embryo non sit vnus, quia non nutritur per seipsum, i. per sua organa, sed per vena vmbilicalem. Nisi esset quod primo de anima onditur animam non mouere seipsam essentialctus neque motu alterationis, neque niotu augmienti: quia motus alterationis attri buitur corpori per se, & formae non nisi per accidens: & similiter augmentatio attribuitur. toti, rationi partium. & hoc suffecit Arist. contra Antiquos ibi ab probadum animam non posse mouere se essentialiter, neque motu alterationis, neque augnienti,. hic vero illud dicit vnum per se, quod habet per se nutrimentum & augmentum, i. quod habet intrinsecum principium istorum motuum in quantum rale. Quomodo autem in motu tocali sit motum ex se vere, & quomodo in aliis motibus aliquo modo, & potest esse motum ex se, dicemus infra in. 2. de anima. com. 1o. Ad id autem, quod de embryone dicebatur respondetur quod viuit, quia non potest esse augmentum sine vita & nutritione. cum igitur augeatur, nutritur necessario Tamen dicamus, quod cum sit alligatus matrici, nutri tur mediante vena vmbilicali, quae attrahit sanguinem a matrice, & defertur ad menbra eius. in quibus digeritur & demandatur ad reliqua membra. Vnde membra mitriris praeparant sibi nutrimentum, sicut etiam matres infantibus masticant cibum, tam est nutritio fit per se in membris propriis infantibus, & a propriis virtutibus. & hoc sufficit. vtrum autem embryo in illo casu sit animal, dubium est. quia quae habent sorlum sensum tactus, prius dicuntur xoophyta, quam animalia. Amplius animal est sub stantia animata sensitiua: sed foerus non est in vtero aptus exire in vsum omniuni sensuum, vt clarum est. igitur non videtur proprie animal esse. Et confirmatur, quia animalium propium videtur posse mouere seipsum in loco secundum totum, & quiescere se, vt dicitur. 7. phy. tex. com. 29. sed foerus alligati in matrice, si mouentur, non mouentur ex se, quia sunt coniuncti cum matrice, sicut fructus cum arbore. Vnde sicut animlia ostreacei generis affixa petris, licet dum pungantur, moueantur, non tamen proprie animalia sunt, sed xoophita. i. ancipitis natu¬ rae inter plantas &c animalia. Respondetur, vt habetur ab Ari. in. 2. de generatione animalium cap. 3. Anima vegetatiua prius tempore praecedit sensitiuam: & sensitiua ratio nalem. non enim simul animal est & homo, aut equus. vnde natura gradatim proce dit ab inanimatis ad animata. vnde iacto se mine in matrice, quando fit conceptus, & aggregatur menstruum & semen maris, & coagulantur ante animationem, tunc illud est in genere inanimatorum. sed aduenien te anima est in genere plantatum, i. viuit vita animae, quae inuenitur in plantis. postea. quia vltra quod nutritur, augetur, mouetur etiam in matrice, cum qua est colligatus foetus mediantibus coryledonibus, seu acceptabu is, dicitur esse xoophitum. quando vero est extra, & potest se mouere, est animal perfectum. vnde dato quod non possit generate, dummodo possit se de loco ad locum mouere, hoc sufficit vt sit animal perfectum. Nam niulta etiam animalia perfecta sunt, quae generare non possunt, vt muli, & id genus, licet omne, quod generatur, sit animalperfe ctum, sed non conuertitur. Et ita proprie lo quendo soetus animatus in vtero potius dicitur esse in genere illorum, quae a Graecis coophita dicuntur, quam in genere anima lium simpliciter & absolute dictorum.
Contradictio 5
Quinta contradict. est super eodem tex. Quia Arist. hic vitam appellat, & describit sic, quae per ipsum fit nutritio & augnientatio. Sed huius oppositum habetur infra in tex. com. 123. vbi dicit viuere autem multipliciter dicto Ampliuscorpora coelestia sunt viuentia. 2. coeli tex. comnien. So. & debet dicere vit a intellectualis. 12. met. te. com. 36. Nisi esset, quod non ideo Arist. vitam illo modo describit, quia opinetur non aliam esse vi tam: immo vita sensitiua, & appetitiua, & intellectiua vitae sunt, & in altiori gradu quai nutritiua. nec ideo illo modo describit vitam, quia sola illa viuere dicuntur, quae augen tur & nutriuntur. nam coelestia, vt argueba tur, viuunt, & non augentur, nec nutriuntur, nec aliqua alteratione passiua transmutan tur. 3. coeli. 10. & infra. Sed vel hoc ideo fecit, quia inmort alibus, de quibus est sermo eius in lingua Graeca hoc est famosum, vt dicit Commen. vel quia conuenit cum Platone, quod proprium animatorum est ex intrins seco moueri, vt patet. 6. phy. tex. com. 29. & habetur. I. de anima. tex. com. 19. ideo vltimam in talibus sumpsit vitam, ostendens etiam talem participare motum quendam. nam est mutatio quaedam secundum qualitatem & quan¬ titatem nutritio & augmentatio, vt dicit Simplicius.
Contradictio 6
Sexta contradi. est in com. 3. Non dicitur, mortuum, nisi animal, quod caret princia e io nutrimenti & sensus insimul, non principio sensus & motus tantum. Sed oppositum videtur primo de anima com. vlti. vbi dicit quod non dicitur mortuum, nisi animal, quod caret principio, i. vita, non principio sensus & motus insimul. In vno enim loco vult ex sola carentia vitae scilicet vegetabilis, animal mortuum dici: in alio vero ex carentia virae & sensus insimul. Soluitur, quod hic loquitur, secundum suum idioma, quia dicit in Arabico, &c. sed primo de anima secundum idioma Graecorum, qui volunt mortem esse carentiam nutritiuae animae. vnde & in plantis mots reperitur,
Contradictio 7
Septima contradi. est in eodem. com. Ponderat Com,. quare Philosophus dixit quod corora viua habent principium essentialiter se augendi. dicit quod illud dixit, propter aliqua, quae non sunt viua, & in talibus videtur esse aliquid simile augmento, sicutest lapis, le quo etiam patet. I. coeli. com. 12. &. I. de ge neratione. 36. videtur igitur Com. velle aliuid esse, quod habeat principium essentia liter se augendi. Sed huius oppositum pater infra in tex. com. 39. primi huius, vbi haberur quod nihil augetur essentialiter ex se. Soluitur. per ibi intelligitur, quod nihil augetur essentia. liter, i. sine alio motu praecedente: quia augmentatio debetur partibus per alterationem & motum praecedentem, toti vero attribui ur ratione partium. & hoc fu: satis Arist. contra Platonem ibi, quod anim. non est primo mota in augmento a scipsa. in hoc vero loco intendit quod corpora viuentia habent principium essentiale, i. intrinsecum, per uod augentur & sic sedatur discordia hic, & ibi.
Contradictio 8
Octaua contradi. est in com. 4. Dicit Com subiectum accidentis esse ens in actu. Huius amen oppositum sentit ipse primo cap. de substan. orbis, vbi ponit dimensiones interminatas fundari in materia prima, quae est ens in pura potentia. Dicendum, quod aliqui ex ista authoritate moti ponere conati sunt de intentione Auer. formam corporeitatis substantialem materiae primae coaeternam, quia volunt subiectum cuiuslibet accidentis esse ens in actu. Et ista positio bene fuit Auic. vnde Commen. 4. cceli com. 4 0. expresse habet ista verba. & similiter est de tribus dimensionibus cum prima materia, scilicet quod sunt, primae formatum existentium in ea in actu, & ideo putauerunt quidam quod corporeitas est substantia. Ec ese quod ex intentione aliorum. Commen. dicit primam formam materiae esse corporeitatem substantialem: sed secundum ipsum prima forma est corporeitas, quae est trina dimensio. Dicamus igitur quod accidentia duper icia sunt, terminata & interminata. tunc dico quod dictum Auerro. hic habet locum de terminatis: dictum verum suum in primo capitulo de substantia orbis est de interminatis. conueniens enim est quod terminata non haberent consimile subiectum, quale habent interminata, nisi actus fieret potentia, & forma esset materia: quod impossibile est. nam terminatio insequitur formam & actum. 7. meta. 49. sed interminatio potentiam & materiam. Sed magnificentia tua fecit replicam subtilem meo iudicio hic, quia tunc saltem forma substantialis non differret ab accidentibus interminatis: quia, sicut subiectum formae substantialis est ens in potentia, ita per te ac cidentium intermnatorum est ens in poten tia. Et sic differentia, quam ponit Commeninter form am substantialem & accidenta lem, est vniuersalitet vera tam de accidentibus terminatis, quam de accidentibus po entialibus, & interminatis. Soluitur. nam Auerro. non solum ponit differentiam inter formam substantialem & accidentalem penes hoc, verum etiam penes aliud, quod est quod forma substantialis est pars sub stantiae, non autem forma accidentalis. per fundari igitur in subiecto, quod est pura potentia, distinguitur ab accidentibus terminatis forma substantialis: & per esse partem substantiae, vniuersaliter ab omnibus distinguitur: siue terminata, siue interminata fuerint.
Contradictio 9
Nona contradictio est in tex. 6. Arist. de clarans quomodo plantae habent instrumen ta, dicit quod folia sunt cooperimentum eius, quod est circa fructum. Sed in. 2. physi. tex. commen. So. expresse dicit folia esse tegnien tructus. Tacilis est solutio. nam Arist. hic lo quitur de illo, cui immediate deseruit folium & est id, quod est circa fructum, sed in. 2. de unima de illo, ad quod principaliter & me eliate, & est fructus ipse. quia propter quod vnumquodque tale, & illud magis est. Vni de volui notare tibi hoc propter duo. Prinum, vt scias intentionem naturae in gene ratione plantarum & animalium maxime solicitam esse de seminibus, in quibus con sistunt virtutes infiuitae diuinae, ex quibus fit perpetuatio in specie secundum successionem, & omnia ad illa videtur natura diligSere. nam & herba, & stipula, & gluma, vt inquit Themist. in secundo physicotum. caeteraeque id genus multi iuges formae, que antequam maturesceret triticum, subinde al terae post alteras creabantur, videntur a deo omnes ad triticum proculdubio intendisse id simul atque consecutae sunt, quies quaedam, & veluti status innascitur, vt manifestum sit ea omnia tritici gratia praecessisse. Et idem contingit in multis animalibus infsectis, vbi est varia formarum successio, tendens ad vnum finem, vt videre potes in. 2. de natura animaliuni, cap. 16. vbi etiam vide exemplum de bombyce, ex quo fit sericum. Secundum est, vt scias apud Aristo. & Graecos differentiam esse inter carpon & pericarpion. quia carpos est semen ipsum, sed pericarpion est id, quod est imiediate circunfusum & complectens ipsum semen. verbi gratia in sicu, patua illa semina, quae sunt instar grani milui, sunt fructus secundum Arist. qui carpos graece dicitur. sed totum illud humidum, circunstans illa semina vna cum pelle illa extrinseca appellatur pericarpion, quod latini pulpam appellant. & Plin. pli runque dicit carnem, vt caro mali cotonei, & id genus.
Contradictio 10
Decima contradictio est in commento. 7. Scribitur quod non est dubium, quomodo ex anima & corpore fiat vnum. Sed oppositum fuit per tex. com. Si. vbi contra Platonem fuit dubitatum, quomodo ex anima & corpore vnum fiat. Soluitur. dubium esset quomodo ex anima & corpore vnum fiat, si animae plures essent in eodem distinctae loco & subiecto, sicut imponitur Platoni dubium iterum esset, si anima ipsa esset corpus. sed apud tenentem animam esse formam non compositam ex materia & forma, & per consequens actum, & tenendo corpus esse potentiam, nullum est dubium, quo ex materia & forma vnum fiat. quia hoc est, quia hoc actus, illud vero potentia. S. meta. tex. com. 13.
