Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Solutiones Contradictionum in De Anima

Liber 1

Liber 2

Liber 3

Prev

How to Cite

Liber 3

1

SOLVTIONES Contradictionum in dictis Arist. & Auerrois, Super Tertio de Anima.

Contradictio 1

2

COntradictio est in textu primo. Aristote. in hoc tex. videt dicere quod per intellectum ma terialem, qui possibilis est voaa catus, homo intelligat. sic enim exponit Themi. & Commen. illud, quod di citur hic. De parte autem animae, qua anima intelligit & sapit, idest per quem homo intelligit & sapit. Sed huius oppositum scribit Alexan. in tracta. de intellectu cap. 3. vbi ha bet quod intellectus agens est effectiuus intel lectionis. & videtur esse etiam de sententia Commen. 3. de anima, com. 19. vbi dicit quod comparatio intellectus agentis ad materialem est comparatio quodammodo principii mouentis ad materiam motam. Soluitur intellectus agens, siue Deus sit, vt posuit Alexan. siue sit pars animae nostrae, vt voluit Themist. & Commie. pro tanto dicitur esse effectiuus intellectionis, quia comparatio eius ad intellectum materialem est sicut comparatio lucis ad diaphansnm. comparatio autem intentionum imaginatarum ad ipsum est sicut comparatio coloris ad visum. & sicut lux est perfectio diaphani, sic intellectus agens est perfectio intellectus ma terialis. & sicut diaphanum non mouetur a colore, neque recipit ipsum, nisi quando lucet, ita intellectus materlalis non recipit intellecta, quae sunt hic, nisi secundum quod perficitur per istum intellectum & illuminatur per ipsum. & sicut lux facit colorem in potentia esse in actu, ita quod possit mouere diaphanum, ita intellectus agens facit intentiones ntellectas in potentia esse actu intellectas, quas recipit intellectus materialis. Ratione ligitur specierum intellectarum intellectus agens dicitur esse effectiuus intellectionia amen iudicium ipsum & discrimen, quo le obiecto intellecto iudicamus fit per intellectum possibilem. nam, si sensus habet virtutem, per quam discernit sensibile, mul to magis intellectus materialis. Vndelteneo intellectionem formaliter, qua intelligimus & iudicamus, immediate produci ab intellectu materiali illuminato per intellectum agentem, & informato specie intelligibili. sed dicitur ab intellectu agente causari ratione speciei, quia illa est ab intellectu agen te effectiue. Et ista videtur esse sententia Auer. in. 3. de anima. in com. 19. vbi dicit ponendo differentiam inter intellectum agentem & passibilem, quod differunt in hoc, quod iu dicium est aliquid in capitulo perfectionis, iudicis, actio autem non est secundum illum imodum in capitulo perfectionis agentis. Et etiam, si opinio opposita vera esset quod intellectio mmediate produceretur ab intellectu agt te in nobis, non propterea sequeretur hominem formaliter intelligere per intellectum agentem, sed per intellectum materialem. quia eo formaliter anima itelligit & sapit. nam omnes expositores sunt concordes in hoc, quod intellectus, de quo Aristot. loduitur, in hoc principio. 3. de anima, est intellectus materialis. vnde, licet motus effectiue sit a motore, non tamen formaliter est in motore, nec formaliter motor denominatur moueri, sed mobile. ita est etiam de intellectione, quae est quidam motus, licet aequiuoce dictus. & hoc tangit Commen. in praeadducta differentia. Et, si teplicetur in oppo situm per authoritatem Themist. in. 3. de anima. cap. 27. vbi dicit hominis essentiam esse intellectum agentem, & quomnis actio inde deriuatur & dicatur. Sol Them. vt tra dit Commen. 3. de anima. com. 20. opinatus est, intellectum materialem & agentem, & speculatiuum esse vnum subiecto, & differet secundum modum. Et licet hoc t eneat Them. aduerte tamen quod in via eius iudicium formaliter attribuitur nobis per intellectum materialem, non quatenus ex potestate com stat, sed quatenus agens est intellectus, quia illinc omnis actio dicitur, atque deriuatur, Quod si intellectus materialis non accipit indiuisibiliter ea, quae intellectus agens tra dit indiuisibiliter, nihil est quod miremur, quam do huius rei illud exemplum exploratum habemus, quod affectiones corporum, candor, nigror, & eius generis caeterae, quanquam propria ratione & suapte natura indiuisibiles atque insecabiles sint in materiam, tamen diuisibiliter & secabiliter recipiuntur. Et ex isto capite recte perpenditur secundum The mistium intellectum agentem & materialsem esse vnum subiecto: quod bene Commenta. videtur intellexisse. Et sic habes quid in via Alexatid. Commenta. & Themistil sit dicendum in hoc quaesito arduo, sicut vides.

Contradictio 2

3

Secunda contradictio est super tex. 1. Aristote. & Commen. videntur dicere intel ligere esse sicut sentire, & quod sit pati. Sed huius oppositum memini me legisse apud Alexandrum in tract. de intellectu. vbicap I. dicit. Intellectui peculiare esse actium esse. & intellectio, vt inquit, est ei actio, & non passio. Subtilis doctor perscrutans circa hoc in quaestione. 13. quolibetorum in artic. tertio dicit quod non est sensus, quod intelligere sit pati formaliter, ita quod sit de genere passionis, sed quod formaliter denominat per hoc, quod recipitur in aliquo subiecto: sit sensus, intelligere est recipere intellectionem, & sic etiam sentire est recipere sensationem. Vnde, si obiectum vel Deus causaret sensationem, non diceretur sentire. similiter, si intellectus causaret effectiue in se intellectionem, non propterea diceretur ex hoc intelligere. sed potius ex hoc quod recipit intellectionem. Sed ista de claratio non bene exprimit sensum Arist. naec aperit aliquid proprium. sensationi & intellectioni, in quo dististinguuntur ab atijs formis de nominantibus. nam hoc est commune omnibus formis denominantibus ab intrinseco, quod sunt per nforma tionem in re denominata, immo & motus ipse denominat mobile, in quo est formaliter & non denominat motorem. Praete rea stat aliquid denominare aliquid, in quo taien non est per inhaerentiam: sicut communiter dicitur de sex principiis. Dicamus igitur, vt alias diximus, quod sensus & intellectus materialis sunt de virtutibus animae passiuis secundum sententiam Commenta. in. 2. de anima. commen. 3t. &. 3. de anima. commen. 4. potentiarum autem parsiuarum proprium est moueri ab obiecto, cui attribuuntur. &, quia sensus mouetur a sensibili, & intellectus ab intelligibili, ideo intelligere est si sicut senttre. Nota tamen, quod in passione vera sunt duo. vnum est contrarietas, merito cuius est aliqua corruptio secundo est receptio formae. sentire & intelligere de passione non habent nisi receptionem tantum, quia in eis non est vera contrarie tas: merito cuius concomitetur aliqua corruptio, & ideo est alterum genus alterationis & passionis ipsa fensatio, quam sint verae alterationes, quae fiunt secundum veras passiones & passibiles qualitates, vt dicitur secundo de anima. textu commen. S7. &. 39. & in tertio de anima textu commen. IS In talibus enim est euasio & perfectio, videtur di cit Commen. etiam in commen & Themiin eodem loco super. 2. de anima dicit id est Vnde, quia sensatio praesupponit receptionem specierum, & intellectio receptionem specierum intelligibilium, sic sentire, & in telligere consistunt in quodam pari, tanquam in necessariom praesupposito ad hoc, quod sit sentire & intelligere. Sed intelligere & sentire formaliter non sunt receptio specierum. quia, vt scribit Commenta. in. 2. de anima. commen. 1.39. recipere aliquid est aliud a iudicare illud. Et Alexand. dixit in paraphrasi de anima, in illo capit. vbi agit de intellectu practico & specu, quanquam per corporeas affectiones sensuum functio siat, sentire tamen non est pati, sed iudicare, atque discernere. Et ideo Alexan arctius lo loquens in via Peripareticorum voluit poten tias animae distingui in actiuas & iudicatiuas, appellans actiuas potentias animae vegetatiuae: reliquas vero vt sensus & intellectus in numero potentiarumiudicatiuarum, quia istae sunt virtutes discernentes & iudicantes. vnde secundo de anima tex. commen. rgo. videtur autem intelligere & sapere tan quam quoddam sentire esse, in vtrisque enim anima iudicat aliquid & cognoscit. Aduer te tamen quod licet secundum Auerr. & Alex. tam in intellectione, quam in sensatione con currat specierum receptio, quae est passiqu quaedam, differenter tamen est ista passio in sensu & in intellectu. quia sensus patitur, patiente aliquid organo. vt dicitur. 7. pbysi¬. tex. commen. 12. sed intellectus non patitur, patiente organo, quia nullius organi: est actus, tertio de anima. tex. commen. 3. Sed tunc est difficultas apud viam Theo. & Themi. negantium specierum receptionem n intellectu materiali vere, quom odo sit similitudo ista intelligendo, in hoc, quod Aristote. dicit intelligere esse sicut sentire & quomodo sit quoddam pati. Dicamus nos quod in via istorum ista sunt in intel lectu intelligenda secundum similitudinem & non vere. vnde in fubstantia intellectus materia lis vere non recipitur aliqua species, sicut in sensorio recipitur species, sed quia accidit sub stantiae intellectus materialis propter mixtionem, inquantum videlicet tangit magni tudinem, vt intelligat ea, quae sunt hic, sicut sensus in sentiendo per speciem dependet ab obiecto sensibili, sic intellectus a phantasmate, tertio de anima. tex commen. 3O. intellectiuae animae phantasmata vt sensibi lia sunt. sicut igitur sensus, ad hoc quod sentiat, mouetur a sensibili: sic intellectus materialis ad hoc vt intelligat, oportet vt quiditatem enim phantasmatibus speculetur, tertio de anima. tex. commen. 32. species in tellectiuas in phantasmatibus speculatur Sed tunc est difficultas, si intellectunon intel ligit per receptionem speciei sicut sensus. quomodo igitur intelligere est pati secundum istam viam: & quomodo Aristo. dixit intellectum locum esse specierum. 3. de anima. commen. 6. vbi laudat Antiquos? &. 3. de anima. tex. com. 3S, lapis non est in anima, sed species? Soluitur, secundum viam similitudinis. Nam intellectus, vt intelligit, sic discernit & iudicat, & intelligere formaliter non est pati, sed iu dicare & discernere obiectum intellectum. sed, quia hoc iudicium quod affert de istis, non competit sibi inquantum intellectus est, sed inquantum est tangens magnitudinem: nullus enim intellectus abstractus ve te a magnitudine intelligit aliquid eorum quae sunt hic, vt dicit Themist. tertio de ani ma. cap. As. & est etiam sententia Commen tertio de anima. commen. 19. sic igitur in telligere intellectus materialis fit de rebus sensibilibus, quae sunt potentia intellecta pro quanto fit in phantasmatibus, sicut sen tire fit respectu sensibilis. &, quia hoc sibi ex passione contingit, vt tnagnitudini est connexus & iunctus, sic intelligere est quod dam pati, quia huic intellectui vt moueaur ab obiecto, quod est hic in phantasmate relucente hoc sibi accidit. & sic est passiuus non vere, non solum quia non per or¬ ganum, verum etiam quia. neque vere in sua substantia aliquid recipit per informationem, sed solum modo praedicto per viam similitudinis. Sed tunc est in hoc difficultas, quia intelligere vtdetur esse actio transiens. & non immanens. Dic quod iudicium est in iudice. Commenta. tertio de anima commen. 19. iudicium est in capitulo perfectionis. lic et igitur actus intelligendi itelligatur quodammodo transire in obiectum, hoc est pro quanto terminatur ad ip sum: tamen iudicium est actus iudicis, & virtutis dliscernentis. Et hoc voluit Alexanin praedicta authoritate, quae in principio contradictionis adducebatur, quod intellectus actiuus est, & intellectio est ei actio & non passio. Scis igitur ex sententia Peripateticorum, quomodo intellectio non est passio formaliter, sed iudicium. & quia iudicium attribuitur formae & agenti, potius est actio quam passio. verissime tamen est qualitas, quae est in ipsa virtute iudicante. Et, quia non incon uenit vnam & endem formam posse specta re ad diuersa praedicata secundum diuersas habitudines, qualitas enim est secundum quam quales esse dicuntur: &, quia ab intellectione dicitur intellectus intelligens, & sensus a sensatione dicitur sentiens: sic sentire & intelligere sunt qualitates. Si hoc intellexerit Scotus ille subtilis, bene dixit Si vero consy derentur, vt praesupponunt receptionem specierum, quae receptio est passio quaedam, sic sunt in capitulo passionis. Si consyderen tur in ordine ad potentiam elicientem istos actus, sic sunt actiones. Sic concorda. dicta sapientum. Si quaeratur in via Theophrasti & Themist. cur sensus non potest sentite si ne receptione speciei. & intellectus materialis potest. Dic, quia intellectus est substantia immaterialis, cui competit receptio vera sensus vero est materialis, & virtus organica, & licet recipiat sine materia, alteratur tamen quodam modo, & patitur patiente organo. vnde sensibilia excellentia corrumpunt sensum. tertio de anima. tex. commen. 7. sensus enim consistit in quadam consonantia & ratione. 2. de anima. tex. commen. 149. Sed intellectus, cum nullius organi sit actus, non opus est, vt intellectio fiat per contactum, sicut sensatio. Hac enim ratione ostendit Aristote. in. 7. physico. quod in sensatione alterans, & alteratum sunt simul, quia alteratio quaedam sensus esse videtur. tex. commen12. Sed intellectus, cum non sit corpus, neque virtus icorpore, potest iudicare de obiecto sine receptione vera speciei in sua substantia facta. Vnde, vt dicebatur ex sentetia Phi losophi. 2. de anima. tex. com. 130. intelligere & sapere videtur tanquam quoddam sentire esse: propterea quia in vtrisque anima it dicat aliquid, & cognoscit aliquid eorum, quae sunt. Hoc enim argumento decepti sunt An tiqui, arguentes in secunda figura ex duabus affirmatiuis. Non est igitur similitudo penes formalem receptionem specierum vtro bique, sed penes iudicium, sicut vides. Sed lliffert iudicium intellectus a iudicio sensus. quia sensus ad hoc vt iudicet praesupponit in sensorio passionem a sensibili respectu speciei sine materia. sed intellectus hoc non requit it: ideo potest diiudicare sine receptio ne speciei in sua substantia, sed in parte sen fitiua, in qua recipiuntur phantasmata. & sic alteratio est in parte intellectiua, non ratio ne subiecti, sed ratione virtutis sensitiuae quae est coniuncta ei, cui accidit vt sic, vt tangat eam, ex parte scilicet qua intellectus est. Et hoc fuit in causa quod Arist. in. 2. de anima lo euturus de virtute sensitiua in genere, praemisit sentire in quodam pari & moueri com sistere, in tex. com. Si. sicut iam concessum erat ab Antiquis, vt patet. I. de anima. tex. com. 7S Et ideo, quia mens eius non erat hoc sane dictum simpliciter, sensum pati & moueri, & ab alio agere, seu in actu esse, ideo ibi in tex. com. 34. apponit corrigendo hoc dictum, primum quidem tanquam idem sit moue ri, & pati, & agere dicimus. & motus est acto quidam, imperfectus tamen. Vbi, vt notat lucidissimus Them. innuit differentiam inter moueri & agere, & inter pari & agere licet enim sensus patiatur & moueatur a sensibili, vt dictum fuit, non tamen agit ratione sensibilis in hoc, quod iudicium sumit de sen sibili, sed hoc habet ex se & sua ratione for mali. in plus enim est agere, vel in actu esse, quam sit mouis, aut passio. nam vt dicit Themist. ibi, ita actus excedit motum, sicut ge nus excedit speciem, nam motus est actus quidam scilicet imperfectus: ratio autem actus generalior est. Et, si instetur contra hoc authoritate Philosophi in lib. de fensu & sensi. vbi habet quod sensibile sensum agere facit: & in. 2. de anima. tex. com. 39. vbi dicit, qui actiua operationis sensibilis sunt extra. Dic quod facit ipsum esse in actu, quo ad speciei receptionem, pro quanto sensus patitur ali quid patiente organo, vt dictum est: sed non facit ipsum agere in hoc, quod discernit, & fiuidicat, quia hoc habet ex sua intrinseca ra tione. sensus enim & intellectus sunt ex virtuti¬ bus animae, quae habentidiscernere & iudicare, sed sensibile solum quo ad hoc habet virtutem sensitiuam excitare, & est sibi occa sio non causa principalis ferendi iudicilorganum etiam non patitur a sensibili secundum passionem corruptiuam, neque passiue: non enim albescit, nec nigrescit, vt patiuntur corpora: immo talis alteratio in perfectionem terminatur, quia est receptio specierum fine materia, & sensitiuum etiam operatur non vt potentiae factiuae, sed secundum iudicium & cognitionem.

Contradictio 3

4

Tertia contradi. est super com. 4. &. 3. Com. tener intellectum materialem esse abstractum, & immortalem. Sed huius oppositum habetur in. 3. de anima. tex. com. 10. vbi ioquens de intellectu agente dicit quod ipse solu est immortalis. & patet quod hoc non potest absolute intelligi. quia vltra intellectu agen tem etiam intelligentiae mouentes orbes sunt abstractae, & immortales. igitur hoc intelligitur comparatiue, in ordine videlicet ad caeteras animae virtutes & potestates. & ita intellectus possibilis non est immortalis. Soluitur. inter virtutes animae sunt duae, quarum vna est omnia fieri, alia est omnia facere: sed illa, quae est omnia facere est praestantior ea, quae est omnia fieri, & sic in supremo gradu abstractionis sola essentia intellectus agentis peruenit: sicut si quis dicat Solem esse magis abstractum, quam lucem. Ex hoc tamen non sequitur quin intellectus potestatis etiam abstractus sit, quia abstractio & immortalitas non consistit in ptincto, sed habet latitudinem magnam. quia distantiae entium sunt valde diuersae, 2. coeli. com. 64. vnde intellectus materialis est in insimo gradu abstractorum. 3. de anima. com. 19. concordat Them. 3. de anima ca. 36. & sic elicio solutionem istam. aliter etiam dici potest, vt notaui in tabulis.