Contradictio 11
Vndecima contradi. est in eodem com. dicit Com. quod ens & vnum per prius de forma e dicitur, quae de congregato. Huius oppositum dixit supra com. 3. Soluitur. composita sunt magis entia secundum famositatem, quia omnibus nota sunt: sed secundum veritatem forma est per prius ens, & vnum, quae compositum. 7. meta. tex. com. 7Nec videatur tibi hoc mirabile, quia in simili Com. 2. meta. com. 16. dicit quod ista inferiora sunt magis naturalia secundum famositatem. cum tamen clarum sit quod secundum naturam superiora sint naturalia magis
Contradictio 12
Duodecima contradi. est in com. d. Seribit Commenta. quod, cum auferuntur formae naturales. auferuntur materiae. oppositum primo phy. S2. vbi dicitur quod est aeterna, & non destruitnt dustructis formis, quarum nulla est ibi perpetua, de substantialibus lo quendo. Soluitur. intelligitur de materia ecunda, quae rectius subiectum quam ma teria dicitur. talis enim est habens formam: & ideo talis non est natura, sed habens naturam. 2. physico. commen 10. materia autem prinia, quae vere maceria dicitur, non corrumpitur corruptis formis particulari bus, quia non dependet in esse ab hac forma vel illa, sed a forma secundum speciem suecessiue in ea succedente. semper enim stat cum aliqua, & si esset sine omni forma, iunc non ens actu esset ens actu secundum viam eius. 2. physicorum commen. 12. Vnde. 12. metaphysi. commen 14. materia ab omni forma separata non est ens extra animam. sed est ens tationis,
Contradictio 13
Decimatertia contradi. est ibidem. IDicit Commen quod nomen in rebus artificialibus primo dicitur de materia, secundo de congregato ex materia & forma. Oppositum nuius habetur. 3. metaphysi. commen. 14. contra Auic. vbi vult quod denominatiua per prius significant formas, & secnndario subiectum. cuius oppositum Auicen. dicebat. Aliqui dixerunt super hoc, quod ibi lo quitur de prima significatione ex primo modo significandi. vnde conererum accidentale ex primo modo significandi impor tat formam. ex secundo modo significandi importat subiectum. & hic loquitur de primo significato: quia primum lignifica tum est congregatum, vel ipsum subiectum. Ista solutionem non intelligo. quia non est mo dus significandi, nisi respectu rei signifi: atuae & ideo responsio ista seipsam interimit, sicut vides, quia nihil diuersum dicit, nisi quantum ad verba. lobannes autem de landuno multa etiam dicit in. 2. metaphysiquae quia confusa, & sine fundamento ex maiori sui parte dicuntur, omitto. Dico au tem ego quod, si volumus videre quid nomen significet, oportet nos cognoscere actum & distinctionem actus. Nam vt scribitur. S, metaphysi. tex. commen. 7. Nomen vero actus, qui ad perfectionem annectitur, adue nit etiam in aliis, maxime ex motibus. &. d nieta. commen. 7. nomen imponitur rei secundum quod est in actu. Actus autem duplex est, & accidentalis, & substantialis. primus dat esse simpliciter, secundus dat esse secundum quid, accidentalis iterum duplex, quidam a natura inductus, & quidam ab arte. Nam secundum Auer. 2. physi. 13. omnes formae artificiales sunt accidentia. in rebus igitur compositis ex materia & forma substantiali nomen primo significat formam substantialem, compositum est in actu simpliciter, secunt dario autem significat compositum. Nomi na autem compositorum ex materia, & forma accidentali a natura producta viden tur primo significare formam, secundario materiam: quia talia composita vt sic non habent esse, nisi per formam accidentalem. nam licet Socrates simpliciter habeat esse per formam substantialem, tamen esse album habetur ab albedine, quae est actus secundum quid perficiens. Et ideo nomina denominatiua talium accidentiunm, cum importent talem compositionem ex subiecto & accidente, sicut patet primo physicocommen. 22. album significat albedinem & recipiens albedinem, ideo primo significat albedinem, secundario subiectum, sicut patet contra Auicen. 3. metaphysi. in com. I. Sed in nominibus rerum artificialium dubium est quid primo significent talia no mina. Nam, si hoc fundamentum imitari voluerimus, quod nomen imponitur rei secun dum quod est in actu, videtur quod nomina artificialium primo importent formam, & se cundario materiam. Nam, sicut scribit Commen. in secundo physico. super tex. com. 13. formae artificiales, licet sint accidentia in corporibus naturalibus, tamen constituunt res artificiales, secundum quod sunt artificiales: quemadmodum formae naturales constituunt res naturales. & subdit. Si igitur, naturalia sunt substantiae, necesse est, vt formae naturales sint substantiae. quemadmodum artificialia secundum quod artificialia sunt accidentia, ideo formae artificiales sunt accidentia. & hoc apud me concludit, Quicquid dicant alii, dico de intentione Auerartificiale duobus modis concipiposst, vno mode, vt est indiuiduum substantiae, & vt habet esse in actu simpliciter & absolute. Nam hoc nomen scanum videtur importa re ex communi hoium acceptione aliquid in actu, sicut hoc nomen liguum & lapis. alio modo potest sumiscanum, vt est res attis, & primo quidem modo loquitur Com. 1. de anima. com. en. quando dicit quod nomina rerum artificialium primo significant materiam. & secundario formam artificialem, nam alia actualitatem habent de se vt quod, licet vt quo, ratione formae substantialis. & quia tale indiuiduum substantiae comparatur ad forniam artificialem, vt materia ad actum. quia formae artis fundantur in composito ex materia & forma a natura producto, ideo nomina talium artificialium, vt sunt nomina indiuiduorum substantae primo significant substantiam quam accidens, quia per substantiam talia sunt in actu simpliciter, non per accidens. sed, si talia no mina sumantur vt sunt nominarerum artis, quia vt sic quiditatiue sunt accidentia, sic talia primo significant formam, a qua habent tale esse secundum quid. quam substantiam. non enim video quomodo formae artificiales, cum sint de quiditate rerum artificialium, quare non importabunt primo eas. Et dictum Auer. non contradicit huic sententiae, si bene aduertis. Nam hic dicit in rebus igitur artificialibus significat nomen indiuiduum substantiae secundum suam primam fignificationem, quia significat materiam, & in rebus naturalibus demonstrat ipsum secundum suam primam significationem, quoniam significat formam. ecce quod consyderat nomen rei artificialis, vt est indiuiduum substantiae, cui forma artis inhaeret. & ista est syncera veritas, nec aliter dicere posset ipse Auer. si vult a contradictione re moueri, etiam si ab inferis reuiuisceret. Dicta autem Modernorum hic nullam prorsus vim habent, sicut tu poteris ex dictis no stris iu dicare. Recto enim & ipsum, & obli quum cognoscimus, sicut dicit Philosophus
Contradictio 4
Decimaquarta contradi. est in te. 10 Ari dicit quod animal est corpus & anima, sicut oculus pupilla & visus. Sed huius oppositum habetur in. 7. primae philosophiae in tex. com So. vbi dicitur quod syllaba Ba non est B& A, nec caro ignis & terra. Et confirmatur per rationem. quia ratio vniuscuiusque & substam tia est id quod semel: quia omne per se vnum est vnum per vnam formam. 3metaphysi. tex. commen. 19. vbi dicitur quod sex non est bis tria, neque ter duo. Nisi esset quod totum dicitur esse suae partes simul iunctae integra tiue. Vnde per comparationem ad causas, propin quas, animal non est nisi corpus & anima, quia istae sunt duae causae propinquae adaequatae. ex quibus componitur, tamen ratio anima lis formaliter est disfincta a ratione corporis & animae, etiam simul iunctarum quia animal formaliter non est corpus & anima propter iam assignatam rationem. Si enim torum quantitatiuum dicit rationem formalem distinctam a partibus etiam simul iunctis, multo fortius est de toto e ssentiali.
Contradictio 15
Decimaquinta contradict. est super tex. 13. Arist. ibi enumerans virtutes, seu potestatur animae, non enumerauit appetitum: & tamen tertio de anima tex. com. 12. Appetitus est potentia animae, & concurrit vt efficiens in animalibus vnam cum imaginatione ad causandum motum progressiuum, vt ibi dicitur. & similiter in. 2. de anima. tex. com. 27. enumeratur. Nisi esset quod ad intellectum debet reduci appetitus intellectiuus, qui est voluntas, & ad sensum debet reduci appetitus sensitiuus. nam vbi est sensus, ibi etiam est dolor, & voluptas. vbi autem haec sunt necessario est desyderium. 2. de anima. tex commen. 20. Etenim Peripateticorum sen tentia est, quod virtus cognoscens & appetitus est vna secundum rem, & differunt secundum quid quid erat esse, i. secundum rationes formales. Vnde lucidissimus Themistius in tertio de anima cap. 49. super tex. commen 29. expresse dicit quod appetitio, sensus concupiscentia, & desyderium dicitur: appetitio intellectus voluntas. ac subiecto quidem dem est sensus & appetitio eius, sed ratione cogitationeque discrepant. Eodem modo intellectus & voluntas idem sunt, sed diuersitatem essentiae & definitiones enatrant. Idem tenet Commen. in. 3. de anima, in com. AS. Et aduerte hic, vt notat Ammo. quod in isto tex. 13. Aristot. diuidit animam in suas porestates. cuius argumento est, quia dicit vt intellectus & sensus. & licet dicat de mo tu secundum locum, & statu, & motu alimenti. per hoc debet exponi, idest principia istorum notuum. & licet Commen in com. videatur, dicere quod ista diuisio est de operationibus virtutum animae, ab ipsa tandem veritate coactus in principio com. 12. vbi ponit continuationem, expresse testatur diuisionem istam esse de virtutibus animae. quod nota.
Contradictio 17
Decimaseptima contradict. est super tex 10. Aristo & Commen asserunt, quod vbi est sensus, ibi est imaginatio, & appetitus. quod probant. quia vbi sensus, ibi dolor, & voluptas consequitur, vbi autem haec sunt, neces sario & desyderium est. & ita videtur quod non possit esse sensus sine appetitu. Huius tamen oppositum memini me legisse apud Alex. in paraphrasi de anima, in cap. de impulsu, & vi impulsoria, vbi iter alias diitrias, quas po nit inter appetitum & vim sensualem, naec est vna, quod omnino ante appetitum sensus semper est, non semper autem post sensum est appetitus. quod si ita se habet, non vbicunque altera harum potestatum est, ibidem sem per alteram esse contingit, & est expressa contradictio, sicut vides. Nisi esset quod Alexloquitur de appetitu, qui est principium motus localis determinati in animalibus perfe ctis inuenti. Vnde ista se habent per ordinem, imaginatio, assensus, impulsio, actio. stat enim esse imaginationem sine assensu, vt imagi nemut Solem esse pedalem, & tamen non assentimus. Similiter non omnem assensum sequitur impulsio. nam, qui cuipiam, quod album sit, assentit, non continuo in id impulsu trahitur. &, si Socratem esse esum, qui obiter progreditur, assentimus, non proinde ad rem quapiam appetitione & impul su trabimur. Accidit etiam vt plerunque impulsione, atque appetitu parati nihil aga mus, quoties appetitui neque consilium, ne que deliberatio suffragauit, vt asserit idem Alexan. in cap. de phantasia, in para. de anima. & ita patet quod loquitur de appetitu determinato & perfecto. Arils. autem loquitur de appetitu imperfecto, & imaginatione imperfecta, quae est respectu obiecti praesen tis, vt notat Commen ibi in commen & omnes expositores.
Contradictio 19
Decimanona contradictio est in com. 11. Dicit quod sentire est actio. Oppositum infra. com. 32. vbi dicitur quod est pati. Nisi esset quod fumpsit actionem pro passione, aut. si verius dicamus, non est formaliter actio, neque formaliter passio, sed assimilatur illis, & hoc Deo duce in. 3. de anima declarabimus, vbi videbimus in simili quomodo intelligere sit pati. sed pro nunc recurre ad. 13 quaestio nem quolibetorum Scoti. artic. 3. & ibi, vide bis veritatem.
Contradictio 20
Vigesima contradi. est in tex. 3. 4. Aristo, & Commen. videntur dicere formam esst actum agentis in patiente & disposito. Sed huius oppositum habetur in. 7. meta. texcommen. 36. vbi dicitur quod agens non facit in alio aliud. non enim facit in materia for mam, sed ex materia formatum. Solutiogeneratio, & omnis motus dupliciter potest consyderari. Vno modo, vt est extra animam in effectu. & sic quod per se generatur, est compositum ex materia & forma, istud enim terminat in esse reali actionem agen tis. & isto modo Arist. loquitur in. 7. primae philosophiae. Alio modo consyderatur vt est in abstractione animae, vt refertur ad sua principia ex quibus constat, & sic sunt materia, forma, & priuatio, quorum duo sunt, per se, & vnum per accidens. vnde sic in ratione generationis ista tria apparent scilicet termini, & subiectum. nam generatio est tras mutatio ex non esse ad esse. nam ex hoc, quod est transmutatio, apparet subiectum, & eius transmutatio est actus transmutabilis, & non esse est priuatio, & esse est ipsa forma. & sic intelligitur dictum Philosophorum, dum dicunt formam e sse actum agentis, secundum rationem consyderata generatione. Aut dic quod compositum est terminus totalis, sed orma partialis.
Contradictio 21
Vigesimaprima contradi. est in com. 1A. Habetur quod actio attribuitur primitus formae pppositum est. I. de anima. com. 3. vbi dicit aliqua accidentia primitus attribui corpori quae animae. Soluitur, quod illa accidentia, quae dixit Commen. primitus attribui corpori quam animae, non intellexit de corpore in quo est anima, sicut forma in materia, sed de corpo re extrinsceo, sicut est vapor respectu somni aut aliquid huiusmodi, & sic non est ad propositum. Sed adhuc dubitatur. quia actio videtur primo composito attribui in prooemio met. & primo de anima. 64. Soluitur, composito vt quod, formae vt quo. & hoc non negat hic Commen. quia dicit quod actio attribuitur primitus enti propter formam.
Contradictio 22
Vigesimasecunda contrad. est in tex. 16. Aristo. in praesenti loco laudat illos, qui opi nati sunt animam sine corpore non esse. Sed hoc videtur inferre animam intellecti uam sine corpore non esse. Sed huius oppositum videtur ex. 2. de anima, vbi dicitur, quod separatur, sicut perpetuum a corruptibili. & est contra id, quod demonstratur in. 3. de anima, quod nullius corporis est actus. Nisi esset, quohoc dictum locum habet de anima vegetatiua, & sensitiua, quae sunt formae organicae constitutae, sicut formae, quae constituun tur per subiecta. tales enim sunt inseparabi les, & separatio earum a materia est corruptio earum, vt dicit Commen. 4. phy. com. 13. fallit autem de intellectiua. quia Aristote. de illa superius dixit quod est aliud genus animae, & quod separatio eius non est per eortuptionem, sed sicut perpetuum a corruptibili, quia est separatio secundum maximam distantiam in essentia & natura. Sed contra istam solutionem, quae licet sit Ammo. in praesen¬ ti loeo. est repliea. quia Aristo. hoc infert ex his, quae in tex. 14. &. 23. demonstrata sunt videlicet quod anima est actus corporis. sed hoc est commune omni animae, vt patet per Aristote. supra tex. commen. 3. vbi dicit quod, si quid igitur commune est omni animae, anima vtique erit actus corporis instri mentalis potentia vitam habentis. Et confirmatur, quia actus, & perfectio dicitur in relatione ad id cuius est, & relatiua non possunt absolui nec in esse, nec intellectu, ideo aliter soluo quod anima rationalis duplieiter concipi potest, vt anima, & vt intelle ctus. Magna enim differentia est inter animam & intellectum, vt patet per Aristo. in primo de anima. tex. commen. 13. vbi impugnat Democritum non distinguentem inter animam & intellectum. vnde anima cum definiatur per corpus: nulla anima quatenus anima, potest esse sine corpore, quia est actus corporis. Sed in hoc est differentia inter animam intellectiuam, & animam plantae, & sensitiuam. quia istae sunt actus corporis constituti in esse per corpus, & dependent a corpore, & quo ad essentiam, & quo ad operationem, sed anima intellectiua solum est actus dans operari, & vt sic non est separabilis a corpore. vnde Commenta. dicit expresse primo de anima. com men. 12. quod ista est sententia Aristote. de intellectu materiali quod est abstractus se cundum essentiam. quia non est virtus organica, & quod nihil intelligit sine imaginatio ne, & per consequens quo ad operationem est coniunctus. Et hoc intellige vt intelle ctus consyderatur vt est pars animae. si vero consyderetur vt intellectus, sic non dependet a phantasia, nec concernit corpus: im mo sic est intellecta, quae intelligit abstracta, sicut aliae intelligentiae. vnde sicut nauta dupliciter consyderari potest, vt nauta videlicet. & sic dicit respectum ad nauim, & non potest sub illa ratione sine naui esse: & vt homo, & sic separatur a naui, ita inte lecti ua anima, vt anima est, importat respectum ad corpus, sed vt est intellectiua, est separabilis. Et ex. ista solutione patet solutio ad Achillem illorum, qui credunt demonstrare secundum Aristore animam in ellectiuam esse inseparabilem a corpore. quia, si esset separabilis, haberet aliquam operationem sibi propriam, sed propria opetatio, si qua est, quae attribui spotest anima intellectiuae, maxime videtur intelligere, si autem intelligere est imaginari, aut non est sine imaginatione, nec ipsum sine corpore esse potest. frustra autem est essentia, quae non habet operationem sibi propriam. Et istud est argumentum, in quo isti Alexandrei sonant campanas, & dicunt secundum Aristote. Animae intellectiuae essentiam esse mortalem secundum Aristote. & inseparabilem. Dicimus nos quod aequiuocatio decepit eos, & locus communis. quia non listinxerunt inter animam. intellectiuam in ratione animae, & in ratione intellectus. Vnde licet argumentum eorum concludat animam intellectiuam inquantum anima est, non esse sine cornore, non sequitur autem simpliciter, igitur essentia animae est insepa rabilis simpliciter. nam, vt inquit Auicenin. 6. naturaliuim. cap. I. nomen animae non est nomen essentiae. Et licet Aristo. in. 3. de anima locutus sit de intellectu, vt est pars animae. & sic dicit nihil ipsum intelligere sine imaginatione, innuit tamen Aristo. intel lectum etiam habere aliam consyderationem, vt intellectus in se consyderatur, vt pa ter in tertio de anima, vbi mouet quaestionem, & licet non absoluerit eam, tamen peripatetici, & sequaces eius dicunt illud esse de intentione eius.