Contradictio 4

5

Quarta contradi. est in com. 3. Auer. vbi re prehendit Alexand, qui, sicut sibi imponit, posuit intellectum inaterialem causatum ex mixtione elementorum, & vniuersalirer omnes alias virtutes animae, dicit quod hoc est contra Aristo. quia sententia Arist. fuit primas perfectiones animae esse a motore extrinseco. Sed ipse non recordatur suimet su. per. 7. meta. com. 32. vbi reprehendit Auic. po nentem datorem formarum, & Themistium ponentem motorem extrinsecum respectu animalium ex putrefactione generatorum. Soluitur. memini me diffuse dixisse de hac materia super quaestione nostra de speciebus intelligibilibus. sed pro nunc dico quod via Auic. & via Alexan. sunt duae viae extremae. sed via Auerro. est media, & paruim diserepar ab vtroque, & partim cum vtroque conuenit. Auicen. ponebat, sicut Plato in simili dicebat, quod motor separatus erat causa adaequata. productionis formarum. vnde Co. ib i contra eos dicit quod, si ita esset, non opus esset materia in generatione. nam materia est, ex qua fit aliquid inexistente. si autem tales formae non educuntur de potentia materiae, sed totaliter sunt ab extrinseco, videtur secundum ipsum quod materia superfsuat: quia sequitur expositione tales formas esse per se subsistentes. Alexand. vero videtur esse in alio extremo, vt sibi imponit Com. quia ipse vo luit animam intellectiuam hominis, & animas brutorum, & vniuersaliter omnes ma teriales formas esse causatas ex diuersa mixtione elementorum tanquam ex causa adae quata: sicut est de qualitatibus fecundis. vt est color, & sapor, qui causantur ex primis qualitatibus elementorum. vnde dicit Com quod ista positio est quasi positio negantium agens, & concedentium materiam tantum: & sunt illi, qui ponunt casum: sicut patet. 2. physico. Sed via Auer. est in medio. quia ipse tenet quod formae istae animatorum, sicut est anima cogitatiua hominis, & omnes in feriores animae sunt eductae de potentia ma teriae, non tamen insequuntur mixtionem elementorum tanquam causam effectiuam adaequatam, immo elementorum mixtio concurrit in genere causae materialis. sed illud, quod concurrit effectiue, est virtus in formatiua existens in semine, & est motor extrinsecus, qui est intelligentia separata, a qua rememoratur talis virtus. & ita Commen. medium tenens extrema dimisit, sibiipsi non obuiando.

Contradictio 5

6

Quinta contradict. est in eodem com. e Dicitur quod in corporibus coelestibus non sunt plura indiuidua in eadem specie. Oppositum videtur. 2. coeli. com 29. vbi ponit omnia corpora caelestia esse eiusdem speciei. Soluitur. nultotirens dixitibi speciem aliam vniuocam, aliam analogam esse, sicut est de gene re & differentijs. sic in proposito negat hic in corporibus coelestibus esse plura indiuidua in vna specie vniuoce dicta, concedit tamen in talibus esse plura indiuidua in spe cie analogice dicta, quae est secundum prius & posterius.

Contradictio 6

7

Sexta contradictio est in eodem com. 3 Superius. vbi iam diximus in solutione se cundae quaestionis, ipse declarans quomo do ex intellectu & intelligibili fiat maxime vnum dicit, quia non fit aliud ab eis, sicut est in compositis ex materia & forma. Sed nuius oppositum sentire videtur. 12. mera. como. 4i. vbi habet quod in solo intellectu diuino intelligibile & intellectum vnum sunt. Dico, quicquid dicant Modemi, quod intellectus Auer. iste est, quod ex intelligibili & intellectu fit maxime vnum, quia esse intelligibilis & esse intellectus sunt vnum & fiunt vnum. Nam quid melius quam Auer. per Auerinterpretari: Dicit seipsum declatando. 12. meta. com. 39. intellectum, cum intelligitur, fit idem cum eo scilicet cum intellectu. Et subdit. & intellectus est illud, quod intelligitur. & propter hoc dicitur quod intellectus sit res intellecta. Et hoc est consonum viae Aristotelicae. nam ipse. 3. de anima habet quod anima est quodammodo omnia. 37. cognitum enim sit vnum cum potentia cognoscente, & esse rei cognitae, vt sic est esse rei cognoscentis. Ista igitur identitas vniuersaliter reperitur in omni potentia cognoscente. & quanto, potentia cognoscens abstractior fuerit, tanto maior est identitas cogniti cum natura, quae cognoscit. Et suprema virtus abstracta am materia, & a qualibet imperfectione est ntellectus primi entis, hinc est quod ibi intellectus & res intellecta sunt idem omnibus modis secundum viam Auer. Vnde, cum res intellecta ibi sit diuina essentia, in qua est omnis perfectio, omnis bonitas sine aliqua dependentia vel potentia, vel quasi potentia. illic est mare indeficiens bonitatum, & per fectionum, inde sparguntur flumiua & riuuli entibus, secundum quod vniuscuiusque dispositio requirit. Et hoc est, quid dixit Ari. in. i. caelie in te. com. 10o. Ideo intellectsdiuinus essentiam diuinam aspiciens omnia videt, quia videt illud, quod est omnia eminenter, nam videt illud quod est ens per essentiam. numi aliud videt secundum Auer. perfidum, nisi suam essentiam: sicut inquit ipse 12. meta. com. ei. si quis cognosceret naturam caliditatis existentis in igne, non diceretur ignorare naturam caliditatis in aliis rebus calidis. vnde 4. physi. com. 102. dicit. Si illud, quod est calidum simpliciter, est ignis simpliciter, illud, quod est aliquod calidum, est aliquis ignis. uc, cum Deus sit ens per essentiam, alia entia sunt entia per participationem, alia entia aliquid diuinitatis participant, sicut patet etiam. I. de anima. te. com. 39. &. 2. celi. te. com. 4a. &. i. physi. Si. Solum igitur in intellectu primi intellectus intelligibile est idem simpliciter & omnibus modis, quia ibi est entitas per essentiam solum. & in nullo ilio intellectu, quia in aliis est participatio entitatis, & non est fontalis plenitudo. solu enim vnum est ens simpliter perfectum, & illud Deus est. 3. meta. com. 2t. Noluit igitur Com. absolute quod intelligibile non fiat idem cum intellectu in aliis intelligentiis, sed vo fuit quod omnimoda, & simplex identitas non est nisi in solo primo intellectu. Et ideo dixit. 12. met. Si. quod Deus intelligit entia eo mo do, quo non est fas hoiini: immo eo modo, quo nullius alius intellectus ea potest in testigere, disputatione. 3. in solutione. 3S dubu contra Algaxelem in libro destructio num. Et ideo fuit opinio eius, sicut ibi patet quod in aliis intellectibus citra primum quilibet intelligit aliquid extra se. vnde intellectus fecundae intelligentiae intelligit primum extra se, quia ipsa prima intelligentia non eminenter continentur in essemia secundae sed potius econtra. Et quia secunda intelligentia eminenter continet posteriores, immo omnia alia, dicimus quod non intelligit ea secundum ipsum extra se: quia videndo scipsam videt illud, quod est omnia infra ipsam. Et ideo voluit solum primum: intellectum e se incausatum, in quo intelligibile & intellectus sunt idem per essentiam omnibus modis. sed in aliis intellectibus ex parte est identitas, & ex parte diuersitas: ex parte est actualitas, & ex parte potentialitas. sicut infra declarabimus magis. Nota ista, quia multi cristato capite non potuerunt ascen dere ad hoc, vt intelligerent quomodo ex itellectu & intelligibili non fit aliud, sicut ex materia & forma: & quomodo solum in primo intellectu est verum omnibus modis, & in aliis secundum quid: & hoc respectu pri mi. Quia igitur materia nunquam sit forina, neque forma vnquam fit materia, sed exmateria & forma fit aliud, quod non est neque materia, neque forma, & istud est com positum ex materia & forma. &, quia intel ligibile fit intellectus, & intellectus sit inte ligibile, ideo non fit aliud ab eis, ideo fit maxime vnum ex eis. Et licet in omni intelle ctu locum habeat, simipliciter de solo intelfeetu verificatur omnibus modis. Et hoc de clarabitur statim, quando declarabimus, quomodo in omnibus intelligentiis est potentia citra primam,

Contradictio 7

8

Septima contradi. est in eodem com. 3. Scri bit Com. raeddens causam, quare ex intellectu & intelligibili fit maxime vnum, dicit quia illud, quod fit ex eis, non est aliud ab eis, sicut est compositum ex materia, & forma. videtur velle, compositum substandale dicere tertiam entitatem realiter di¬ stinetam a partibus. Cuius tamen oppositum videtur sentire. I. phy. 17. Soluitur ibi a me. & illic vide. dico enim quod ibi loquitur de to to integrali, vt patet in litera. sed de composito substantiali non possum videre quomodo non habeat aliquam vnitatem per se, & entitatem distinctam ab entirate partium. Dicant alii quicquid velint, dico quod mens Auer. est ista, sicut ibi late probatum est.

Contradictio 8

9

Octaua contradi. est in eodem commen. 3 est contradictio. Quia dicit intellectum agententem esse quasi formam, & intellectum passiuum esse quasi materiam. Sed oppositum scribit ipse. 12. meta. commen. 17. vbi dicit quod intellectus possibilis respectu intellectus agentis est quasi locus eius, non quasi materia. Soluttur. in materia duae sunt conditiones. Vna quod de potentia eius forma materialis deducatur ad actum. Et quantum ad istam contiitionem tespiciens, dixit Com. in. 12. met. in com. 17. quod est locus, non meteria intellectus possibilis, respectu agentis in tellectus nam intellectus agens non est eductus de potentia intellectus possibilis. Alia est conditio materiae, quod ipsa sit informabilis per formam, & perfectibilis per eam. & quantum ad istam conditionem intellecrus possibilis habet rationem quasi materiae, non materiae, quae formam medi antibus dimensionibus & qualitatibus recipit, sed habet roportionem materiae abstractae, quae comparata ad suum actum est sicut potentia, nam via eius fuit ex intellectu potestatis, & ex in tellectu agente vnam intelligentiam resultare, quae merito intellectus possibilis passiua est, & receptiua. sed merito intellectus agentis est produetiua.

Contradictio 9

10

Nona contradi. est in com. 3. in solutione. 3 odonis. Com. dicit quod cum, ens diuidatur in ens sen ule & intellectile, & sensile in materiam & formam, ita ens intellectile pariformiter vide tur diuidi in aliquid proportionale materiae, & in aliquid proportionale formae &, in tellectus materialis est in tali modo, videlicet quod est ens proportionale materiae. Huius tamen oppositum scribit Alexam. in tractatu de intellectum cap. 2. vbi declarat quare intellectus materialis dicatur, non quia est subiectum aliquod, vt materia, quae per praesentiam formae potest hoc aliquid fieri, sed quia materia habet essentiam suam in potentia, quia omnia potest, ad quae habet poten tiam. id enim, quod est potentia quatenus huiusmodi est, nieteriale est. Et parum infra ponens differentiam inter sensum, & intellectum materialem, inquit quod sensus, tum per corpora fiant, non sunt haec, quae percipiunt, sunt tamen actu alia quaedam. est enim sensus facultas corporis cuiusdam idcirco & corporis patientis est aliquid sen suum perceptio. & ex hac causa non omnium omnis sensus est perceptiuus, est enim & ipse iam aliquid actu. intellectus vero cum nec per corpus aliquid percipiat, nec corporea facultas sit, nec patiatur, nullum omnino entium actu est, nec est hoc aliquid potens, sed est simpliciter potestas quaedam huius perfectionis & animae, specierum et nouorum susceptiua. Amiplius idem Alexin paraphrasi de anima in cap. de intellectu practieo & speculatiuo expresse dicit intellectum rectius comparari agrapho, idest in scriptionis carentiae. quam ipsi tabellae. tabella enim est in numero entium. vbi expresse vult intellectum non esse in nutero entium, sed priuationem quandam. Soluitur opinio Alexan. est niultum remota in hoc ab opinione aliorum Peripateticorum Theophrastus enim, & Themistius, & Com. volunt intellectum esse aeternum & immortalem: Indummo volunt praedicti quod non est potestas animae, in qua sunt aliae potesta tes, sed est substantia superior anima, quam contingit separari, sicut perpetuum a corruptibili. ita notat Themistius in. 2. de anima: commen. 3i. & Commenta. comme. 13 &. 3i. & in. 3. de anima. commen. 3. Et tunc secundum istos viros intellectus materialis dicitur esse potentia, & nullam dicitur habere naturam, nisi quia possibilis est voca tus. tertio de anima. tex. commen. 2. ista ratione, vt refert Themistius in tertio de anima. cap. 39. authoritate Theophrasti. inquit enim, cum intellectus homini extrinsecus accedat, cumque tanquam appositus intellectusque sit, quaeritur quemadmodum com genitus nobis dicatur, demuni, quae nam confirmatio natura vt eius sit. Certe id, quid dicitur, nihil actu esse intellectum ad potestatem, omnia recte hacienns dicitur, quatenus & in sensu, non tamen vsque eo ad viuum resecanda res est, neque tam nihil actu probandus, vt neque ipsemet sit. calumnia haec esset & oratio contentioni cauilloque proxima. Sed ita intelligendum, vt in animo talis quaedam sui generis potentia sit pro subiecto formarum, ac gremio, qualis in rebus materialibus facultas illa est, quae constitutioni earum, & concretioni substernitur. Vbi patet secundum istos viros intellectum materialem esse in numeto entium, & esse subiectum omnium for¬ marum in esse intelligibili, ficut materra est subiectum omnium formarum in esse sensibili. Et quod dicitur non esse aliquid actu, hoc referendum est ad ipsam priuationem, & potentiam, seu carentiam formarum talium, vbi sic consyderatur. Alexander autem tenuit animam intellectiuam esse vnam formam dantem esse homini formaliter, & eductam de potentia materiae, in qua sunt omnes virtutes, scilicet altrix, sensibilis, motiua, appetitiua, intellectus, & voluntas. verum in hoc est differentia. quod omnes animae humanae potentia sunt organicae, excepto intellectu materiali qui est suprema animae humanae potentia, secundum quam anima transcendit corpus, ita quod huiusmodi potestas non est alligata organo corporali, sicut sunt aliae potestates. vnde ex aliis potestatibus animae & organo corporeo resultat aliquod in actu, & demonstratum: etenim ex oculo & vi su fit aliquod actu videns, & sic de singuls. non sic est de intellectu, quia nullius partis corporis actus est, sed est potestas animae. & perfectio eius, quae est gremium formarum & notionum. Alia etiam differentia est inter sensum & intellectum materialem. quia sensus, cum per corpora fiat, patitur patiente corpore, intelleerus autem per corpus non intelligit, quia nec actus corporis est, nec patitur patiente corpore. Et ideo Alexander omnes demonstrationes Aristotelis, & verba eius interpretatur isto modo, quod videlicet intellectus non est corpus, nec virtus in corpore, quia non est iudicium demonstratum in actu, sicut sunt corpora composita ex materia & forma. nec etiam est virtus in corpore, quia non est virtus affixa organo, sicut sensus. nec pa titur patiente corpore sicut sensus, quia for ma existens in subiecto patitur passione su¬. piecti, cum autem intellectus non sit virtus organica, ideo non est virtus corporea. Et, eadem ratione dicitur simplex, & eadem ratione dicitur immortalis, quia non accidit sibi mors ratione, qua sit virtus organica, & ideo dicit intellectum a principio rectius comparari agrapho, i. carentiae inscriptionis in tabella, quae tabellae non scriptae. quia tabella dicit aliquod ens in actu compositum ex ma teria & forma per se subsistens, cuiusmodi non est intellectus, vt diximus: quia non est aliquod subiectum, ex quo & forma suscepta possit fieri aliquod per se subsistens in actu, sicut ex prima materia, & forma substantiali fit aliquid per se vnum in actu per se subsistens. vnde, si materialis dicitur, est, quia est in potentia ad omnia in celligibilia, quia omnia quae sunt, intelligi possunt, & potentia reducitur ad materiam, vt testatur etiam Commen. 12. meta. com. 26. Vbi animaduerte quod Com. non videtur bene habuisse mentem Alex. nec ex consequem ti impugnatio Commenta. procedit contra mentem Alex. Nam non vult etiam Alex. intellectum materialem esse formaliter non ens & priuationem puram, sicut sibi imponit Commen. alioquin quomodo Alex. fatetur intellectum materialem esse susceptiuum notionum & formarums Vnde in paraphrasi de anima ita scribit in cap. de intel lectu practico & speculatiuo. Nihil igitur est ex his, quae sunt actu, materialis intellectus, sed omnia potestate. cum enim ante intellectionem nihil sit actu, vbi quid intel ligit, id quod intelligitur fit, siquidem illi in tellectio. cum aduenit quod intelligibilis rei speciem habet. Solum igitur intellectus ma terialis, formalis, & promptitudo quaedam est ad formas excipiendas, tabellae nondum scriptae persimilis, quinimmo ipsius tabellae agrapho, hoc est inscriptionis carentiae, quam tabellae similior. tabella. enim iam in entium num ero est. quapropter anima ipsa, & id quod anima praeditum est, tabellae potius comparari potest, ipsa vero inscriptionis carentia ferem intellectus materialis est promptitudo & facultas quaepiam, excipiendis in scriptionibus ac commodata. sicut igitur in tabella accidit, vt ipsa quidem, in qua aptitudo ipsa, & facultas est inscriptionis excipiendae, vbi quid inscriptum est, pati aliquio videatur, cum aptitudo ipsa & facultas in actum prompta nihil omninospatiatur: niec enim subiectum vllum est, eodem pacto in tellectus nihil patitur, cum nihilsit eorum, quae sunt actu. In libro autem de intellectu cap. de intellectu materiali seipsum melius declarat, quomodo intellectus materialis nihil sit actu. inquit enim. Intellectus, cum non per corpus aliquid percipiat, nec corpo rea facultas sit, nec patiatur, nullum omnino entium actu est, nec est hoc aliquid po tens, sed est simpliciter potestas quaedam huius perfectionis, & animae specierum, & notionum susceptiua. vbi patet intellectum materialem non esse actu aliquod entium eorum, quae recipiuntur in intellectu, nec est aliquod potens, idest aliquod subiectum in actu, sed est potentia animae susceptiua no tionum. Sententia igitur Alex. est quod intel lectus materialis aliud est ex parte, qua ma terialis, & aliud ex parte, qua intellectus. nm materialis dicit potentiam, quae est priuatio ni coniuncta, & sic est priuatio omnium in telligibilium actu. sed quia ista priuatio fundatur in essentia, in cuius illa essentia est aliquid ex natura rei, quia est potentia, animae, quae est gremium formarum, & quia ista potentia, quae est subiectum formarum, non est corpus, nec virtus in corpore, nec ex ipsa, & organo fit aliquid demonstratum, ideo dicitur non pati patiente corpore. Vo luit igitur Alexam. intellectum materialem esse simpliciter priuationem, sed quo ad for male dicit priuationem, sed connotat aliquid reale, & est potentia, quae est gremium pecierum intelligibilium. nam & Alexanin paraphrasi de anima ostendit modum, quomodo intellectus materialis potest sepsum intelligere post aliorum intellectionem, quod non fecisset, si pura priuatio est apud ipsum,