Contradictio 23
Vigesimatertia contradi. est in com. 17 Artifex non potest probare subiectum esse, neque species subiecti. Oppositum primi pa tet primo elementorum, vbi probatur syl logismum elenchum esse. Oppositum secum di patet. 4. coeli. commen. 32. Soluitur. diffuse pertractaui ista in speciali quaestione, quam feci de hac materia. pro nunc dicobreniter quod aliqua subiecta adeo nota sunt, quod scientiae despiciunt ea, nullam prorsus mentionem facientem de ipsis. aliqua vero subiecta non sunt adeo ignota, quod demonstrari queant. quia, sicut diximus supe rius in. 4. coeli. super. 32. commen. implicat, quod aliquod subiectum demonstretur in scientia, in qua est subiectum. tamen si fue rit aliquod subiectum, quod indigeat aliqua modicula declaratione, tale bene super ficietenus a scientia illa, in qua est subiectum, otest notificari & persuaderi: sicut est syllogismus hypotheticus per materiam, & sicut est via inductionis vel exempli, vnde Auerro. primo priorum. cap. de syllogismo hypotetico inquit quod per syllogismos hy potheticos per naturam ostenduntur ea, quae sunt minus occulta, quam sint occulta per naturam, sicut esse animae per suas operationes: sicut fecit Auicenna. in. 6. naturalium, qui ex operationibus animae notificauit esse animae: non quod illa sit ratio demonstratiua, sed est syllogismus hypothe ticus per naturam, in quo antecedens est notum per se, & consequens etiam est per se notum, & sequela est per se nota. & talis vllogismus nihil simpliciter probat, sed est sola persuasio quaedam, & superficialis notificatio. Et ideo dixit bene Commentato. in. 4. coeli in commen. 12. vbi dixit, quod alia est latentia, quae indiget syllogismo, videlicet cathegorico: & alia est latentia, quae indiget inductione. vnde hoc idem sentit Themist. super secundo poste. cap. 12. in sua paraphrasi. Et sic dico, quod ratio illa Philo sophi in libro elenchorum non est ratio de monstratiua ad probandum esse subiecti illius libri. sed est quaedam persuasio exemplaris & similitudinaria. De partibus vero subiectiuis, an in scientia possint demonstrari, nec ne, iam diximus commen. trigesimosecundo: quarto de coelo diffuse: & tu illuc recurras.
Contradictio 24
Vigesimaquarta contradictio est in tex. 29. Aristote. dicit quod in animalibus habentibus tactum, manifestum est, quod insit etiam appetitus. De imaginatione autem immanifestum, posterius autem consyderam dum. Sed huius oppositum dixit supra in tex commen. vigesimo. vbi inquit quod vbi sensus, ibi est imaginatio & appetitus. Solu tio est. vt inquit Simplicius, non est immani festum si per imaginationem intelligamus indeterminatam, & quae est respectu tangigibilium prae sentium, quia hoc est clarum. sed per per imaginationem hic intelligitur determinata, quae est respectu absentium, & cum memoria est coniuncta. vnde animalia imperfecta bene sentiunt iucundum, & triste, sed non per imaginationem. siqui dem imaginatio est nobilior & altior sensibus, vt notat Ammio. in praesenti loco. Pro quo nota quod secundm Aristote. in secun do de anima in tex. commen. 136. Sensus ab imaginationae distinguitur, quia sensus inest omnibus animalibus, non autem ima ginatio. Et ex hoc scire potes quod anima. lia imper fecta si sentiunt & appetunt, hoc non est per virtutem altiorem quam sit sen sus, sicut est in perfectis habentibus imaginationem distinctam a sensu, & nobiliorem & determinatam. & ideo spongia marina, & id genus appetunt, & delectantur. & contristantur circa iucundum, & triste, per sensum, & non per imaginationem, quae sit virtus superior quam sit sensus. & hoc teneas.
Contradictio 25
Vigesimaquinta contradict. est in com. 12. Dicit Commenta. quod intellectus spe culatiuus non est anima, nec pars animae, sed commento primo. tertil de anima dicit oppositum. Soluitur. intellectus: speculatiuus secundum ipsum quandoque supponit pro operatione animae, quae est in tellectio: & talis nec anima est, nec pars animae, sed est accidens maxime de nona intellectione. quandoque sumitur pro intellectu potentiae, qui est pars animae nimae, quo mediante intelligimus, & sapimus. primo modo hic. secundo modo sumitur ibi¬
Contradictio 26
Vigesimasexta contradict. est in tex. 37. Aristote. & Commen. in commen. dicunt, quod anima est causa efficiens corporis. vbi Com. inquit quod est causa omnium motuum, tam verorum, quam existimatorum. Sed huius oppositum inuenimus apud Alexan. in paraphrasi de anima in cap. de impulsu. & vi impulsoria, vbi dicit quod non proprie moueri corpus ab anima dixeris. Soluitur. formae sunt in duplici differentia, quaedam sunt formae abstractae a corpore, & per se subsistentes, sicut sunt intelligentiae separatae. & tales per se mouete dicuntur, quia in mouendo non mouentui, neque per se, neque per accidens, tales enim habent esse erfectum in se & completum in specie, quae tota saluatur in vno supposito secundum Peripate ticos, & habent vnitatem numeralem perfectam, & natura priorem suo corpore. Et ideo Commen. in primo coeli. in com. 12. dicit quod coelum est semper mobile per principium extrinsecum, quod non est corpus, neque virtus in corpore. Sunt iterum aliae formae, quae sunt actus corporis, sicut anima quae est corporis actus, quae in mouendo mouentur per accidens. & tales formae non proprie dicuntur mouere corpus. quia non nabent subsistentiam separatam extra cor pus. vnde, si anima dicitur mouere corpus, est propterea, quia anima intercedente mouetur corpus est enim ratio, qua corpus mouetur. sed non est id, quod proprie per se mouet. motus enim & geneeationes sunt suppositorum. anima autem, quae est forma dans esse corpori, non est suppositum, sed est ratio, propter quam suppositum est in actu. vnde forma est actus, sed suppositum est in actu propter formam. & ista est mens Alexandri ibi. inquit enim omnis entelechia, & actus per se immobilis est. animam autem entelechiam siue actum monstratum est. quapropter neque corpus ab anima moueri proprie dixens: id enim proprium est in his duntaxat rebus, in quibus id quod mouetur, ab eo quod mouetur, abiunctum, est, velut a bobus moueri plaustra dicuntur, sed quia communius dicitur ab aliquo mo ueri id. quod intercedente aliquo mouetur: sic enim artifex ab arte mouetur, quia per artemus, sic ignis a leuitate, sic ipsum animal ab anima moueri dicitur, quia per animam, siue intercedente anima mouetur. motio enim eiusmodi animali ea parte com petit, quam animatum est, non autem qua graue, aut lene, aut calidum, aut frigidum, album, aut nigrum. Sic igitur intellexisti, quod supposita sunt, quae vere mouentur, & quae proprie mouent, sed formae suppositorum sunt ratio, per quam fit motus sicut artifex est, qui proprie mouet materiam artis, sed ars est ratio mouendi.
Contradictio 27
Vigesimaseptima contradi. est in com 3s. Dicit Com: quod caput est principium sensatio nis. Huius oppositum habetur in libio de sensu & sensi. vbi dicitur quod cor. Soluitur. quicquid dic int alii, veritas est ista. cor est principium omnis sensationis, cerebrum nul lius sensationis principium est, sed natura produxit ipsum ad contra operandum cordi per sui frigiditatem in contemperando cor dis calorem. ista est Aristo. via, istud sentit Com. in com. suo super libro de somno & vigi lia in secunda coluna, vbi declarat quod sen sus communis organice est in corde, & quod cerebrum non concurrit, nisi tanquam instrumentum ad contemperandum calorem cordis, vt sit proportionatus pro operationi bus sensitiuis. Sed Medici instant ratione sensata quod sensus sint organice in cerebro, quia stante nocumento in prima parte cerebri, fit nocumentum in virtute imaginatiua, & in sensu communi, sicut illo, qui praecipie bat quod tibicines deberent excludi a domo propter impedimentum, quod sibi inferebant. stante nocumento in medio fit nocu mentum in virtute cogitatiua: sicut fuit ille, qui proliciebat vasa argentea per fenestram quidam autem habent nocumentum in parte posteriori cerebri: & illi non possunt memorari alicuius rei praeteritae. ergo vide tur quod ista instrumenta talium sensationum sunt in cerebro, & non in corde, hoc est argumentum contra philosophos. Nos dicimus pro Philosophis quod hoc nihil mouet Nam ista contingunt propter impedimentum, quod est in corde. nam facta laesione in cerebro in aliqua sui parte, impeditur men sura illa caloris deseruientis tali virtuti in corde organice existentis. vnde cerebrum secundum diuersas sui partes contemperat calorem cordis tali, vel tali virtuti deseruientem. & inde est quod facto nocumento in parte media cerebri impeditur temperamentum, & mensura caloris naturalis existentis in corde: quod temperamentum, & quae mensura est instrumentum virtutis cogitatiuae in corde organice existentis. & ista est sententia Philosophi in. 2. de partibus animalium cap. 7. & sic de aliis dicas consequenter. ista sunt ex praecordijs Antiquorum Peripateticorum, & a truffatoribus minime intelle cta, quorum doctrina non consistit, nisi in multitudine verborum. volunt enim facere no las sectas, & miscere Graeca Latinis, & medi cinalia, & Platonica cum Aristo. & neutrum attingunt. sicut cuilibet parum exercitato in Philosophia Arist. patere potest
Contradictio 28
Vigesimaoctaua contradi. est in tex. A4 0. Arist. & Com. volunt solum ignem videri ex elementis nutriri & augeri. Sed huius oppo situm habetur in. 2. coeli. tex. com. 22. vbi dicitur quod omnia corpora physica, quae alterantur secundum passiones, videntur habere augmentum & decrementum, puta animalium corpora, & partes ipsorum, & plantatum, & similiter elementorum. Et confirmatur. quia certum est quod augmentum ignis est improprie dictum, cum augmentum verum sit animatorum, vt patet. I. de genera. & corrup. tex. com. 33. &. 2. de anima: & per consequens aug mentum improprie dictum ita competit terrae & aquae, sicut igni. non igitur solus ignis maxime videtur augeri & nutriri. Nisi esset quod tametsi augmentum in rebus sim plicibus, sicut sunt elementa, sit improprie dictum, in hoc tamen est differentia inter ignem & alia elementa. quia, ignis, aut est alterans alia, aut in eo magis dominatur al terare, quam in caeteris, est enim formalissimum inter omnia elementa, vt dicitur in. 2. de ge nera. & corru. tex. com. 30. solus enim & maxime speciel est ignis, &. 4. meteo. tex. com. 3. omnia putrescunt elementa, excepto igne. ex sua autem acuitate contingit, quod ea, quae non sunt eiusdem speciei, transmutat in sui naturam, vt ligna. & in hoc augmentum eius videtur magis assimilari vero augmento, quod fit in viuentibus, vbi etiam nutrimen tum mutatur in substantiam aliti. & istud est motiuum istorum in praesenti tex. in secunda figura ex duabus affirmatiuis, vt dicit Com. Sed augmentum aquae, & terrae manifeste fit per iuxta positionem consimilis in specie: quia aqua addita aquae, & terra terrae reddunt aliquid maius. Licet igitur, ignis non sit verum augnientum, vt dicitur, in. I. de gene. & corrup. propter defectum illarum trium conditionum positarum in. 1. de gene. & corru. tex. com. 33. tamen magis as similatur maioratio eius augmento viuentium, quam maioratio aliorum elementorum propter causam praedictam. Vnde licet ignis etiam augeri potest per iuxta posi tionem alterius ignis, vt dicitur in. 2. de gene. & corru. tex. com. 36. Ignis enim augetur igne & aether aethere, & in hoc conuenit cum aug mento per iuxta positionem facto cum aliis elementis, tamen etiam habet alium modum, vbi per appositionem plurium lignorum videtur resultare maior ignis, quod non habent caetera elementa, quae non sunt ita alteratiua & actiua. & hac ratione solum ignis videtur inter alia elementa nutriri & augeri, cum tamen vere neque nutritio sit neque augmentum, quia non permanet, vt dicitur in. 2. de gene. & corrup
Contradictio 29
Vigesimanona contradi. est in tex. Al. Arist. in paruo spatio sibi contradicit hic. Nam vuult omnium natura constantium terminum esse magnitudinis & augmenti,. & postea immediate subdit, ignis augmentum in infinitum protendi, quousque com bustibile fuerit. & cum ignis sit vnum eorum, quae natura constant, & animalia, & partes ipsorum, vt dicitur in principio. 2. phy. eius debet esse terminus magnitudinis. & augmenti. & sic vniuersalis interimi tur per instantiam particularis apette, vt dicitur in libro priorum. Hanc autem contra dictionem Egidius Roma. conatur sedare, dicens sermonem Philosophi esse de natura augmentabilibus, sicut sunt ea, quae proprie augentur, sicut sunt animata. Vnde iste motus est finitus & terminatus, qui est in corporibus animatis, quae vere augentur: sed augmentum ignis non est terminatums igitur in figura secunda sequitur quod motus augmenti veri non est ab igne. Vnde Comp per terminos exponit vltima naturalia, que inueniuntur in corporibus augmentabilibus, i. animatis. Et postea praefatus doctor in quirens resolute causam augmenti in rebus naturalibus, dicit, quod potest esse triplex, forma, materia, & ordo vniuersi. De forma pa tet, & est concessum ab omnibus Peripate ticis. sed de materia, inquit, quod, cum aliquid constat ex tota sua materia, tale non potest esse nisi vnum in vna specie, vt colligitur. i. coeli. tex. commen. S9. vbi dicitur quod mun dus, quia constat ex tota sua materia, vnus est numero: quia autem materia passiuorum & actiuorum terminata est, ideo etiam non rescit de facto ignis in infinitum. vnde Aristo. vult magis terminationem ignis esse a materia quam a forma. inanimatis autem est econtra, quia est propter animam magis quam propter materiam. Tertio dicit terminatum imponi ex vniuersi. nam, quia elae menta continentur a coelo, inde est quod sibi imponitur terminus, quia quibusdam tem poribus dominantur sydera calida, quandoque frigida: motus enim Solis in obliquo circulo est causa istius vicissitudinis, vt dicitur in. 2. de genera. & corrup. ista sunt dicta eius. Videtur in 2. dicto esse contradictio, quia Commen. in. 3. phy. in com. 69. dicit expresse quod infinitas est a materia, & finitas est a forma. & per consequens non videtur quod naturaliter terminatio sit a materia. Et quod dicit, quod in rebus constantibus ex rota sua materia vnum indiuiduum est in vna specie, &. in illo non potest esse augmentum, patet quod aequinocatio est in sermone. quia per te sernio est de augmento, quod est in quantitate continua. sic enim augmentum animatorum est ad terminatum, & augmentum ignis non est ad terminatum. sed modo loqueris de augmento in quantitate discreta. Amplius licet res constantes ex. sua materia sint terminatae in numero, tamen non est illud principaliter, sed per viam figni & causae secundario, vt alias declaraui: quia potius forma limitat materiam, quam materia formam, vt alibi demonstraui. Dito cum distinctione in. hoc quaesito, praesupponendo primo quod Philosophi deuenerunt ad hoc, vt asserant in rebus generabilibus, & corruptibilibus dari extrema & mo dia, scilicet maximum & minimum ex duobus: Primo ex operationibus formarum, quiainuenerunt eas esse terminatas, & requirere dispositiones terminatas quantitatiue &, qualitatiue, & secundum terminatum tempus, & hoc experientia docuit. Vnde Medici. de causis sterilitatis loquentes, dicunt quando que prouenire propter magnitudinem virgae. & Aristo. dicit hoc in libris de generatione animalium, quod habentes penem, immoderatum sunt infoecundi: & etiam propter paruitatem. & ideo datur maximum & minimum, cum latitudine tamen quadam in istis. Et similiter deuenerunt ad hoc ex cognitione generationum, quae fiunt in determi natis temporibus. vnde. 2. coeli. tex. com. 3S datur tempus minimum in non excedere. ita de qualitatiuis dispositionibus, vt pulchre dicit Commen. in. 6. physi. commen. Si¬ de embryonibus habentibus quantitatem maximam & minimam, & de quantitati. bus hominum, & vniuersaliter dicit quod actio cuiusllibet entis perficitur per quanti tatem & qualitatem terminatam. vnde pri mo cap. de substantia orbis datur exemplum de aqua, dum conuertitur in aerem, & ecomtra. Secundo deuenerunt ad islud ex rebus artis. ars enim est aemula naturae, & naturam miratur. & viderunt in arte, quod ipsa est, quae imponit terminum rebus in mensura & figura, non instrumenta, vt patet inductiue in omnibus. Et ita etiam dixerunt quod sit in natura, quod forma naturalis est, quae imponit terminum & figuram re bus non instrumenta. Nota tamen quod est distinctio in istis formis. quia quaedam sunt propinquae primae materiae, sicut funt formae elementariae, quae secundum viam Auer. ex hoc habent vt sint quodam modo media inter substantiam & accidentia. Et ex hac ratione concluditur, quod istae multum participant de proprietate materiae. vnde nullam sibi requiruntur terminationem, & figuram, vt est demonstratum in tertio coeli. tex. commen. &7. figura enim, vt seri bit Commen. in com. &7. associatur in hoc formis substantialibus perfectis in hoc, qui non recipit diuisionens. & ideo caret motu alterationis, vt dictum est in septimo phyficorum, & ideo elementa in sua natura com syderata infigurata sunt, & interminata per consequens. & ideo, quia sunt primae mate riae formae eorum propinquissimae. & ideo sic habent proprietatem materiae, quae est radix interminationis & infinitudinis. vnde etiam propter sui imperfectionem recipiunt quandam penetr ationem in suis partibus, vt notat Commenta. in octauo physicorum com. S2. Et propterea concluditur quod possunt esse simul in eodem puncto, vel parte mate riae in mixto, quod non possunt facere formae mi torum perfectae, quae appropriant sibi certam quantitatem terminatam, &, figuram: sed bene tales formae recipiunt terminationem insequentem formam mixti, & per illam terminantur, & non per pro prios retminos, quibus catent ex se, & qui corrumpuntur in mixtione, si quos habuerunt, dum existebant separata. Et ideo animaduerre, frater mi, quod elementa aliter se habent, vt in sua natura consyderantur, aliter, vt iam existunt & sunt partes muidi primo modo termino carent & figura, sed secundo modo habent terminum, quia vni uersum terminatum est & non infinitum, vt est demonstratum in tertio physicorum & magis in speciali adhuc in primo de coe lo. vnde sic figurantur a continente. Ista igi tur ratione ignis augmentum in natura sua consyderatum simpliciter vt est agens principale, & non instrumentum animae infim tum est, apposito combustibili. quia vt sic, vbi desinat, non habet. Si autem consydera tur vt est pars mundi, vt sic terminum habet. maxima enim dimensio, quam recipit materia, est illa, quam habet sub forma ignis, & minima illa, cum qua stat forma terrae, vt dicit Commenta. in secundo de anima. commento 97. & sic ignis in existentia na turae est determinatus per maximum & mi nimum. Sed in hoc est differentia inter ignem & alia simplic ia ex vna parte, & reliqua mi xta perfecta. quia illa habent terminationem extrinsecus deriuatam propter continens, & ratione qua sunt partes. sed mixta vltra rationem generalem habent intrinsecam causam suae terminationis, & est sua forma, & quae ex sui perfectione, cum sit eleuata magis a materia, & accedat ma gis ad actum & formam, est terminata, & imponens causam terminationis in entipus. vnde secundum quod magis & magis eleuantur, sie sunt perfectiores & magis ad vnitatem accedentes. vnde quidam viri magni tenuere animas perfectorum animalium esse indiuisibiles, tamen vta Auerlicet diuisibiles sint omnes formae eductae de potentia materiae, sunt tamen magis vnitae perfectiorum: animae. vnde in animalibus perfectioribus propter istam causam partes diuisae non mouentur neque vi uunt. & ideo licet detur ignis maximus & minimus, & aqua, hoc est secundum quod existit in natura, sed in se non habet terniinum. Et ideo in hoc bene dicit Egidius ROmanus, quod terminatio in igne non est a forma sua, sicut est in animatis, si ipse respe xit ad istam differentiam originatam ex propinquitate matertae & distantia. 2. coelicommento trigesimo secundo esse elemen torum propinquum materiae: sed non est absolure concedendum terminationem es se a materia, sed a forma principaliter. vnde magis est rationis & formae, quam mate riae, quia, si imateria est terminationis causa, non est ratione suae essentiae, sed quatenus est formata, & actuata per formam. Et ideo nota bene differentiam inter generabilia simplicia & maxima perfecta, quia licet de facto omnia terminata sint maximo & minimo, tamen secus est in simplicibus & secus in mixtis. quia in simplicibus est anima ex trinseca, in mixtis vltra extrinseca est causa intrinseca, & est ratio formae suae, quae perfecta est, & requirit figuram & terminationem terminatam, cuiusmodi non sunt formae simplices. Et ex hac ratione sci re potes quare formae elementariae in mixto possunt se penetrare & simul esse in eadem parte materiae, quod non possunt formae mixtorum perfectorum. assimilantur enim accidentibus & qualitatibus in hoc, sicut sapor, odor, & color, qui sunt in eodem subie cto, quia non habent diuersos terminos. sed vna quantita te terminata subiectum insequente terminantur: iuxta illud, tanti est albedo quanta est superficies, ex praedicamentis. ita formae elementariae in mixris habentes esse ligatum, habent extendi & terminari per quietem & terminatam inse quentem mixtum & formam eius, & non habent diuersas terminationes, sicut sunt formae mixtorum. Ideo Commen. S. pliysi. com. 0x. expresse dicit quod elementa recipiunt quam dam penetrationem in suis partibus
Contradictio 30
Trigesima contradi. est in com. 4t. Dicit Com. quod ignis dominatur in corporibus nu tribilibus. Sed oppositum patet. 2. de generatione. in te. com. 49. & in. 4. meteo. vbi scribitur quod omnia residentia circa medium a praedominio sunt terrea. Soluitur. secundum molem terra dominatur: ignis autem secundum virtut est, & praecipue in nutribilibus: nam generatio est prima participatio animae in calido naturali, & vita est eius permansio. Et ideo dixerunt sapientes quod frigiditas non ingredit opus naturae igneae. namque anima omnia operatur. 2. de anima. tex. com. 4i. &. 130. Replicari potest. in maiori quanto est maior virtus. si igitur terra dominatur quantum ad molem: igitur quantum ad virtutem Soluitur. intelligitur propositio in his, quae sunt eiusdem speciei, sicut plus ponderat gleba terrae, & velocins descendit quam me dietas glebae. fallit in his, quae sunt diuersarum rationum. similiter intelligitur propo sitio illa, quo ad virtutem insequentem talem nuolem, non autem quo ad alias virtu tes, quae illam molem non insequuntur, sic dico, quod, cum terra quo ad molem dominetur in mixtis, talia mouentur ad motu eius. Et ideo canis proiectus de turri descen dit virtute element dominantis in eo, sed quo ad suum motum, qui est ab anima, & quo ad alias operationes virtutis nutritiuae & sensitiua ignis dominatur, sicut commu nit er concessum est ab omnibus sani capius.
Contradictio 31
Trigesimaprima contradi. est in com. 4B. Dicit Comnien. virtutes corporum coelestium conseruant esse secundum omnem dispositionem. & secundum omnes partes. Oppositum videtur in vltimo cap. de substantia orbis, vbi dicit quod coeli permanentia non est a virtute. Soluitur. negat ibi virtutem extensam ad extensionem subiecti, concedit hic virtutem abstractam a tali enim est perma nentia coeli & motus aeternitas. 2. capit. de substantia orbis. &. 9. physico. commen. 16. aeterna enim habent causam necessariaum conseruantem, & dantem esse.
Contradictio 32
Trigesima secunda con tradict. est super tex. Si. Aristote. in. 2. de anima tex. commen. vi. scribit quod sensus in ipso moueri & pati aliquid accidit, sicut dictum est: videtur enim quaedam alteratio esse. Et Commen. in commen. dicit quod hoc est primuni com syderandum de sensu, vtrum sit de virtutipus actiuis vel passiuis: & quod Aristote. posuit sensum in genere virtutum passiuaru. Sed huius oppositum habetur per Alexand. in sua paraphrasi de anima, in capitulo de intellectu practico & speculatiuo, vbi dicit quod sentire non est pati, sed iudicare, atque discernere. Nisi esset, quod, vt scribit Aristot. n septimo physicae auscultatio. tex. com. 11. Sensus ipsi alterantur, patiuntur enim. actus enim ipsorum motus est per corpus, patien te aliquid sensu. pro quanto igitur sensatio non fit nisi per impressionem specierum sine materia in sensorio resultantem, sic entire consistit in quodam motu, & in quadam passione. sed illa receptio & passio non est sensatio formaliter, sed iudicium & comrehensio sensilis in specie relucentis. Et ideo pene loquitur Alexand. quod sentire, non est pati, sed iudicare, atque discernere. Quod etiam ratione fulcitur. quia potest esse pati & receptio speciei in senserio, & tamen non erit sentire, dicit enim Philosophus ad alia fortiter intenti delata sub oculis non videmus. Amplius sequeretur virtutes sensitiuas, in genere potentiae esse viliores simpliciter virtutibus vegetatiuae, vt est nutriiua actiua, & generatiua, quia istae sunt actiuae & illae passiuae, & agens est nobilius passo. Et ideo non est eredendum operationem sensus esse passionem, formaliter loquendo, licet sine passione quadam fieri non possit. Nec est credendum sensum formaliter esse de virtutibus passiuis inquantum sensus, sed vt est operatiuus. per organum. sic enim Aristote. dicit in seprimo patiente aliquid sensu per corpus. & isto modo sunt glosanda dicta Auer. & reducenda in bonum intellectum. Et qui non vult illo modo intelligere, vadat via sua. ar bitril enim nostri non est quod quisque loqua tur. Subtilis doctor in quolibetis quaestione. 13. in arti. 3. in responsione ad secundum. dicit quod sicut esse album est habere formaliter albedinem, sic sentire est habere forma liter sensationem. sed hoc non est vniuersa, liter verum. quia stat aliquid formaliter de nominari ab aliqua forma, licet illa forma liter non inhaereat. vt communiter dicitur de his principiis ab extrinseco denominantibus
Contradictio 33
Trigesimatertia contradi. est in com. St. dicitur sensum esse de virtutibus passiuis. videtur autem oppositum probasse Philosophus superius in tex. com 37. vbi declarat animam effectiue concurrere ad omnes motus tam veros quam existimatos, vt dicit ibi Commen in commento. Soluitur. Dico quod opinio illa Alberti Magni in. 2. de anima iudicio meo est multum rationi com sona, quod sensus, licet vt est in potentia ad recipiendum speciem sit passiuus, fit autem actiuus, postea quam specie illa informarus fuit respectu sensationis. illi autei, qui posuerunt motorem separatum concurrere immediate ad sensationem causandam aliqua speciali infiuentia. multum, vt mihi videtur, excedunt limites istius artis. Et ficet ommen. 2. de anima. commen. 60. moueat istam quaestionem, quae omnino dubia est, & ab eo cum difficultate apparet solutio, tamen talem motorem separatum non posit, sicut expositores eius dicunt. impossibibile enim est quod sensatio effectiue sit ab in telligentia, tanquam a causa efficiente, propinqua aliqua speciali infiuentia concurrente. Nam secundum Auer. 7. meta. com. 31. ad finem, quod mouit Aristo. ad ponendum mouens separatum a materia fuit factio virtutum intelligentium: quia virtutes intellectuales apud ipsum sunt non mixtae cum materia. omne enim non mixtum cum materia fit a mixto cum materia simpecutu: quemadmodum omne mixtum cum materia generatur a mixto cum materia. & primo meta. com. 3i. materiale non transmutatur nisi a materiali. Et confirmatur. Aristo in plerisque locis damnat Antiquos, quia effectum sensibilium ponebant causas insensibiles, sicut patet primo meta. 19. 2I. 23. 13. &. 3 6. modo, si Commen. ponat intelligentiam esse immediatam causam senfationis, tunc ipse incidit in foueam quam fecit. quia effectus sensibilis erit immediate ab insensibili & & abstracta causa. Amplius. quomodo euadet quin aliquid nouum immediate proue niat ab antiquo: forte dices quod hoc facit me diante obiecto, quod concurrit dispositiue & non effectiue. Contra. quiatunc soluuntur argumenta Aristote. contra Platonem de ideis, & Auer. contra Auicen. qui ponepat datorem formarum: quia tales eriam ponebant ista agentia inferiora concurrere dispositiue. Amplius quomodo causa vniuersalis erit effectus particularis causa inimediata non video. hoc autem sequitur cui denter, si intelligentia concurrat solum vt efficiens, & obiectum vt disponens. Amiplius. Aristo in secundo de anima. 32. 39. &. &o. reddit causam, quare non sentiunt sensus se, & quare non sentimus dum volumus, reducit hoc ad istam causam, quia sensus non possunt sentire sine motore extrinseco: tale autem est obiectum, vt omnes dicunt. Amplius, 39. & super commento libri de somno & vigilia habetur quod prima perfectio sensuum fit ab intelligentia agente, quae declaratur in libro de animalibus, sed ista postrema perfectio sit a sensibilibus. haec & alia adduci possunt, quae gratia breuitatis omitto. Dico igitur, siue species sen sibilis idem sit cum sensatione, siue non idem, quaestionem istam ab Auer. motam esse propter speciem, non propter sensationem. quia miratur ipse, vnde habet obiectum producere spiritualius esse quam sit suum esse. non a medio, vel ab organo potest esse ista maior spiritualitas in specie quam in obiecto: quia medium concurrit vt materia tantum in receptione speciei. effectus autest potius insequitur agens, quam materiam. Et ideo videtur esse ponendus extrinsecus motor. & hoc non potest negari. sed non modo, quo Moderni ponunt. Nam intelligentia ipsa secundum Aristo. concurrit ad omne opus mundi huius: ideo enim mundum hunc oportet superioribus lationibus continuum esse, vt omnis virtus eius gubet netur inde, meteoro. primo. vnde, sicut in generatione animalis virtus informatiua xistens in semine in virtute animati, scilicet coelestis corporis & intelligentiae non er rantis. a qua gubernatur, producit animal, sic obiectum sensibile extra quantumque materiale esse habeat in virtute intelligentiae, cuius ipsum est quasi instrumentum, produicit speciem sensibilem habentem spiritualius esse quam habeat ipsa. sensus autem specie informatus virtute obiecti primi fit actiuus ad sensationis productionem. sensibile enim sensum agere facit ex mente Philosophi in libro de sensu ex obiecto enim & potentia paritur notitia. Et hoc videtur velle Commentat. secundo de anima commen trigesimoseptinmo, vbi dicit animam esse causam effectiuam omnium motuum tam verorum quam existimatorum existentium in animato. Et ista etiam scatentia est eiusdem. 2. de anima commen 1a9. & non habeo pru inconuenienti hoc, quod idem sit actiuum ratioue alterius. & sit passiuum ratione propria. vnde sicut in tellectus possibilis est actiuus & passiuus teste Auer. 3. de anima. commen. 19. sic imaginor de ipso sensu. Et in hoc iudicio meo recte dixit Albertus, nec rectius dici potuit. Et hoc fuit in causa, sicut mihi videtur, qua re Aristote. non posuit expresse motorem istum extrinsecum in sensu, sed bene in in tellectu. quia motor iste concurrit vniuer sali influentia vna cum obiecto, quod est causa proxima non dispositiua, sed effectiuia particularis respectu speciei sensibilis. in intellectione autem, in qua sit transitus de ordine in ordinem, & fiunt potentia in tellecta actu intellecta, fuit necessarium po nere istum intellectum agentem: quia ibi manifestum erat. quod productio speciei intelligibilis non poterat reduci ad phantasma, cum exeat ordinem & latitudinem sensibilium. sed in sensu, vbi manet consimilis ordo, non videtur aliquem motorem separatum appropriatum ponere: sed vniuersalis eius influxus sufficit, sicut etiam in aliis est. Et hoc voluit dicere Comment. vt mihi videtur, dum dixit, sed Aristote. tacuit motorem istum extrinsecum in sensu, & propalauit in intellectu: quia in sensu latet, & in intellectu manifestum est. Sic cognouisti iam quomodo sensus est de virtutibus passiuis, & quomodo de actiuis, & respectu cuius, & qualiter.