Contradictio 10

11

Decima contradictio est in eodem com in solutione tertiae quaestionis. Dicit. nullam formam liberatam esse a potentia, nisi primam formam, & per consequens in omnibus intelligentiis citra primam aliqua est otentia. Huius tamen oppositum habetur 2physi. 32. vbi dicitur quod in aeternis non differt posse ab esse, &. 12. meta. com. 30. vbi di citur quod in ente aete rno nulla est potentia omnino. & idem habetur ibidem. 33. 4i. & aq. &. 2. coeli. 32. 33. &. 34. vbi habetur quod in ente aeterno possibilitas est necessitas. Soluitur. potentia duplex pro nunc, quaedam rea is & physica, quod ista semper cum actu habet compositionem facere. alia est potentia, quae nihil reale dicit, & ista communi voc abulo potentia logica nuncupatur. Dico autem potentiam logicam ens rationis, per actum collatiuum intellectus, causatum ex non repugnantia terminorum, secundum quod non repugnant. Dico nunc quamlibet in¬. telligentiam citra primam dupliciter consyderari posse, & sub ratione generis, & sub ratione speciei. nam intelligentia Saturnipotest concipi, & inquantum ens, & inquamtum tale ens. si autem consyderata fuerit inquantum ens est, non repugnat sibi quod maiorem perfectionem habeat, quam sit ila, quam actu possidet. quia, si sibi latitudo maioris perfectionis repugnaret inquantum ens, ita quod ratio formalis entitatis est prae cisa causa istius repugnantiae, tunc cuili bet enti istud repugnaret, & per consequens primo enti: quod falsum est, & impossibile. & est simile. si talpae repugnaret visio, in¬ quantum animal, tunc cuilibet animali re pugnaret. & ideo sub ratione generis secun da intelligentia potentiam, & priuationem aliquam includit: quae tamen nihil reale dieit, sed solum non repugnantiam. Si autem consyderata fuerit sub ratione speciei, inquantum scilicet est tale ens in tali gradu extitatis ordinatum, sic secundum Philosophos omnis perfectio apta nata sibi competere sub ratione, qua talis ab aeterno sibi inest. Et secundum hunc sensum dixerunt in aeternis non differre potentiam ab actu. Et, quia sola pri ma intelligentia habet omnem perfectionem possibilem reperiri in habitu entis, cum sit rectius entitas quam ens, vt videbimus statim, inde est quod in ea nulla est potentia nec ratione generis, nec ratione speciei. om n es autem citra primam priuatae sunt gradu aliquo entitatis, & bonitatis sub ratione entis. nulla autem sub ratione talis entis po tentiam aliquam habet sub ratione, qua talis. sic igitur applicasingula singulis, & sol ue & concorda ea, quae in apparentia dissonare videntur.

Contradictio 11

12

Vvndecima contradictio est ibidem. Dicit Auer. quod solum in prima intelligentia quidi tas & essentia idem sunt, in aliis autem differt quiditas ab essentia. Sed huius oppo situm nos inuenimus in. 3. de anima. tex commen. 9. vbi absolute Philosophus in ab stractis videtur vniuersaliter concedere qui ditatem, & essentiam idem esse, &. 7. meta. tex. commen. AI. hoc idem habetur. Debes scire pro solutione Auerro. voluisse quiditatem, & essentiam non esse nomina synonyma, quia talia secundum ipsum non vsitantur in doctrina demonstratiua, nisi forte ad exponendum: tamen in praesenti loco distinguatur, quia sub propriis rationibus sumuntur. Vnde scias quiditatem esse abstractius quam sit essentia. vnde quiditas solum actum dicit, & ab actu nomen quiditatis est deriuatum. vnde secundum ipsum. 7. meta. 2i. &. 34. tota quiditas est a forma, essentia autem est maioris amibitus quia competere potest & entibus in actu, & entibus in potentia. Et ideo secundum principia ipsius habemus concedere mate riam essentiam esse, seu naturam. quiditatem vero minime. similiter habemus concedere materiam esse de essentia compositi non habemus autem concedere materiam esse de quiditate compositi. vnde. I. phy. com. 9. in fine commen. dicitur quod materia & forma sunt partes qualitatiuae, idest partes es.¬ sentiales compositi, non tamen tam mate¬ ria quam forma sunt partes quiditatis com positi, sed tota compositi quiditas forma est. Illud igitur, quod in rebus istis ex materia & forma compositis facit quiditatem ab es sentia differre, est materia, quae est radix po tentialitatis. Sic pariformiter manuducam intellectum tuum a simili procedendo, vt intelligas quomodo solum in prima intelligentia est quiditas, & essentia vnum & idem omnibus modis. Reuoca in memoriam ea, quae pauloante dixi, videlicet quod sola pri ma intelligentia & sub ratione generis, & sub ratione speciei consyderata est actus pu rissimus: omnes aliae citra primam, aliquam potentiam habent, saltem sub ratione gene ris. quia igitur ratio in rebus materialibus, per quam quiditas ab essentia differebat, erat potentia annexa cum actu, si in primo sit actus sine potentia solum, sequitur ibi solum quiditatem, & essentiam idem esse. in aliis autem, cum sit compositio ex actu & potentia, non sicut ex positiuo & positiuo, sed sicut expositiuo & priuatiuo, vt supra declaratum fuit, & longe ante nos subtilissimus Doctor in octaua distinctione primi quaestione. 2. pulcherrime declarauit, sequitur, ergo quod in talibus quiditas & essentia quoquo modo, vt dicit Com. idem non surit. Sed intellectus subtilixans dubitare posset propter quid dixit, quoquo modo non sunt, idem. Soluitur. in rebus compositis ex mate ria & forma simpliciter, & sine additionem, aliqua, concedendum est quiditatem, & essentiam non eadem esse. Sed in intelligentijs citra primam absolute illud non concedit Commen. sed cum lyquoquo modo, quae est dictio distractiua. Et ratio est ista, quia in istis inferioribis est vera compositio ex potentia vera reali & forma. & in talibus sequitur, quod essentia & quiditas non sunt idem simpliciter. sed in abstractis quia ibi non est physica potentia, sed logica tantum, quae est ens rationis: pro tanto dixit quod quoquo modo in eis quiditas & essen tia non sunt idem. Dixit etiam quoquo mo do, quia in talibus non est potentia, & nisi sub ratione generis, non sub ratione speriei. & ideo aliquo modo ineis quiditas & essen tia idem sunt, & aliquo modo non idem. sed in rebus materialibus tam sub ratione generis quam sub ratione species quiditas & essentia non sunt idem. Et, quia in solo primo ente, vt diximus, quiditas & essentia idem sunt, ideo dixit Auer. in libro destructio destructionum disputa. 6. in solutione. 6. dubil quod prima causa est quiditas simplicuter, & omnia alia entia quiditatem habent ea mediante. Ex his applica, & solue.

Contradictio 12

13

Duodecima contradictio est in tex. 17 Aristo. in illa demonstratione aperre testator animam intellectiuam esse naturam quomandam, vt notat Commen. in com. dum dicit. Et quia consyderatio de anima est com syderatio naturalis, quia anima est vnum entium naturalium. Sed huius oppositum habetur in primo de partibus animalium, vbi quaerit vtrum de anima omni sit consyderatio naturalis, & determinat oppositum. Et inter alias rationes ad ducit istam, quia non omnis anima est natura. Aliqui ad pauca respicientes enuntiauerunt Aris. ibi locutum fuisle superficietenus, & proba biliter, & dicunt rationes eius ibi non tenere. Nam prima ratio reffectitur, dunmi dicit, si Naturalis consyderat de intellectu, tunc ligitur de omni intelligibili consyderaret, & sic sola scientia Naturalis omnia consyderaret, nam oportet Philosophum concedese aliquam icientiam de intelleetu consyderare, & tunc idem dicam sibi, sicut ipse dicit de Naturali. Amplius, vt aiunt, ipse assumit propositiones falsas, quia dicunt, quod non omnis anima est natura, quia non mtellectus. Sed huius oppositum scribit inpraesenti demrone, vbi probat quod oportet po nere intellecundum agentem, quia in omni natura est aliquid, quid est omnia fieri, & aliquid, quid est omnia facere. patet autem quod minor est, quod anima Intellectiua est natura quaedam. Amplius sua probatio falsa est, dum asserit non omnem animam esse naturam, quia non omnis anima est principium motus, quia non intellectus. Sed huius oppositum scribit Philosophus in tertio de anima. tex. com. 49. vbi dicit quod ista duo sunt principia motus intellectus & appetitus. & idem dicit in tex. sequenti. Vnde secundum viam istorum non solum Arist. non fecit rationes demon stratiuas, immo neque probabiles, cum fundentur super propositionibus falsis. Et ita oportet secundum mirabilem istorum pham tasiam Aristotelis sophisticis rationibus paralogitare. Scribit enim Comment. in. i. phy. com. 10. quod tales sunt sermones vani, qui peecant in materia & forma. Et sic accidit Philosopho, quia propositiones eius sunt falsae, & peccant per aequiuocationem, cum natura aliter sumatur, vt patebit. Dicimus nos quod non est credendum magistrum primum aliquid dixisse sine forti ratione, & sta est de quolibet verbo eius, vt scribit Commenta. in primo de generatione, & corruptione, commen. 1S. Mirum est profecto mirum de tam erassa hominum isto rum ignorantia & temeritate, immo materiam confitentia, qui inueniunt locos in Aristote. vbi ex intentione examinat illam quaestionem & satis diffuse, & in loco proprio, attinebat enim illa quaestio illi libro, vt clarum est, & dicunt Aristotelem non esse tenendum imnio, quod plus est asserunt ipsum fudari in propositionibus falsis. Sed videant ipsum in omnibus libris eius, quod doctrina est consona in dictis eius. Vnde. S. primae philosophiae, vbi ponit distinetionem scientiarum speculatiuarum penes quiditatiuam consyderationem, ex triplici nodo definiendi & abstrahendi, dum asse ruit naturalem definire per materiam seundum esse, & definitionem, intulit in tex secundo ibidem quod Physici est de quada anima consyderare, & non de omni. Patet autem quod hoc dicit propter intellectum, de quo dixit. 2. de quo anima quod videtur esse genus aliud animae, & hoc solum continge re separari, sicut perpetuum a corruptibili. &. 6. primae philosophiae dicit quod non omnis, forma, de qua Naturalis consyderat, cum materia est. & Com. dicit, quod illud fuit dictum propter intellectum. &. 7. meta. tex. com. 33. idem habet Philosophus, quod Physici non interest de omni anima disferere. Dicamus ligitur quod differentia est inter animam & in tellectum. in hoc enim taxauit Arist. Antiquos in. I. de anima. Anima enim in propria si gnificatione dicitur quicunque corporis actus, seu perfectio prima est, & sine corpo re esse non potens. Vnde Arist. in. 2. de anima. tex. com. 23. 6. laudat Antiquos, qui dixerunt animam non esse corpus, nec sine corpore esse. Intellectus autem dicitur, qui nullius corporis actus est. vnde sine corpore esse potest, cum sua essentia non dependeat a corpore. Vnde illae animae proprie sunt quiditatiuae consyderationis a Naturali, quaecum que propiie sunt animae. Seribit enim Aristote. istam vniuersalem propositionem in principio. 3. de coelo, quod omnes naturales substantiae aut corpora sunt, aut cum corporibus gene rantur & corrumpuntur si autem intellectus cum corpore non generatur, neque corrumpitur: non igitur intellectus erit substantia naturalis, substatiae enim natur ales intelliguntur, quaecum que quiditatiue a Naturali consyderantur, non secundum esse alioquin, nec primus motor a Naturali consyderaretur. Dico igitur Arist. istam fuisse indubitatam sententiam de anima intellectiua, quod sit aeterna & abstraeta, & quae extrinsecus aduenit nobis, vt patet in. 3 de gene. animalium. cap. 3. & tunc a Naturabi non consyderatur, nisi inquantum est principium, per quod homo intelligit & ap perit appetito intellectiuo. Vnde recte dicit Com. quod illa animae definitio non vniuoce com petit intellectiuae, & aliis. Vnde, sicut intel ligentia consyderatur a Naturali, inquantum est anima orbis, pro quanto dat sibi motum. & sic, vt scribit Commen. assimilatur fortrae naturali. pro quanto autem non diuiditur ad eius diuisionem, assimilatur abstractae formae. propter hoc tamen non dicitur intelligentia quiditatiue a Natura liconsyderari. Eodem modo intellectus, vt est anima hominis videlicet vt per ipsum homo intelligit. quodammodo assimilatur fornmae naturali, & sic intellectus natura dici potest: pro quanto autem non diuiditur ad diuisionem hominis, dicitur assimilari formis abstractis, propter hoc tamen non sequitur intellectum quiditatiue a Naturali consydera ri, sicut neque sequebatur de intelligentia. Sed replicabis quod est ratio diuerfitatis. quia intel ligentia habet aliam operationem natura priorem, in qua non dependet a corpore, vi delicet intelligere & velle, sed anima intel lectiua non habet, quia Aristoteles dicit in primo de anima. Intelligere, siue sit imaginari, siue non fieri possit sine imaginatione, non contingit abique corpore esse. & ita cum anima intellectiua non habeat aliquam operationem sibi propriam, non po test a corpore separari, & ita quiditatiue a Naturali consyderabitui, intelligentia vero solum quo ad quia est. Sed, si hoc argumen tum demonstrat, tunc igitur non est differentia inter intellectum & animam: & ita male Aristoteles taxauit Antiquos in hoc, & male asseruit ipsum solum a corpore separari. Dicamus igitur quod tenendo, sicxt tenendum est secundum Aristotelem quod intellectus sit virtus abstraeta a materia, vt fuit opinio etiam Theophrasti, qui fuit auditor Aristotelis, & opinio Themistil, & Com menta. quod de necessitate habet intellectionem, perpetuam, per quam intelligit in se consyderatus substantias sempiternas: & est sem per foelix in se. Vult enim Commenta. quod si noster intellectus non potest intelligere subst: nrias abstractat, quod nullus intellectus posset etiam intelligere: quia in talibus, vt dicit. 3. de anima. com. 36. quicquid intelligit vilius intelligit nobilius, & non econtra. L cetr igitur intelligere in nobis, quod communiter exretimur, & de quo Aristoteles egit in tertio de anima, cum imaginatione fiat: & sic talis intellectus dicitur anima & natura, quia assimilatur animae & formae naturali, quia vt sic est motor coniunctus tan gens hominem, sicut intelligentia orbem, ta men in se consyderatus, cum non diuidatur ad hominis diuisionem, sed sit subslan tia abstracta, sic habet intelligere aeternum supra tempus, & supra omne corpus. Et de aliter consyderato intellectu & intellectio ne non pertinet ad Naturalem. cuius argumen o est quod Aristoteles mouens hanc quaestionem in tertio de anima, non soluit ibi, sed dixit quod de hoc erit posterius consyderandum, quia videbat hoc spectare ad scientiam Diuinam, quae est posterior via doctrinae caeteris scientiis. Vnde &. 9. primae philosophiae de tali intuitiua cognitione intellectus respectu substantiarum sepa ratarum dicit quod non est in nobis, sicut caecitas. Et beatus Thomas ab ipsa veritate coactus concessit ibi: & notauit illud de mente Philosophi. videlicet quod intellectus hominis habet quoddam intelligere, non dependens ab imaginatione, sicut est intuitiua com gnitio intelligentiarum. quod quidem intelligere homini secundum Peripateticos: licet non contingat nisi in postremo, in se tamen consyderatus intellectus semper habet illud. Et hoc etiam notauit Commen. in primo de anima, commen. 12. si bene animaduertis. Dic igitur resolute intellectum consyderari a Naturali quo ad quod est modo praedicto, quiditatiue vero a scientia Diuina. Et ita non est contradictio in dictis Aristotelis alicuius mouenti. Ad rationes respondetur, quod bene ratio procedit de Philosopho Naturali, & non de Diuino, quia scientia Naturalis est scientia specialis, ad quam spectat consyderare quiditates rerum sensibilium in particulari, & sub particulari ratione formali, quia inquantum sensibiles sunt sed scientia Dtuina est scientia communis. ad quam spectat omnia comsyderare in ratione communi & transcendenti, vt dicit Philosophus in procemio Metaphysi. & clarissime in ei. metaphysi. ca. 2. vel. 3. ad finem. Si igitur Natir alis qui ditatiue consyderaret intellectum, igitur omnem intellectum abstractum consyderaret quiditatiue, quia non est maior ratio de vno, quam de alio, in eo quod est intelle ctum & abstractum, & ex alia parte consyderaret quiditatiue omne sensibile: ista autem sunt extrema, quia vnum est secundum esse & rationem, in materia, aliud vtroquae modo abstrahit. sed qui consyderat quiditatiue extrema, debet etiam & media consyderare. & ita etiam Naturalis quiditatiue consyderaret entia imaginabilia: quia si de quo minus ergo & de quo magis. Si enim Naturalis per te abstracta vtroque modo. quiditatiue consyderat, multo magis minus abstracta consyderabit. Sed non valet de Diuino. quia licet Diuinus omne abstra ctum & intellectum quiditatiue consyderat, non tamen omne intelligibile consyde rat quiditatiue, nisi sub ratione transcen denti. sed vltra illam rationem remanet spe cialis, quae est scientiis specialibus propria. Dices, scientia Naturalis & Diuina consyderant de omni anima: igitur nulla alia remanebit scientia. quia Naturalis per te comsyderat vegetatiuam & sensitiuam, & Diui nus intellectiuam & qui consyderat de omni ali. consyderat de omni sensibili: & de om ni intelligibili:t igitur scientia Mathematica non erit. Respondetur, negando consequentiam. quia licet scientia Naturalis quidita: tiue consyderet omne sensibile, & Diuina omne intelligibile quiditatiue, hoc tamen est sub ratione communi. & ideo restat spe cialis consyderatio entis imaginabilis ipsi Mathematico. hoc autem isti videre non poruerunt. Si replices, dicam pariformiter de Naturali, quia ponam quod consyderat qui ditatiue omne sensibile, cum consyderet de sensu, & dico etiam quod quiditatiue consyderat de intellectu. sed dicam quod consyderat de omni intelligibili, inquantum intelligibile est, & sic non superfsuunt aliae scientiae. Re spondetur. quod hoc non potest dici, quia Naturalis est artifex specialis, & ratio sua formalis est consyderare res, vt concernunt ma teriam sensibilem, & motum. quia non abstrabit a materia sua con syderatio, quae est principium sensus & motus. Vnde Commen. 7. meta. & Aristotelis dicit quod homo non po test intelligi iine carnibus & ossibus. vhi Commen. in comnmes. dicit quod impossibile est intelligere quiditares naturales sine sen su & motu: sed ratio intellegibilis, inquantum intelligibile est, & ratio intellectus inquantum intellectus est. abstrahunt a sensu & motu: & ideo ista ratio formalis consyderandi non potest esse Naturalis, sed est scien tiae Diuiuae appropriata. Vnde ratio entis inquantum ens non est magis abstracta, quam ratio intellectus inquantum intelle ctus, aut ratio intelligibilis inquantum in telligibile, sunt enim rationes transcendentes, res enim sicut se habent ad entitatem, ita et ad, veritatem, ex. 2. primae philosophiae, tex coma. Et confirmatur per Boetium. in primo de Trinitate, vbi ponens differentiam inter istas tres scientias speculatiuas penes modos formales consyderandi, inquit quod in Na turalibus proceditur rationabiliter, quia est de rebus sensibilibus contingentiae & varia lionit subiectis, in qnibus rara est certitudo: in Mathematicis disciplinabiliter, quia pro cedimus per imaginationem, in Diuinis autem intellectualiter. Idem etiam confirmat dominus Albertus in principio suae meta. & sententia Arist. expresse in. 6. primae philosophiae, in tex. com. 2. nam. cum screntia Diuina illa dicatur, si alicubi autem, vt asserit, diuinum aut honorabile existit, in tali natura existit, videlicet, quae est abstracta vtroque modo. modo omne tale est intellectus & intelligibile. & ista ratio est Diuini, non naturalis, licet etiam sit de abstractis secundum indifferenti im. Sic igitur patet quod intellectus inquantum intellectus, pertinet ad Diuinum, & omne intelligibile inquantum intelligibile, sicut omne ens inquantum ens. & ita hoc non est Naturalis. Ad aliud respondetur quod isti aequiuocant. nam natura quandoque sumitur pro omni essentia & substantia, & quandoque sumitur proprie, vt de ea consyderat Naturalis, vt est principium motus. Aliter enim consyderatur natura in scientia Diuina, & aliter in scientia Naturali, vt scribit Comment. in. 3. meta. com. 3. Dico igitur quod in. 3. de anima. com. 17. dum Arist. dicit in omni natura dari vnum, quod est omnia facere, sumitur pro omni substantia, seu essentia. Vnde sic in natura entium est vnum. quod est omnia fieri vt materia, & vnum, quod est omnia facere. & illo modo primus motor natura dicitur: quia vt scribit Com. 12. meta. com. 17. omnes formae sunt in potentia in prima materia, & sunt in actu in primo motore: tamen primus motor non est natura, vt definitur in Physicis, immo ex hoc excluditur a consyderatione Naturali quiditatiua, quia non habet in se principium motus, vt patet. 2. physico. commen. 73. illo modo etiam intelligentia dicitur natura. Vnde Com. in principio libri de substantia orbis inquit. Declaratum est corpora coele stia esse composita ex duabus naturis, sicut corpora generabilia & corruptibilia comonuntur. Sed in libro de partibus anima. lium, quando Philosophus dicit quod non om nis anima est natura, sumit naturam prorie, vt est definita in Physicis. quia inteliectus medium illo mado natura non est. immo proprie loquendo etiam non est anima, quia. vt diximus, differentia est inter animam & intellectum. Ad illud autem, in quo dicebatur probationes Aristo. non valere, quia probat per hoc non omnem animam esse naturam, quia non omnis anima est principium morus, enius oppositum ipse dixit de intellectu. 3. de anima. comen. 4 S & A9. pariformiter dicitur quod negauit intellectum esse principium motus, sicut natura definitur, quae est principium intrinsecum ipsi naturato, in quo est per se: sed intellectus & quaelibet intelligentia non est principium intrinsecums cum principia debet de animalibus Naturalis inuestigare, quia ista est intentio Philosophi ibi, sed extrinsecum. Vnde Commen i. coeli. com. 12. inquit, cum coe lum sit semper motum, necesse est, vt moueatur per principium extrinsecum non corporeum, neque vt sit virtus in corpore. Vir tutes igitur naturales, definitae in libro phy ficonum, sunt corpora, aut virtutes in corpore, cuiusmodi non est intellectus. Vnde Commen. in. 12. dispura. contra Algaxele ainquit in solutione dubil primi, quod ema na tio Dei benedicti secundum naturam, neque secundum Philosophos recte loquentes non est secunduim naturam, neque secundum voluntatem, quae est in nobis. Et ita isti hallucinati sunt non intelligentes veritatem, neque mentem Arist. Albertus autem cognomento Magnus in libro. ii. rtact. i. cap. de animalibus, dicit rationes Arist. procedere de intelligentiis communiter, & non de intellectu hominis. Sed cunam reuerentia non bene dicit, quia Arist. ibi loquitur de intellectusqui refertur ad in telligibile, sicut sensus ad sensibile. patet autem quod iste est intellectus passibilis. 3. de anima. com. 2. Siligitur est intelligere sicut sentire. Amplius Aristo. ibi adducir tertiam rationem ad eandem conclusionem, vbi probat scientiam Naturalem quiditatiue non consyderare de intellectu. Et videtur mihi, quod sit per locum a maiori negatiue, & est confirmatio nostrorum dictorum. nam scien tia Naturalis nullam rem abstractam a materia secundum definitionem consyderat, sicut sunt entia mathematica. Et hanc, probat, quia Naturalis consyderat ea, quae a natura fiunt: in talibus autem est ratio boni & finis. demratum est autem. 1. physi. quod natura agit propter finem, sed in ta libus entibus in abstractione consistentibus non est ratio boni neque finis, vt asserit, & habetur etiam in 3. meta. sequitur igitur quod mulio minus poterit consyderare intellectum, qui est omnino abstractus. Vnde ex¬ modo loquendi illa est tertia ratio: aliter sermo eiuis non esset continuus. Et: sta est con firmatio omnium dictorum nostrorum su perius, quia verum vero consonat ex omniparte. Si dicatur quod Commen. 2. physi. com. 26. dicit quod quiditatiua consyderatio se extende bat vsque ad vltimam formarum materialium. & priimam abstractatum. Dic quod per vltimam intellexit cogitatiuam: & hoc incluiiue vsque ad materiam abstractarum exclsiue: quia illam quiditatiue non consyderat, quia intellectiua est primus terminus, in quem desinit exclusine, & ipsa cogitatiua inclufiue. Vnde in sua media dicit, quod de anima intellectiua consyderat scientia Naturalis, vt est propoitionata materiae, non ligitur absolute & in se. Sic glosa dictum eius I. de anima. com. 17. &. I. de anima. com. 12.