Contradictio 34
Trigesimaquarta contradictio est super tex. 32. Aristote. & Commen. videntur tene re in hoc loco quod sensus non sentiunt se. Sed huius oppositum memini me legisse apud Alexand. in suo tracta. de intellectus capitulo quarto, vbi agit de intellectu in ha bitu, vbi inquit quod eodem modo sensus seipsum sentire dicitur, quando haec sentit, quae actu sibi eadem fiunt. nam, vt diximus, iensus in actu est ipsum sensili, cum & sensus & intellectus formarum teceptione absque materia, quae sibi propria sunt participant Dicimus nos quod intellectus & sensus in aliquibus conueniunt, & in aliquibus diffe¬ runt. Conueniunt quidem, quia vterque percipit per speciem, tertio de anima textu commen. 2. intelligere est sicut sentire con ueniunt etiam. quia sicut sensus & sensilis est vnus & idem actus secundo de anima. te. commen. 14i. sic & intellectus & intelligigibilis secundum actum est vnus & idem actus. & quo ad istam similitudinem senus potest dici quod sentiat se, sicut intellectus, pro quanto est vnus actus vtriusque, scilicet obiecti & potentiae actu operantis. Differunt autem, quia licet sensus percipiat recipiendo species sine materia, non tamen sicut intellectus. quia intellectus recipit spe cies sine materia, & sine conditionibus ma teriae: quia obiectum relucens in specie intelligibili est abstractum a materia & a prae sentia materiae, & ab omnibus circunstantiis & appenditiis materiae. secus autem est de sensu, quia sentit cum his & nunc. & ideo intellectus est communiter vnus supra suam essentiam per verum circulum, vt dicitur in primo de anima, quod non potest facere sensus, cum virtus organica sit, & illo modo sensus non potest sentire seipsum. Et istud est ex miente Alexand. in paraphrasi de anima. in capitulo de intellectu secundum actum, vbi formaliter isto modo dicit. Iccireo intellectus in actu, qui idem fit cum intellectu specie, non immerito sese intelligere dicitur. er go sese intelligit, quia hoc idem, quod itelligitur, fit. species enim abiunctas a materia intelligit: non enim singulariter apprehendit hoc, sed in singulari id, quod est, esse intelligit, sicut retro dictum est. Neque tamen ex pari ratione sensum seipsum sentire dixeris, licet ipsae quoque species sensilium rerum excipiat, ea de cau ia, quia sentit quaecunque sentit, velut addita materiae: huins enim & singularis functio sensus est. non fit autem idem sensus cum rei sensili specie, quamuis non more materiae species excipiat: materiales enim formae sensiles que secus a sensu, secus ab intel lectu pensitantur. & vide caetera, quae sequuntur.
Contradictio 35
Trigesimaquinta contradictio est super 3 eodem tex. Aristoteles quaerit quare sen e sus non sentiunt se: & soluit, quia sensitiuum est in potentia & non actu ipsum sensibile, & nihil mouetur de potentia ad actum, ni si a motore extrinseco. & est locus allegatus, uuod sensus seipsos non sentiunt. Sed nuius oppositum memini me legie TAd Alexandrum in tractatu de intellectu, cap. 1. vbi agit quomodo intellectus in haoitu fcipsum intelligit. vbi expresse dicit, quod eodem modo sensus seipsum sentire dicitur, quando haec sentit, quae actu eadem sibi fiunt. Dico quod in praesenti textu Commen aliter legit textum, quam Graeci expositores. Vult enim Aristot. adducere rationem, per quam probat sensum esse de virtutibus passiuis & non actiuis. Nam, si sen sus esset de virtutibus actiuis, cum virtutes actiuae ex se absque extrinseco motore possint operari, sequeretur quod sensus sine sensibilibus possent sentire se, & sua organa, & elementa ipsa sensoria componentia. Sec secundum Graecos, dubitatio Aristote. est quia, si sensus est de virtutibus passiuis. nam sentire in quodam pati & moueri consistit secundum omnes, vt dicitur in primo de anima. te. commen. 79. vbi dicit sentire au tem & moueri & pati aliquid ponunt: tunc contra hoc suppositum ab omnibus concessum insurgit ista dubitatio. cum sensus sint passiui, & habent sensibilia secum iuncta: nam organa constant ex elementis, quae secundum seipsa sensibilia sunt, aut secun dum accidentia ipsis: quare igitur, sicut sen sus patiuntur a sensibilibus remotis, a coniunctis non patiunturs cur oculos ipsos non cernimus & oculorum colores, sicut per oculos caetera cernimus? Et solutio Aristo. consistit in hoc, quod sensorium est in potentia ad sensibile, & non in actu, sicut ere mabile est in potentia combustibile, & non actu. quia si actu esset, non indigeret eo, qui est extra, igne in actu, vt dicit, ad hoc vt comburatur. Et est locus satis arduus & dif ficilis sicut vides, intantum quod Plutarchus, vt refert Simplicius, voluit hanc dubit tationem protendere contra Empedoclem, & non contra sententiam Aristotelis, & in hanc sententiam est diuus Thomas in praesenti loco. Et in veritate, qui tenent in via Aristotelis elementa formaliter non remanere in mixto, isto modo habent ne cessario exponere locum istum. Sed istis aduersatur Simplicius, & Themistius, & Alexand & Ammonius, & Commenta. vni de volunt ista intelligi secundum viam Ari stotelis. Sed quomodo ex hac solutione patet responsio clare ad obiectionem, diffici le est videre. Dicit Ammonius in hoc loco tres causas. Prima est quod sensus secus se habet circa sensibile, & secus circa intelligibile se habet intellectus. quia intellectus in intelligendo intelligibile non indiget omr gano, & scipso sufficit, nec aliquid ad hoc habet impedimentum. sed sensus indiget organo, & ideo non potest conuerti supra suum organum, nec supra se. Secunda cau sa, quia sensus cognoscit spiritualiter & indiger medio, puta aere, ver aqua, vt patet in tribus sensibus, & etiam medio debite disposito, & ideo est ratio, quare visus non po test videre colorem sui organi, & tamen co lorem extrinsecum potest. Tertia causa, quae est verior inter omnes, quia id, quod sentit. est totum compositum ex virtute & organo, & totum hoc concurrit vt patiens. & quia nihil a seipso pati potest, ideo indiget sensibili extrinseco. vnde dato quod elementa sint in organo, quia tamen organum componitur ex elementis, sicut ex materiali causa, & totum organum vnam cum sentiente virtute fit passum, omnia, quae in organo sunt concuriunt etiam vt materia, non vt agens. & ideo necesse est. quod deducatur ad actum ab extrinseco motore. Accedit, vt dicit Themistins in hoc loco, quod a iunctis innexisque nulli ictus eueniunt. Vnde forma existens in subiecto non alterat subiectum, quia alteratio fit per contactum & ideo oportet quod alterans sit distinctum loco, & subiecto, ab ipso alter ato Vnde Aristote. in primo de generatione & corruptione in tex. com. 7S continuum quidem igitur vnumquodque, & vnum ens impassibile. similiter autem & non appropinquantia. Et ista est ratioi, quare aethica febre laborantes non sentiunt febrem suam, licet calor ille extraneus sit intensior quam sit calor in aliis febribus dependentibus ab humoribus, vt sunt putridae, vel a spiritibus, vt sunt ephemere, quia humer & spiritus sunt corpora disfincta a inembris sentientibus: sed caliditas fe bris aethicae est formaliter & subiectiue in ipsis membris. Sed quo ad authoritatem Alexand. qui videtur contradicere huic sen tentiae, respondetur quod non est intentio Alexand. dicere quod sensus sentiant se, aut organa sua: quia alibi ipse oppositum tenet, si cut est rei veritas. sed dicit similitudinem inter intellectum in actu & sensum in actu, penes hoc quia, sicut intellectus in actu & intelligibile in actu vnum sunt, quia vnus & idem est actus vtriusque: sicut in simili dicitur in tertio physic. quod vnus & idem est actus motoris actu mouentis, & mobilis actu moti: sic etiam est de sensu in actu & sensibili in actu. & sic dicunt verba eius, quia dicit. Similiter autem sensus seipsunm sentire dicitur, quando haec sentit, quae actu sibi eadem fiunt: & non. dicit quod sensus sit. conuersiuus supra suam essentiam, auti supra organum suum. Vnde Auicen. dicit in 6. naturalium quod virtus imaginatiua, quae est spiritualior, quam sensus extrinseci, & quam sensus communis, non potest imagi nari organum suum,
Contradictio 36
Trigesimasexta contradictio est in com 12Scribitur sensationem exterioris sensus non posse fieri sine praesentia obiecti. Huius tamen oppositum meminimus nos inuenisse in dictis eius super commento. libri de somno & vigilia, vbi dicit. in somno visionem, & gustus sensationem, vel aliquid huiusmodi posse fieri. Soluitur, quod talis sensatio non sensus est exterioris, sed est sensus communis, qui vtitur intentionibus pro rebus, vnde illa sensatio non est sine praesentia obiecti: obiectum enim praesens est species in organo sensus exterioris, quam apprehendit sensus communis, & non sen sus exterior: quia sensus exteriores in somno sunt ligati. nam secundum Auer. in prae dicto tractatu somnus est ligamentum sen suum exteriorum. Et ista est solutio Grego¬ ril Ariminensis in primo sententiarum. 3. distin, primi, quaest. prima arti. 2. in solutione secundae experientiae Aureoli. & dicit istam solutionem esse de mente Commenta. praedicto loco. Miror maxime de tanto do ctore quomodo plerunque allegat tot, & tantas Commen, authoritates, quas aut non intelligit, aut fingit se non intelligere. ipse dicit in primis sensationes istas non posse fieri a sensibus exteri oribus, quia sensus ex teriores sunt ligati: & allegat Commen. ibi. sed contra sensus communis etiam in som no ligatus est: & ligamentum non attribui tur sensibus exterioribus, nisi propter ligamentum prius existere in sensu communinam, vt dicit Philosophus, somnus est passio primi sensitiui: primum autem sensitiuum appellat sensum communem. Dicamus ligitur pro nobis & pro ipso quod sensationes dupliciter fiunt. quandoque per lineam rectam: & ista incipit a sensibilibus extrinsecis, & terminatur ad virtutem rememora tiuam. alia est per lineani refsexam & retro gradam: & ista incipit a virtute rememoratiua, & terminatur ad sensus exteriores. In somno autem potest fieri retrograda sensatio. nam virtus imaginatiua per intentionem, quam recepit ab obiecto extrinseco, vel a virtute rememoratiua, mouebit sensum communem, et sensus communis mouebil sensum particularem, & sic fit talis sensa, tio. vnda ista sensatio est sensus particularis tanquam subiecti, & non est sensus communis, nisi tanquam agentis. Sed illud, quod decepit Gregorium, fuit, quia non potuit ima tinari quomodo sensatio ista possit esse sen sus exterioris, cum ipsi sint ligati, sed, vt dixi, ipse incidit in Soyllam cupiens vitare Charybdim, nam quomodo potest esse sen sus communis, cum ipse sit primo ligatus: Soluimus igitur quod in fomno perfecto ligati sunt sensus isti, & sensus communis, & praecipue a sensibilibus communiter occur rentibus: & in tali somno non fiunt istae sensationes. est & alter somnus imperfectus, & in tali fiunt istae sensationes. & licet sensus exteriores in tali somno ligati sunt respectu sensibilium exteriorum communiter occurrentium ab extrinseco, tamen respectu alterius fenestrae, vt ita dicam, per quam itur ad sensum communem, non sunt ligati, & respectu illius imitari possunt. istud sentit Auerr. ibi in litera. Et ne videar ista studio contradicendi dixisse, addueo verba eius formaliter. inquit. quomodo autem accidit quod homo in somno videt, quod sentiat per quinque sensus absque eo, quod ibi sit aliquod sensibile extrinsecum. & soluit dicens. Hoc accidit per contrarium motum ei, qui fit in vigilia. in vigilia enim sensibilia extrinseca mouent sensus, & sensus com munis mouent virtutem imaginatiuam: in somno autem quando virtus imaginatiua maginata fuerit intentionem, quam accepit ab extrinseco, aut ex virtute rememo ratiua, reuertetur & mouebit sensum communem, & sensus communis mouebit virtutem particularem: & sic accidit quod ho mo comprehendit sensiblia, licet non sint extrinsecus, quia intentiones eorum sunt in instrumentis sensuum, haec illae formaliter. Vide etiam pro hoc ipsum terumo colliget capit. 3S.
Contradictio 37
Trigesimaseptima contradictio est in com men &o. Dicit Comment. quod melius est quod diuersitas formae sit causa diuersitatis matetiae, quam econtra. Sed huius oppositum habetur ab ipso octauo physico. commenA6. svbi ex diuersitate materiae probat diuersitatem formatum. Soluitur. diuersitas materiae est causa diuersitatis formae: sed diuersitas materiae est lignum diuersitatis formae, non causa. Ratio igitur quam facit 9. physi. 46. est a signo, non a causa.