Contradictio 13

14

Decimatertia contradi. est in com. 10. Dicit Auer. quod intellectus in potentia prius ap plicatur nobis, quam agens. Huius opposi tum patuit com. 13. &. 36. Nisi esset quod intelle ctus possibilis est prior origine: sed intellectus agens est prior prioritate perfectionis, Aut aliter. cum intellectio, quae fit in nobis duplex sit, & per intellectum sperulatiuum & per intellectum adeptum, intellectus pos sibilis quo ad primam intellectionem, prae cedit intellectum agentem quo ad secundamquia secunda primam supponit. 3. de anima 36. licet, vt dictum est: secunda longe perfectior est prima secundum ipsum.

Contradictio 14

15

Decimaquarta contradi. est in com. 20. In tellectus secundum Auerro. in libro de anima dicitur quatuor modis videlicet, de intellectu materi aili, & de intellectu in habitu, & de intellectu agente, & de virruteimagiuatiua. Huius tamen oppositum scribit Alexand, in tracta. de intellectu, qui in principio inquit quod intellectus apud Arist. est trinus. primus enim est intellectus materialis, secundus in habitu, & tertius est intellectus agens. Soluitur inlellectus proprie, qui est vniuersalium, triplex est, & sic loquitur Ale rand. extensiue autem imaginatiua etiam dicitur intellectus respectu particularium. vnde etiam intellectus passiius dicitur. 3. de anima. tex. com. 20. & sic accipit intellectum etiam Arist. ibidem in tex. com. 4 9. vbi dicit. Videntur autem duo hac monentia. autiappetitus, aut intellectus, si, quis imagina tionem posuerit, sicut intelligentiam quandam,

Contradictio 15

16

Decimaquinta contradi. est in cerit. 16. Dicitur quod formatio intelleet. est semper vera. Sed oppostum habetur in com. 12. vbi dicitur quod formatio intellectus non est vera neque falsa. Debes scire quod Commen. per formationem hic intellexit primam operatio nem intellectus, qua quiditas ipsa simplex in se apprehenditur per intellectum. & quia quiditas ipsa forma est, ideo ab ipsa formatio dicitur: aut quia intellectio talis mediante specie fit, quae apud Arabes etiam forma nuncupatur. sicut alias declaraui. Circa au tem talem intellectionem distinctum est. nam aut illud, quod apprehenditur, est con ceptus simpliciter simplex, & talis in se comsyderatus non habet aliquid, per quod possit sciri, & aliquid per quod possit ignorati & circa talem nulla potest esse deceptio in intellectu, immo ibi veritas est. talis autem veritas in prima operatione intellectus com sistens non est formalis veritas, quae scilicet in compositione, vel in diuisione consistat, sed solum consistit in hoc, quod obiectum ita se offerat potentiae cognoscenti, sicuti ip sum est in se. si autem conceptus fuerit simplex, qui simplici actu intelligentiae corcipi possit, sit tamen conceptus ille resolu bilis in quid, & in quale, in talibus potest cont ingere falsitas virtualis, puta si intelli geretur homo irrationalis. & de hoc loque batur Philosophus: quinto metaphysi. tex. com. 34. quando dicebat quod falsa in se ratio nullius est simipliciter ratio, ibi enim falsitas virtualis. virtualem autem falsitatem al pello, quando obiectum concipitur in actu simplicis intelligentiae, sub aliqua ratione si bi repugn inte. sed quando esset copula formalis: tunc etiam esset falsitas formalis. Ad propositum ergo primo operatio intelle ctus est semper vera, seruatis illis conditionibus. & veritas illa consistit in hoc, quod obiectum ita praesentet se intellectui sicuti est veritas enim est adaequatio rei ad in tellectum. quando autem dixit Commenquod non est vera, neque falsa, intellexit de veritate & falsitate, quae in compositione & diuisione confistit, quia talia solum in secunda intellectus operatione habent fieri¬