Contradictio 38
Trigesimaoctaua contradictio est super tex. 6x. Aristoteles definiens sensitiuum dicit, esse tale potestate, quale sensibile est iam actu. & subdit, quod patitur non simile ens, passum autem assimilatum est videtur igitur sensibile in principio esse con trarium sensitiuo, & in fine simile. Ex hoc igitur sequitur sensationem esse alteratio nem in contrarietate fundatam. Huius ta men oppositum Aristote. supra iam dixe rat in tex. commen. 37. vbi distinxit ipsum pati & alterari, asserens aliud esse cortuptio nem quandam, aliud autem salutem potius. & ita finaliter concludebat, quod alteratio, qua secunda potentia deducitur ad actum, est ex secundo genere alterationis. sic quando sciens in habitu exit ad actum consyde randi: & similiter quando sensus exit in actum sentiendi. Soluitur. vt dicit Aristote quia non habemus propria nomina, quibus nominare possumus huiusmodi intentio nes factas a sensibilibus in sensus, oportuit vti nominibus istis tanquam propriis, scilicet ipso pati & alterari. Sed aduerte quod in alteratione proprie sumpta, quae est corruptio quaedam, talis est inter teriinos com trarios: sicut est in vero motu, qui est de com trario in contrarium. Sed huiusmodi contrarietas non inuenitur in sensitiuo, quia non mutatur de forma contraria in formam contrariam: nec sic assimilatur sensibili vt fiat eius materia. ex hoc enim, quod sensiti uum visus mouetur a colore, non albescit neque nigrescit, sicut iam fit in alteratione vera, vbi passum est materia agentis, sed solum formam eius recipit: hoc enim est vniuscuiusque sensus proprium, susceptiuum esse specierum sine materia. & propte rea neque pati, nec alterari proprie dicitur, Sed istud est aliud alterationis genus, quod in perfectionem desinit, pro quanto ista receptio est solius formae, quae tandem terminatur in iudicium & cognitionem. quemadmodum enim dicimus ceram excipere si gillum, & imaginem auream, non tamen quatenus aurea est, cera enim sine auro, aut aere symbolum excipit, vt dicit lucidissimus Themistius. Et subdit quod nulla materia de forma sibi accidente, haerenteque iudicium ferre potest, quoniam materia suapte ingenio incipiens bruta itrationabilisque est: ratio vero tum de aliis iudicat, tum ratione & forma rationem & formam appre hiendit: sensus vero species, & ratio ea est, quae sedem in primo instrumento sentien di habet. Et hinc scire poteris propter quam causam ethicus non sentiat febrem suam, quia febrilis ille calor realiter est, & mate rialiter in membris. & ideo membra, cum sint caloris illius materia, non possunt de llo afferre iudicium, sed bene de calore, quod est in humoribus, aut spiritibus iudicare poterunt, quia ab illis possunt decidi species sine materia in organo tactus, sed a roprio calore nihil patitur, sicut combusti bile a seipso non comburitur, vt dicit Arist. in secundo de anima. in tex. commen. 32. Et hoc pulchre notauit Themist. in. 2. de anima in tex. 62. vbi inquit quod sensum proprie pati & alterari a sensilibus, cum patet quod, si visus exalbuit, alba non percipit, si manus recaluit, calida non sentiusi palatum indulcuit, dulcia non dignoscit, aures strepitum familiarem obaudiunt. Ad formam igitur contradictionis dic quod in alteratione & passione vera passum mutatur de habitu contrario in habitum contra rium, & passum fit materia agentis. sed in alteratione perfectiua. qualis est sensitiui, non est de contrario habitu in contrarium nec id, quod patitur fit materia formae agen tis, sed solum desinit in iudicium & cogni tionem mediante receptione solius formae circunscripta materia. forma enim sola sensibilis est, quae sensorium percutit. Solum igitur hic est salus, quia sensitiuum, antequam priuatur a sensibili, non habet formam secundum quam fit assimilatio, sed facta passione habet. vnde ex non formato fit forma um, & ex non cognoscente in actu fit cognoscens. sensibilia enim extra actiua sunt huius operationis, vt dicit Aristote. in. 2. de anima. in tex. commen. 39. quod qualiter sit intelligendum superius declarauimus. non valet autem quod, si sensitiuum ante pati non est simile, igitur est contrarium, qua ia negatio affirmationem non infert, Vel dic quod est priuatiua contrarietas, ex quo existens simili fit similis, sed non positiua, sicut est in vera
Contradictio 39
Trigesimanona contradi. est super eodem tex. Aristo. inquit quod sensitiuum est tale in potentia, quale est sensibile actu, & passum est tale, quale est illud. Sed huius oppositum sequitur ex his, quae scribuntur infra ab eodem in tex. commen. 12I. vbi dicitur quod proprium est vniuscuiusque sensus suscepti uum esse specierum sine materia. Manifestum est autem quod sensibile actu, quod mouet sensum, est forma in materia, sed sensus, seu sensitiuum nunquam actu, vbi passum fuerit, habebit formam sensibilis in materiali& naturali esse. Et tunc iterum concesso quod ista receptio fit secundum speciem, restat quomodo sit facta assimilatio inter sensibile habens esse materiale, & ipsum sensum. est intellectio, & comprehensio facta in aui ma, prout anima rationalis capit eam separatam, qua igitur forma quaelibet, dicit, habet duplex esse in anima, & extra animam ex formis sensibilibus istis, sicut materia est in potentia ad talem formam in esse naturali, sic anima est in potentia ad eandem formam in esse spirituali, quia lapis non est in anima, sed forma lapidis, vt dicit in tertio de anima. &, si cut agens transmutans maeriam inesse naturali, assimilat sibi passum in tali esse, sic sensibile mouens sensum in esse spirituali assimilat sibi ipsum in tali es se, vel per se, vel concurrente extiinseco motore. Et ad hoc animaduertens Philosophus in. 2. de anima. in tex. commen. 136. dicit quod videns quodammodo coloratum est: sen sorium enim vnumquodque susceptiuum est specierum sine materia. Vides igitur cla re quomodo sensitiuum fit simile, vbi passum est a sensibili. Et hoc est, quod Commenta. notat in commen 6x. vbi inquit quod sentiens innatum est prerfici per intentionem rerum sen sibilium, non per ipsas res sensibiles. Et, si non, tunc esse coloris in visu & in corpore esset idem. Et, si ita esset, tunc esse eius in visu non esset comprehensio. vbi patet hanc esse differentiam inter esse colo ris in visu, & esse eiusdem in corpore colorato, quia in visu est comprehensio, sed in corpore colorato non est comprehensio Et propterea inquit Commen. quod Arist. animaduertens ad hanc differentiam dixit quod sentiens est illud, quod est in potentia, sicut sensatum est in perfectione. & non dixit quod est in potentia sensatum: quoniam, si ita esset, idem esset esse coloris in visu & in sua materia. ex quo patet colorem in visu non esse, sicut forma in materia, sed sicut cogni tum in cognoscente.
Contradictio 40
Quadregesima contradi. est super eodem tex. Aristo. dicit quod sensitiuum patitur non simile existens, passum autem assimilatum est. Sed ex hoc sequitur, vt sensatio fiat in tempore. quod tamen est falsum. est enim subita mutatio, & in talibus non differt fic ri a facto esse, nec pati a passo esse, vt demonstratur in. 6. physi. auscultationis. Soluitur.. intelligitur isto modo quod sensitiuum ante receptionem speciei a sensibili non est assimilatum illi, sed post receptionem. sic enim anima est omnia secundum receptionem, & similitudinem, vt dicit Commenta. in tertio de anima. i. per receptionem similitudinum,
Contradictio 41
Quadragesimaprima conttadi. est in com. 62. Sensibile non agit in sensum, nisi quan¬ Soluitur, vt tradit Aristo. in tex. commen 37. extractio potentiae secundae ad actum setundum fit ab eo quod est actu, & simili sici sicut potentia ad actum. non est enim necesse vt passum assimiletur agenti in naturra, aut in forma, autlin modo essendi simpliciter. non in natura, alioquin coelum non posset agere in ista inferiora, quae sunt distantis naturae: nec in forma, alioquin Sol non posset generare hominem: nec in modo essendi, sicut est in casu nostro. sed vt scribit etiam Com. 12. meta. c. 19. ista simili tudo debet esse talis, qualis est inter potentiam & actum, potentia enim est ordo & habitudo ad actum. quotiens igitur currit inter agens & passum talis proportio, vt tale sit passum in potentia, qua pati possit ab agente, qualis est in actu agens, vt possit age re, tunc semper prouenire potest actio, nisi aliquid impediat. Et hoc praecipue etiam verificatur in casu nostro, vt allegatum est ex mente Philosophi. licet igitur sensibile extra habeat esse materiale, & sensus reci piat secundum esse spirituale, est tamen ta lis proportio, vt sensus a sensibili sic pati possit, sicut sensibile potest agere. Vtrum autem sensibile virtute propria adaequate, an etiam concurrente extrinseco motore causet illud esse spitituale. dubitatio ardua est, & mota per Auer. in commen. So, quae indiget perscrutatione separata, de qua infra dicam Sic igitur intelligere potuisti, qualis similitudo currit inter sensibile & sensitiuum, quia est talis, qualis est inter potentiam & actum. Sed, quia intellectus adhuc non quiescit, dicamus, altius quaedam repetentes, quod forma rerum sensibilium habet duplex eise, naturale, & extraneum, naturale in mate ria, exrraneum vero in medio, vel in anima sicut scribit Commen. in. 2. de anima in com men. 77. Et, quia anima est primo diuersa a materia, est aiter modus receptionis anima & alter materiae. vt scribit Comment. 3. de anima. commen. 3. in principio. Sic enim anima quodam modo dicitur esse omnia, quia per sensum est omnia sensibilia, & perintellestum est omnia intelligibilia. 3. de anima. tex. commen. 37. vnde Commenta in libro destructio destructio. disputa. 3. in solu. 26. dubil. dicit, quod quaelibet forma habet esse duobus modis, videlicet esse intelligibile, quando comprehendit separatum a materta ab intellectu, & esse sensibile, videlicet id, quod habet actualiter in muteria. verbi gratia lapis formam habet materialem extra actum, & aliam formam, quae do est contrarium. Oppositum secundo de anima. 37. Soluitur secundo de anima. S7. tex. distinguitur de duplici alteratione, persectiua, & corruptiua. licet igitur in sensatione non sit vera contrarietas ad agendum actione corruptiua, est ramen aliqualis, ta lis qualis requiritur inter mouens & motum & alterans & alteratum alteratione perfectiua. vide ibi, & intelliges.
Contradictio 42
Quadregesimasecunda contradi. est in tex. &x. Aristote. describens sensibile proprium inquit. Dico autem sensibile proprium, quod non contingit altero sensu sen tiri, & circa quod non contingit decipi. Cir ca, autem hanc secundam conditionem est contradictio. quia Commentator dicit hoc esse verum in maiori parte, sed non expressit in quibus casibus est verus, & in quibus non Themistius autem volens hoc specificate in secundo de anima cap. vigesimoprimo. super expositione praesentis loci assignat tres conditiones, videlicut quod organum sit in colume, quod non sit perturbatum medium, & quod sit debita distantia. & cum hac glo sa omnes ferem Latini interpretantur locum istum. Nos autem inuenimus Alexan. in paraphrasi de anima in capitulo. 12. vbi declatat, quae sunt sensibilia per se, &, quae per ac cidens, quod assignat quandoque. inquit enim In propriis autem sensibilibus sensus potissime veri sunt, vbi sensibus ea seruantur illaesa, quibus cum sensilia iuscipi nata sunt. Quorum primum, atque praecipuum est, vti secundum naturam valentia & sana sen soria, sint. Deinceps vero rei sensibilis situs. neque enim res retro positas visus cernere potest. Tertio loco aequabilis interualli mensura necessaria est. non enim ex omni spatio sensoria res sensibiles excipere possunt. Prae ter haec autem opus est medio, quo intercedente ad sensoriorum ministeria, com moda, & apta sensibilium susceptio praebea tur. neque enim visio fieri potest, nisi colluminato perspicuo. Postremo nihil oportet, quod sensum interpellat & turbet. neque enim audire possumus, cum soni vehemen tiores obstrepunt, & sensum inturbant. Aut gitur Themistius est diminutus, aut Alexand. superfsuit. Dicimus quod Alexandri Themistius dicitur abbreuiator, vt notat Commenta. duodecimo metaphy. com mento secundo, & ideo duae illae conditiones expressae per Alexand, reducuntur & vil tualiter continentur in illis tribus expressis per Them ist. nam debita distantia sensilis ad sensum praesupponit etiam debitum si¬ tum, & includit illum, quia non dicitur set sibile esse in debita distantia: quando non est in situ conuenienti ad hoc vt sentiatur. sensile etiam dicitur in respectu ad sensum, cuius est inuitatiuum. Similiter vltima conditio, vt non sit aliquis motus fortior, qui impediat, reducitur ad illam. videlicet quod medium non sit perturbatum & ideo quod Alexan. pluribus expressit, Them. paucis perstrinxit Quod si dicatur vltra istas conditiones requiri aliam, videlicet quod virtus non sit. distracta, quia ad alia fortiter intenti delata sub oculis non videmus, vt dicit Philosophus in libro de memo. & remini. Dic quod continetur in prima illa conditione Themistil. quia in distractione mentis ad altiora reuocatur sensus com munis, & spiritus ad interiora, vt notat Commenta. in commento super libroide somno & vigilia. & secundum Alexand. reducitur ad postremam conditionem adductam per ipsum, quia motus maiores impediunt minores. & ideo, quando virtutes interiores vigorantur in suis actibus, exteriores debilitantur, & econtra.
Contradictio 43
Quadragesimatertia contradi. est in com. 6s. Dicit Commen quod sensibilia communia sunt propria sensui communi. Huius oppositum patet infra commen 133. vbil dicitur quod non sunt propria alicui sensui. Soluitur. per sensum communem non intellexit hic vin tutem aliquam distinctam ab aliis sensibus, sicut imponit sibi sanctus Doctor hic: sed intellexit communitatem sensuum, quia sen sibilia communia possunt sentiri a pluribus, quam ab vno sensu. & ideo dixit quod sunt propria sensui communi. Et tu vide Themistium in. 2. de anima super. 133. Et sic argumenta Sancti doctoris nulla. & sic etiam patet quod nulla sit contradictio
Contradictio 44
Quadragesimaquarta contradictio est in com. 72. Dicit quod color vniuscuiusque visibilis videtur in luce. siue illud visibile videa tur in obscuro, siue videatur in luce. Sed ex verbis intra in eodem com. videtur oppositum istius fequi. quia ibi habet quod color non est visibilis, nisi miediante luce. Soluitur. dictum eius verificatur de visibilibus, quae videntur in obscuro, & in medio illuminato: sicut sunt noctilucae, & quaercus putrefacta, quae & dic & nocte videri possunt. tamen ratione alterius videntur in die, & ratione alterius videntur in nocte, nam in nocte videntur me rito lucis, in die merito coloris, & non merito lucis subiectiue existentis in visibili, quia lumen maius obfuscat minus. cum hoc ta¬ men stat quod talia videantur, vt colorata in miedio actu lucido. & mediante luce continentis. Et sic propositio est vniuersaliter vera, quod omnis color in quolibet visibili existens non videtur, nisi mediante luce
Contradictio 45
Quadragesimaquinta contradi. est in eo dem com. Com. habet per color non est visibile nisi mediante luce. Oppositum. 2. de anima. com. 67. vbi habetur quod color non est visibilis: aliquam formam sibi contingentem, sed est visibilis per se. Soluitur. visibilis est color me diante luce, quantum ad actum immutandi diaphanum, & organum sensus mediante lu ce, lux igitur est diaphani dispositio pro formis colorum recipiendis & pro visu. non enim colores in obscuro videri possunt, licet sint actu colores etiam in obscuto existentes. vi sibilitas igitur compent colori per se in secundo modo: quia forma coloris est causa visibilitatis eius. Sic igitur patet contradictionis sedatio, si recte vides.
Contradictio 47
Quadragesimaseptima contradi. est in com. si 4. Dicit Commen aerem in aure semper noueri, & tamen in S. dixit ipsum quie scere. Soluitur in eodem. B4. quia motus aeris existentis in aure est motus proprius: sed motus in aere extraneo, & non organico est motus extraneus. cum hoc igitur qui talis aer organicusmouetur motu proprio, stat ipsum quiescere quiete opposita motui extraneo. sic soluitur, vt vides, instantia. siut etiam ignis in sphaera propria potest dici motus, & quiescens diuersimode,
Contradictio 48
Quadragesimaoctaua contradict. est in commen. Si. Dicitur quod non habere pulmonem sit causa remota non respirandu. Et ta men primo poster. dicitur quod est causa propinqua. Soluitur. dictum eius in posteriori bus habet veritatem respectiue, non absolu te: quia non habere pulmonem est causa quo pinqua respectu non animalis, tamen simpliciter propinqua non est.
Contradictio 49
Quadragesimanona contradi. est in texO2. Aristoteles, & Commenta. videntur di cere, quod differentiae odorum male, & cum difficultate apprehenduntur ab homine, praue enim odorat homo. Ex aduerso autem scribit Auerro. in commento libri de Sensu & sensi. in capitulo quinto, quod ho mo apparet quod melius distinguit differentias sensibilium olfactus, quam caetera animalia. Soluitur per doctrinam Aristotelis in quinto de generatione animalium ta pitulo secundo. Nam acute videre, audire. & olfacere bifariam dicitur, aut quia distincte percipiendo differentias istorum sensibilium, aut procul, & a remotis attingendo ipsa. primum prouenit ex synceritate & temperamento organi, & quia complexio humana est magis temperata laliis complexionibus brutorum, sic omnes sensus hominis sunt perfectiores aliis. vnde distinctius percipit omnes differentias sensipilium, quam faciant caetera. sed percipere a remotis obiectum prouenit ex situ organi. vnde qui habent oculos profundos, & palpebras grossas a remotis inspiciunt, illiautem qui habent oculos eminentes, non ossunt ad longam distantiam sic animalia multa procul olfaciunt ex situ organi¬. vnde catelli Laconici, qui habent porrectas nares, eminus olfaciunt. homo igitur in hoc a quampluribus animalibus vincitur. sed non vincitur indistincte iudicando differentias sensibilium. Et hoc etiam fatetur Commentator in libro de sensu & sensi. dicit enim quod apparet, quod homo melius distinguit differentias sensibilium olfactus, quam caetera animalia, & tamen niulta animalia comprehendunt fortius odores a remotis. Hoc etiam innui in praesenti commento nonantesimosecundo pro pe finem,
Contradictio 50
Quinquagesima contradictio est in com mento, & in procemio metaphysicorum. Nam hic videtur sensus tactus praecedere alios sensus, & per consequens visus: ibi ve ro visus aliis praefertur sensibus. Soluitur. priora generatione via perfectionis posteriora sunt, sic dicimus prioritatem tactus ad alios sensus esse prioritatem secundum subiectum & materiam, sed prioritas visus ad tactum est prioritas formae & finis. Et hoc etiam confirmat Commenta. in secun do de anima commento septuagesimosetimo, vbi dicit quod Aristoteles videtur ordinare consyderationem de virtutibus sensus secutdum nobilitatem, non autem secundum naturam. prius enim egit de visu, quam de aliis. sed Auicen. sexto naturalium ordinauit talem consyderationem secundum naturam: quia prius egit de tactu, quam de aliis. Pro hoc vide secundo de eneratione & corruptione textu commen ti septimi¬
Contradictio 51
Quinquagesimaprima contrad est in com 97.Dicitur quod raritas ignis est maxima. Op pusitum. 4. physi. 72. vbi dicit quod erescit in infinitum. Soluitur. est maxima secundum naturanm: prout consequitur formam existentem in materia. terminatio enim est a forma: sed prout in materia absolute est, in infinitum tendit, cum infinitudo sit a materia. 3. physico. So.
Contradictio 52
Quinquagesimasecunda contradi. est in com. 3d. &. 1or. Quia hic dicit quod omnes sen sus indigent medio etiam gustus, & tactus. tamen de gustu & tactu oppositum apparet in com. 1on. Soluitur. ibi negat requiri me dium extrinsecum. & hoc per se: nam in sen su tactus, & gustus non concurrit medium extrinse cum per se, sed per accidens. vide pro hoc com. 136. secundi de anima. Et ideo Com. in princi. com. 136. secundi de anima dicit quod aer & aqua in talibus sensibus sunt media, si debent dici media. ex hoc enim ap paret quod illa non sunt vere media, sed sunt media per accidens, vt ipse dec arauit in com 11s. Et eodem modo soluitur contradictio iudicis eius super com. libro de sensu & sensi vbi dicit quod sensus, tactus, & gustus, non indigent medio. & tamen in hoc. 76. dicit quod indigent medio. Soluitur. ibi negat tales sen sus indigere medio extrinseco in ratione per se, & veri medi: hic concedit eos indigere vero & per se medio intrinseco. sensi bile enim positum supra sensum non causat sensationem, secundum Aristo. quicquid dicat Auicen. in hoc,
Contradictio 54
Quinquagesimaquarta contradict. est in com. 109. Dicit graue & leue esse substantias, &. 3. meta 16. dicit quod sunt quantitates, &. i coeli. 17. dicit quod sunt substantiae. etiam in. 1. de gene & cor. &. 7. phy.ri. &. 3. de partibus animalium. cap. I. habetur quod sunt qualita. tes. Vide quae scripsi super. 7. physi. in com. ii. Et, si vis curiosius videre, vide Conciliatorem in differentia. 42. in tertio dicendorum,
Contradictio 55
Quinquagesimaquinta contradict. est in com. 126. Dicit carnem esse medium, & non instrumentum tactus. Sed in commento super libro de sensu & sensi. & in secundo colliget. capit. de iuuamentis carnis, & in capitu. de iuuamento tactus, dicit opposi¬ tum. Vide Conciliatorem differentia. A1. in. 3. dicendorum ce hacmateria. quia quando dicit Comen. quod caro est organum tactus, in telligitur de carne cordis, quia in corde secundum Philosophum est radix istius sensus, & organum. quando dicit quod est medium, loqui tur de alia carne. Alii per carnem intelliunt carnem neruosam esse tactus instrumentum, & ponunt neruos esse partiale in strumentum tactus, sicut ipsemet Concilia tor tenst. Et huic opinioni fauere videtur Com. 2. de anima. com. 12 S. vbi dicit quod temore Aristo. quo scripsit librum de animalibus, non erant noti nerui, sed post per anaomiam apparuit. illud enim. quod sciuit Aristot e. ratione sciuit post per sensum. itam vult quod Philosophus per illud, quod est intus carnem, intelligat neruum: & tale est organum tactus partiale. & ista est via Auerr. sine dubio. Sed salua reuerentia Auer. eius po sitio non videtur esse de intentione Aristo Nam dicere, quando Aristo. composuit librum de partibus animalium, in quo expresse ponit organum tactus in corde esse sicut est videre in. 2. lib. cap. 10. & in lib. de sensu & sensi. quod tunc non fuerunt cognit i sibi nerui, quia scientia sectionis erat tunc gnota, istud in veritate esse videtur vnum magnum mendacium. Nam Philosophus plerunque de neruis loqui videtur in libro illo, sicut in ca. S. vbi agit de carne, & de his, quae vice catnis habentur. & in libro de histo rijs animalium plerunque de neruosa carne meminit, vt in. 3. cap. 3. Nec est verisimile quod tantus Philosophus, qui fuit solertissimus naturae rimator, librum illum sine anatomia conscriberet. quomodo enim de cor dis ventriculis, deque aliis minutissimis menpris conscripsisset ita solerter, nisi propriis oculis vidisset singula:Nerui autem non sunt, adeo minutissima corpora, quod propter sui paruitatem non possint videri. Praeter ea sententia Philosophi fuit sensum tactus medietatem contrarietatum obtine re. Et ideo dicit in. 2. de anima in tex. com. 124. plantae non sentiunt, quia non habent medietatem. sunt enim complexionis multum terrestris. &. 3. de anima. tex. com. S6. ait Philosophus. omnium enim tangibilium tactus est, sicut medietas & susceptiuus sen sus, non solum quaecunque differentiae terrae sunt, sed calidi & frigidi, & aliorum om nium tangipossibilium. & propter hoc ossibus & capillis, & huiusmodi partibus non sentimus, quia terrae sunt. & plantae etiam ob hoc neque sensum vnum habent, quia terreae sunt. Arguitur ergo sic. nerui sunt terrestris complexionis, sicut omnes Medici, & Philosophi testantur. ergo talibus non sentimus. patet consequentia, quia manen te causa, manet effectus, quomodo ergo Auer. exponit quod illud, quod est organum tactus est illud, quod est intus: & per illud quod est intus exponit neruum: cum nullo modo neruo sentiamus? Confirmatur authoritate Phi losophi, quae non recipit glosam. I. de anima. 79. tex. scribit enim ibi Philosophus, quaecunque enim insunt in animalium cororibus simpliciter terrae, vt ossa, nerui, pili, nihil sentire videntur. quare dicendum est illud, quod intus est, esse organum sensationis: & tale est ipsum cor. Ista est veritas. & ita Simiplicius, & Antiqui exposuerunt locum illum. Et in hoc nolo cum Auer. esse quia, vt mihi videtur, in hoc quaesito dimisit praeceptorem suum, & imitatus est potius Medicos. Nam, sicut scribit Philosophus in ethico. cap. 7. pro defensione veritatis etiam propria impugnare oportere, praesertim Philosophos, magis existimandum est. nam cum ambo amici sint, pium est veritatem in ho nore preferre. Excusare ipsum possum, de er rore defendere non possum. nam litera sua in. I. de anima non loquitur de neruis, sed de ossibus solum. Similiter sermo Medicorum, in quibus etiam versabatur, fecerunt ipsum a veritate deuiare. Haec notauimus hic propter errorem communem imponen tium Arist. illud, quod negat expresse. & illud non prouenit, nisi quia vident expositores, & de tex. nihil
Contradictio 56
Quinquagesimasexta contradi. est in com. 129. dicit quod demonstratio illa Philosophi fundatur super propositiones: quarum vna est, quod omne, quod sentiit animal, aut sentit ipsum per contactum, aut mediante corpo re extraneo. si ista disiuncta datur per oppo sita, sequitur aliquam sensationem sine con tactu fieri: cuius oppositum patet. 7. physi. tex. com. 12. vbi habetur quod omnis alteratio perfectiua fit per contactum. si non datur per opposita, non est disiunctiua, per Boe tium in libro diuisionum. Soluitur. per con tactum intellexit medium intraneum. & sic sensus est quod omnis sensatio, aut fit per medium intrinsecum, aut per medium extrinsecum. Et ista bene opponuntur, sicut vides.
Contradictio 57
Quinquagesimaseptima contradi. est in ex. 130. Dicit Aristote. aerem esse auditus, aquam vero visus, ignem autem aut nullius, aut om nibus communem, quia nihil sine calore sensitiuum est Sed huius oppositum habe¬ tur ab Auer. in. 3. colliget. cap. 36. vbi dicit, per auditus est aeris, aqua visus, omnifactus attri buitur igni. Amplius videtur quod organum omni factus, cum sit in anteriori parte cerebri, quod sit frigidum & humidum, & ita erit aquae tantum, & non aeris, aut aquae. vt Aristote. dicit hic. Solutio est, quod non est intentio Ari sto. dicere ibi esse organum alicuius sensus ex vno tantum simplici constans elemento, quia animal & membra eius ex quatuor constant elementis: sed sua intentio est aliqua sensoria elementis simplicibus attribui, in quibus ipsa mixtio non est manifesta, & sic pupilla attribuitur aquae, auditus, aeri. vnde si pungatur oculus, non exit nisi aqua, & in auribus, apposito cornu, sentitur aer complantatus, vt dicitur in. 2. de anima. Olfactus autem propterea dicitur esse alterius istorum, vt notant Commen & Graeci ex positores, non ratione organi, sed ratione animalium, quorum quaedam olfaciunt per aquam, vt pisces, & quaedam per aerem, vt animalia degentia in aere. Ignis autem pro pterea dicitur, aut nullius esse, aut omnibus communis, quia ignis, qui est feruor, & exu stio, corrumpit organa sensitiua & animalia: alter est elementalis, qui regulatur ab anima. & sic calor ille est naturalis, vt ab anima regulatur, & sic est omnibus communis. vnde, proportio cuiuslibet sensus & organi ad ignem sub ratione, qua sunt in actu se cundo, est proportio tanquam ad formam. & proportio ad alia elementa praeter ignem, vt sic, est sicut ad materiam, quia semper re spectus imperfectioris ad perfectius est respectus materiae ad formam, aut instrumenti ad agens. 3. de anima com. 36. sed quando Auerro. dicit organum olfactus esse ignis, hoc intelligitur ex parte modi, quo multiplicatur intensio odoris, qui aut est fumalis euaporatio, aut non fit sine ea: & non intel ligitur quantum ad organum,
Contradictio 58
Quinquagesimaoctaua contradi. est su¬. per tex. 133 Arist. & Com. dicunt quod numerus cognoscitur negatione continui. Sed hoc vl detur esse contra id, quod habetur in 10. meta. tex. com. 2. vbi dicitur quod omnis numerus vno cognoscitur, & ibidem tex com. 4. nume rus secundum quod est compositus ex vnitatibus, men surantur per vnitates. Amplius est dubium, quomodo numerus est priuatio continui, vt dicit Commen. in commento. Paulus Venetus dicit quod sumitur priuatio pro contrario minus perfecto, vt nigredo dicitur priuatio albedinis. & quia in inuitando sensum, vnum eui dentius sentitur, & certius quam multitudo ideo dicitur quod numerus est priuatio continui. Sed hoc non potest stare, quia litera dicit quod numerus cognoscitur negatione continui, & Commenta. etiam in com mento videtur quod talia se habent vt priua tio & habitus, quia loquitur vniformiter hic, sicut de quiete respectu motus Et ideo dicimus nos secundum Com quod sicut de quiete dicebatur quod sensus non comprehendit quietem, nisi post comprehensionem motus, ita etiam sensus non cognosceret numerum, qui causatur ex diuisione continui, nisi prius cognouisset ipsum continuum, quod est vnum Et hoc est, quod dicit Com. quod comprehensio multitudinis, & numeri est per comprehen sionem priuationis continui, quod est mul titudo. Vbi aduerte, vt habetur in. 4. phy. nu merus diuiditur per vnitates, sed non continuatur per vnitates. & ideo in numero est priuatio continuationis. & isto modo sensus cognoscit naturam negatione continui pro quanto cognoscit multa, quae non sunt vnita in vno continuo. &, si sensus non praecognouisset vnum continuum, non posset illud iudicare in ratione numeri. & sic numerus cognoscitur negatione continui. vn de, vt dicit dominus Albertus hic, sensus op positorum est idem essentialiter, vbi vt dixi, essentialitas se tenet ex parte potentiae co gnoscentis. Simplicius autem dicit in praesenti loco quod non est intelligendum cume rum cognosci negatione continui, sicut tenebra a visu per priuationem sucis, ex hoc quod non mouet visum. quando quidem numerus est per se sensibilis, sicut vnum, sed quoniam opponitur vnum multitudini, & quia multitudo congregat insimul vnum continuum secundum vnumquodque eorum, ex quibus multitudo componitur, quoniam in sensibilibus vnum, vt continuum, est vnum, non autem in multitudine manifestatur, & in cogregatione ipsum continuum, quamuis & vnus sit numerus secundum diuisam collectionem, & vnus est, & cognoscitur, sed non vt continuus, & hoc manifestat continui negat in, videlicet, quod nunterus non cognoscitur solum vt vnum hoc enim insensibilibus solum continuum est, sed in collectione istorum talium, collectione recusante continuationem. & est expositio satis subtilis in veritate. & in hoc credo verum esse quod dicit. quia numerus dicit formam positiuam, & non est pu ra priuatio, sicut quies. Vbi animaduerte, quod numerus mathematicus, qui ex vnitatibus indiuisibilibus resultat, vt sic, non cadit sub sensu, sed sub imaginatione. & vt sic, pertinet ad Mathematicum. sed numerus, qui est sensibile commune, resultat exvnitatibus corporalibus sensibilibus idem enim est dicere res sensibiles & corporales, vt dicit Simplicius in prologo phylicorum. Et illa ratione vnitas sensibilis est vnum, quod est continuum, non illud, quod praecise est indiuisibile, & est princ ipium numeri mathenmatici, quia illud pertinet ad imaginationem. Ita mihi videtur pro nunc dicere. quare licet in istis sensibilibus communibus conueniat Naturalis & Mathematicus, tamen alio & alio modo. quia Naturalis consyderat de istis, vt sunt conuncta sensibilibus propriis, & vt mouent sensus aliquo motu, & ipsis propriis, sed Mathematicus abstrabit ab isto motu istorum, vt coniunctus est propriis, & sic non pertinet sua consyderatio ad sensus istos, nec est sensibilis: sed imaginabilis tantum. Et per hoc patet solutio ad ea, quae in oppositum adducebantur. quia Aristoteles in decimo metaphysicorum tractat de numero, vt est quantitas discreta ex vnitatibus in diuisibilibus praecise resultans: & de hoc est verum quod numeratur per vnitates, vt componitur ex eis, & cognoscitur per vnitatis rciterationem. sed iste est numerus formais. sed numerus sensibilis constat ex vnitati bus sensibilibus, & per illarum iterationem cognoscitur, vt dicit Aristoteles in quarto physicorum tex. commen. 134. & cognoscitur etiam negatione continui secundum al terum dictorum modorum, vel secundum Auer. vnde numerus sensibilis & naturalis est ille. qui causatur ex diuisione continui&, qu iia continuum non componitur ex indiuisibilibus, vnitates istae sunt res continua, sed mathematicus numerus causatur, ex vnitatibus indiuisibilibus. Ex hoc patet, solutio ad obiectiones, quae possunt fieriquomodo numerus dicit priuationem vni tatis & continuationis, & tamen oppositum habetur, decimo metaphysi. vbi tex. commenoctauo dicitur, quod vnum opponitur priuatiue multitudini. & confirmatur, quia vnum dicit indiuisionem secundum Auerquae priuatio quaedam est, & per consequest numerus non est priuatio vnitatis, sed econ tra. Solutio. est aequiuocatio in sermone. quia in decimo metaphysic. agitur de vno transcendenter sumpto: & tale opponitur, priuatiue multitudini. & etiam loquendo de vno, quod est prinncipium numeri dicit in diuisionem, quae est priuatio multitudi¬ nis. tamen hic est sermo de numero sensibi li, qui importat negationem continui, ex cuius diuisione resultat, & non sumitur pro numero mathematico, qui est quantitas discreta ex vnitatibus indiuisibilibus causa taquia talia vt sic sunt separata a sensibus. vn de potest dari alius intellectus subtilis illius authoritatis in te. com. 133 omnia ista motu sentimus, i. motus contrahit & specificat ista entia ad esse sensibile, & contungitur, ipsi materiae sensibili, vt dicit dominus Al bertus in quaestione de homine. Sed sic et hoc sit verum in se, non tamen est ad propositum quia tunc esset aequiuocatio in paruo spaeio de motu, qui Philosobpus in tex. habet statum, quiescens autem eo quod non mouetur. & tunc non esset verum omnia sensibilia communia contrahi ad esse sensibi le per motum, quia fallit hoc in quiete. Nisi esset quod Albertus diceret quietem etiam contrahere ad esse sensibile ista, quia natura est principium motus & quietis. Sed ma gis placet alter illorum sensuum, videlicet rnemistii, & Auerro. per motum, intelligendo motum spiritualem, vel sicut expo fuit Simplicius. Et aduerte quod discretio numeri, vt numerus est sensatum comniune, communis est ad omnem diuisionem partuim continui, secundum quam diuisio nem diuersa cognoscuntur sensata, quae sunt in ipsis, & sic numerus cognoscitur negatione continui ratione istius diuisionis, seu discretionis partium coniunctarum in se paratione consistentium, & includentium negationem vnius continui.
Contradictio 59
Quinquagesimanona contradi. est in com. t33. Dicit Commenta. quod id, quod inuenitur, vni accidentaliter, inuenitur alii essentialiter. Vide. oppositum secundo physicorum com. 4S. Soluitur, quod id, quod est accidenta iter vni naturae, est essentiale alteri nauirae: sed id, quod est accidentale vni naturae non potest esse essentiale alicuius eiusdem rationis cum illa natura. primo modo intel ligitur authoritas Commentator hic: secundo modo intelligitur authoritas eius dem in secundo physicorum, in commen to allegato,
Contradictio 60
Sexagesima contradi. est in eodem com Dicit priuationem essentialiter cognosci, sed supra commen. 120. dixit quod accidentaliter cognoscitur. Soluitur. supra dixit hoc comparando ad habitum, hic vero dixit oppositum comparando ad potentiam. eadem enim est potentia respectu priuatio nis & habitus essentialiter, licet habitus per se cognoscatur, & priuatio illius habitus peraccidens.
Contradictio 61
Sexagesimaprima contradi. est in commenD4. Dicit Commen. quod virtus, comprrehendens istum esse Socratem, aut filium hominis, est superior vntute sensus. Huius oppositum scribit ipse in. 2. de anima in com. 6x. vbi dicit quod cogitatiua hominis comprehendit intentiones indiuiduales decem praedicamento, rum. Nisi esset quod dictum eius hic intelligitur completiue: sed dictum eius supra in. & intelligitur initiatiue. Aut hic loquit re spectu sensus exterioris. virtus ista est superior, qua comprehendinius substantiam, aut relationem: & ista virtus est cogitatiua. & hoc non contradicit Auer. in illo loco.¬
Contradictio 62
Sexagesimasecunda contradict. est ibidem, Auer. habet quod quando coniunguntur duo sensus ad iudicandum super eandem rem ipsam esse eandem. iudicium est vtriusque sensus, & non alterius tantum. Sed vide oppositum intra. com. & tex. 146. Soluitur dictum eius hic procedit de initio, & occasione iudicil, sed dictum eius infra procedit de complemento iudicil. vnde sensus exteriores re spectu sensus communis sunt sicut testes, qui examinantur a iudice, qui dicitur audire iudicium vtriusque partis, & postea proserre sententiam.
Contradictio 63
Sexagesimatertia contradi. est in te. 1Ar. Dicit Aristo. quod vnus est actus sensilis & sen sitiui. Sed huius oppositum inuenimns apud Alexan. in paraphrasi de anima in capitu. de intellectu in actu, vbi dicit quod sensus non fit idem cum rei sensilis specie. Soluitur intentio Philosophi est quod, cum sensibile concurrat sicut motor, & sensorium sicut motum, & quia idem est actus motiui & mobilis, & motus est in mobili non in me tore, sic actus sensibilis & sensoril idem est, & est in sensorio non in sensibili. Intentio autem Alexand. est quod sensus non sentit se, sicut intellectus seipsum intelligit post aliorum intellectionem. & illa ratione Alexand. dicit quod sensus non fit idem cum rei sensibilis specie, quia post speciem rei sensibelis non est conuersiuus supra seipsum, vt seipsum sentiat, sicut est de intellectu¬
Contradictio 64
Sexagesimaquarta contradictio est in te. 16. Aristoteles dicit sensum communem cognoscere alteratim inter sensibilia diuersorum sensuum, & in eodem instanti. vbi Coms dicit in com. quod alietas est quaedam relatio, & relatiua insimul existunt in actu. Sed ex hoc sequitur sensum communem apprehendere relationem. Sed huius oppo¬ situm colligitur ex sententia Commen. in. 2. de anima. commen 134. vbi dicit quod virtus, quae comprehendit istum esse Socratem aut filium Socratis, est superior ad virtu tem sensuum. & ita videtur quod relatio non cognoscitur a sensu comnmiuni. Solui tur dictum Commenta. intelligitur de sen su exteriori, quia ille non cognoscit substan tiam, neque relationem, sed sensus hominis, interiores possunt haec cognoscere. vnde in tentio Commenta. est ibi ponere differen tiam inter illos modos duos, secundum quos aliquid dicitur sensibile per accidens vnus est non simpliciter, & est quando sensibile vnius sensus comparatur ad alium sen sum, ex quo accidit vt sit coniunctum cum sensibili proprio illius sensus. vt si pomum fuerit coloratum & dulce, dulce dicitur sensi bile per accidens respectu visus. nam hic est accidentalitas duorum sensuum exteriorum qui sunt in eadem latitudine, quia ambo iunt exteriores, & vnus non est superior altero. Sed secundus modus per accidens sen sibilis est, quando aliquod obiectum per ac cidens est coniunctum sensibili per se alicuius sensus, quod tamen non est obiectum alicuius sensus eiusdem ordinis, sed superio ris sicut si album accidat vt sit filius Soeratis vnde ista relatio accidit albo, & non pertinet nec ad visum, nec ad alium sensum exteriorem, sed bene potest pertinere ad sensum communem, qui est virtus superior ad vi sum, & ad reliquos sensus exteriores. immo vt dicit Themi. est princeps aliorum, & alii sunt sicut famuli & ministri eius. Et ne videatur tibi mirum, vt relatio sensibilium rerum sensu percipiatur, vt est sensibilis. nam Arist. hoc expresse dicit in. 2. de anima. in tex. com. 142. quod quia nos vnumquodque sensibilium ad vnumquodque comparando discernimus & sentimus, & sentimus quod diffrunt, necesse est vtique sensu. sensibilia enim sunt. vbi Commenta. dicit quod differen tia est sensibilis, quae est inter sensibilia,: licet enim intellectus etiam differentiam inter sensibilia. agnoscit, tamen in vniuer sali & non signate, & sensibilitet. vnde vide tur mihi relationem istam posse agnosci, a sensu communi, & non solum a cogitatiua, vt aliqui voluerunt: aliter ratio Aristot in tex. 146. non procederet, in qua demon strat virtutem sensus communis in eodem tempore indiuisibili apprehendere, & proferre iudicium de diuersis, vel contrarijs sensibilibus.
Contradictio 65
Sexagesimaquinta contradict. est. super tex. 133 Arist. in hoc textu dicit quod deceptio est magis propria animalibus. & in hoc plu rimum tempus perficit anima. Sed vtrumque videtur falsum esse. quia cognitio veritatis, cum sit animae perfectio, videtur esse magis propria animae. Secundum etiam falsum esse videtur, quia tempus. dispositionis naturalis, & praeter naturam aequale esse non potest, vt patet in. 2. coeli. tex. com. 36. vbi Commenta. dicit in paraphrasi quod tempus sanitatis est prolixus tempore aegritudinis. &. i. coelite. com. i3, quae praeter naturam sunt, citissime corrumpuntur. Nisi esset quod istud Arist. de clarauit quomodo sit magis proprium, videlicet ex parte temporis, non quia sit magis naturale. Et quando arguitur quod tempus non po test esse aequale dispositionis naturalis, & praeter naturam: Respondetur, quod hoc locum habet in dispositionibus, quae immediate insequuntur formam ab agente mediante forma: iuxta illud, agens quantum dat de forma, tantum dat de accidentibus consequentibus formam, mediante tamen forma. sed cognitio non datur ab agente dante animam, sed causatur ab obiecto & potentia cognoscente. & licet anima pluri tenpore versetur in ignorantia, quam in scientia, tempus tamen illud breue eligibilius est, quo versatur in scientia, quam tempus prolixum in quo versatur in ignorantia, sicut praeponendum est tempus brene in foelicitate, quam prolixum in miseria, & ita adliuc non est aqualitas, si bene consyderas. proprium igitur hic sumitur, quo ad quando, & non aliter. nam multis modis proprium dicitur, vt patet in. 4. topi.
Contradictio 66
Sexagesimasexta contradi. est in com. 133. Dicit virtutem imaginatiuam distingui ab aliis virtutibus. In com 10. huius secundi dicit oppositum. Soluitur. hic loquitur de per fecta imaginatiua, quae est in determinata parte corporis, & quae est non solum respectu praesentis obiecti, verum etiam respectu absentis. sed ibi loquitur de imaginatiua imperfecta, quae solum in imperfectis animalibus, & solum circa praesentia obiecta actum habet, quae disseminata est per totum animalis corpus.
Contradictio 67
Sexagesimaseptima contradict. est ibidem. Dicit imaginatiuam differre ab intellectu & consilio, quia imaginamur dum volumus. Sed fuit oppositum, quod hoc est nihil, quia a pari intelligimus cum volumus. Soluitur. bene intelligimus dum ivolumus, sed non intelligimus verum cum volumus, sicut est de sensu & imaginatiua.
Contradictio 68
Sexagesimaoctaua contradi. est in te. com. D9. Ponunturibi quatuor habitus. Sed oppo situm habetur. 6. aethi. cap. 4. vbi sex ponum tur habitus. Soluitur. Philosophus hic distinxit solum habitus, qui noti erant ab An tiquis vsque ad sua tempora: sed in sexto aethenumerat omnes habitus, quos ipse ex puris naturalibus nouit.
Contradictio 69
Sexagesimanona contradi. est in tex. 136 In eodem commen. dicitur sensus esse veros in maiori parte. Et tamen oppositum dixit supra in. 132. vbi habetur quod sunt semper ve ri. Soluitur. supra loquebatur de sensu, vt mouetur a sensibili: hic vero loquitur, vt ex se componit. Sed contra. nam etiam sensus vt mouetur a sensibili, non est semper verus, sed frequenter, sicut patet. 2. de anima. com. &. & ideo forte sumpsit semper supra, idest in maiori parte. Vel si vis quod sysemper sumatur, vt distinguitur contra frequenter, dicas quod illud est verum, seruatis illis tribus conditionibus positis a Themistio in. 2. de anima. super tex. 6. Et Auer. seipsum glosat consimiliter. 4. metaphy. commen. 26. vbi habet haec verba. Comprehensio autem, quae fit vno sensu, & vno modo sensus, & in eadem dispositione est vera semper. Haec de se Sundo dicta sufficiant.
On this page