Contradictio 16

17

Decimasexta contradictio estsin commen to 2 7. Habet Auerr. quod scientia in potentia generatur a scientia in actu. Sed huius oppositum habet tertio de anima, commens. in solutione tertiae quaestionis vbi habet hoc pro inconuenienti, quia tunc scientia, quae est in magistro, esset generans scientiam, quae est in discipulo, sicut ignis generat alium ignem sibi similem. Debes scire, quod Auerro. hanc consequentiam, & rationem accepit a Themistio super tertio de anima. cap. 32. &. 33. & Them istius autem. videtur, deduxisse illud ex sententia Platonis. inquit enim cap. 32. Quod si cui extrema opinio incredenda videatur, omnes homines, qui ex actu & potentia conditi dicimur, ad vnicum intellectum agentem refexri, vnde comsistimus sumusque homines, nihil est, quamobrem auersari absterriue debeat, vn de enim communes illae animi conceptiones. praenotionesque communes omnibus haberentur: vnde ingenita illa impressaque omniam mentibus primorum noticia comstitisset natura duce, nulla ratione, nulla doctrina: vnde postremo intelligere mutuo & intelligi vicissim possemus: nisi vnus singularisque intellectus fuisset, quem communem omnes homines haberemus. Quo circa verissime illud apud Platonem legitur. Nisi inquit hominibus comniunia essent multa, sed proprium quid aut impromiscuum continereti in singulis, non efset admodum facile ostendere, & significare alteri voluntatem suam, haec ille. Nos autem alias declarauimus Platonis authoritate non procedere de intellectus vnitate, tum totum studium Academicorum sit in urificatione & imniortalitate animarum numanatum. sed illud dictum Platonis erat propter ideas ponendas. nam nisi esset vna comniunis idea, in qua homines conuenirent, non facile alter alteri suos conceptus posset exprimere. Ista autem ratio The mist. & Auerro. vt alias deduxi, multas habet instantias, quas afferre possem. sed quid quid sit pro nunc, dico secundum ipsum, scientiam non posse generari a. scientia, sicut ignis generatur ab igne. hoc autem fequitur secundum ponentes pluralitatem in tellectus, vt ipse opinatur. quod quomodo declaratur, non est praesentis negocil, si qua amen est declaratio, vide quae dicit Them. & isto modo negauit ipse generari scientiam a scientia. tamen quod scientia absolute alia via non possit generari quantum ad indiuiduum nullibi ipse dixit hoc: immo praesens commentum est contra illos, qui tenent nostrum scire esse reminisci secundum Auerro. sed pideant quaeso com. 2. primi poster. & com. 49. &. 49. primi metaphy. &. 7. meta. com. 3S & in fine. 2. poster. & in com. super lib. de sen su & sensi. in columha. 3. &. 3. de anima. com. S. &. 3c. &. 6. aethic. cap. 4. & tunc videbunt trum ista fuerit opinio Auer. nec ne. Ista vo luimus notare, ne verbositas aliquorum men tem Auerro. peruerteret

Contradictio 17

18

Decimaseptima contradictio est in communii. 29. Habetur quod delectatio non est in intel¬ lectu. Sed huius oppositum habetur. 12. meta. tex. co. 30. Soluitur in intellectu non est deectatio eiusdem rationis cum illa, quae est in sensu, sed bene alterius rationis potest de lectatio esse. Vide Themistium in. 3. de anima. cap. 4 7. & intelliges hoc.

Contradictio 18

19

Decimaoctaua contradi. est in eodem com fuit oppositum nobis. nam ibi dicit Com. quod proprium appetitus sensitiui & desyderil sensibilis est cum praesentia obiecti sensatiecontra autem est de appetitu intellectua li. Sed huius oppositum inducebatur de ani malibus perfectis, quia talia habent imagi nationem & desyderium respectu absentium sensatorum, sicut patet. 2. de anima. 136. & 10. Nec valet si dicatur quod ibi loquitur de imaginatione, non autem de desyderio. nam desyderium consequitur imaginationem, sicut vmbra consequitur corpus. Soluitur. ista differentia intelligitur cum praecisione:, sicut dicitur in simili de vniuersali & singu lari, vt sunt obiecta sensus & intellectus.

Contradictio 19

20

Decimanona contradi. est in com. 33. di cit Commen. quod cogitatiua non componit intelligibilia singularia. Huius oppositum patet in hoc. 3. com. 20. &. 3.2. Confirmatur quia cogitatiua apparet intellectus particu laris, eo quia homo per ipsam particulariter discurrit. Soluitur, dictum Com,. hic intel ligitur sano modo. & sensus est iste: cogita, tiua non componit singularia, idest terminos simplices, qui tamen vniuersales sunt, quia hoc pertinet ad intellectum, qui est superior cogitatiua. singulare hic non sumitur, vt di stinguitur contra vniuersale, vt intelligit contradicens, sed vt distinguitur contia compositum

Contradictio 20

21

Vigesima contradi. est in com. 34. Dicit quod bonum & malum, verum & falsum sunt in eodem genere. Sed oppositum huius patet. 6. meta. tex. com. vltimi. vbi habet quod bonum & malum sunt in rebus, sed verum & fal sum sunt in intellectu. Soluitur, quod bonum & malum dipliciter possunt sumi. vno mo do vt mouent in genere causae efficientiss alio modo vt mouent in genere causae fina lis. si primo modo, sic bonum & malum sunt in anima sicut verum & falsum: & sic sunt in eodem genere, quia vtrunque est co gnitio. nam. 12. mera. com. 36. balncum in anima mouet vt efficiens, & balneum extra animam mouet vt finis. & ideo, si con syderentur vt mouent in ratione finis, sic habent esse in rebus. de hoc tamen latius dicemus in commento vltimo: sexto metaphysicorum.

Contradictio 21

22

Vigesimaprima contradi. est in com. 36. Auer. in recitando opinionem Themi. dicit quod ponendo intellectum abstractum, tunc hoc verum est quod id, quod est magis vi sibile, magis comprehenditur. Sed oppositum huius patet. a: meta. com I. Soluitur. dictum eius hic intelligitur sic, quod, si intellectus abstractus itelligit res materiales imperfectas, multo magis aptus est intelligere res abstra ctas perfectas. hoc tamen non est sibi facile, sed difficile, & ita dixit. 2. meta. commen. i. quod exemplum illud Philosophi de visu noetuae respectu luminis dici non ostendit impossi bilitatem, sed difficultatem. dicos per locum a minori quod, si intellectus ista imperfectiora intelligit, multo magis aptus est intelligere res ipso perfectiores, sicut Deus est & ab straetae substantiae. hoc tamen non est sibi facile, sed laboriosum propter ipsum in cognitione nostra naturali dependere a sensatis.

Contradictio 22

23

Vigesimasecunda contradi. est in eo. com. 36. In illa partes, in qua reprehendit Alexam. videtur habere pro inconuenienti quod aeternum in sua actione indigeat aliquo cortuptibili, ita quod ex eis fiat vna actio Sed huius oppositum patet. 3. de anima. com. 19. de intellectu agente & phantasmate. similiter. 7 meta. com. 33. &. 2. physico. tex. com. 36. vbi dicitur quod Sol & homo generant hominem. Soluitur. Com. negat aeternum non posse coniungi corruptibili, eo modo, quo Alexand, ponebat. quia sicut sibi imponit Auer. ipse Alexan. tenuit intellectum possibilem esse generabilem & corruptibilem, & posuit intellectum agentem abstractum esse, quiapud Alex Deus est: & dixit quod in copulatione intellectus adepti Deus vniebatur formaliter ntellectui possibili. hoc autem non potest intelligere Com. nam, si aliquod abstractum informaret corruptibile, aliquo modo a corruptibili dependeret. & ideo caueant, qui ad intentionem eius tenent animanm intellectiuam dare esse formaliter hominiIllud autem, quod de phantasmate & homie allegabatur, nihil mouet: tum quia phantasma non est materia intellectus agentis, nec virus informatiua hoi. est materia respectu Solis in hominis productione, sicut intellecius possibilis erat materia secundum Alex. respectu intellectus agentis in conulatione: tum etiam, quia phantasma Socratis & Platonis non est primum instrumentum intellectus agentis, sed secundarium & extraneum quoquo modo, sicut patet. 3. de anima. 3. 19. &. 10. com. Nam sicut dicit Auic. species est in prinia intentione naturae, non indiuiduum, nisi per accidens. & ita dicendum puto de Sole & homine. sed de hoc latius vide. 6. phy. com. 12. vbi declaratur quomodo nouitas sit in effectu deriuata a voluntate antiqua, & quomodo non.

Contradictio 23

24

Vigesimatertia contradre. est in eodem commen. 36. In illa parte, in qua ponit opi nionem suam, dicit quod intellectus in habitu est, per quem extrahiius intellecta. Huius tamen oppositum supra dixerat contra Aletcan. hoc idem opinantem. Soluitur ibidem vbi contra Alexan. at guit, & contra Aueni pace. ibi. enim dicit. & etiam quomodo attribuitur actio propria intellectui, quae est facere intellecta intellectui generabili & corruptibili scilicet qui est in habitu. Nisi quis ponat quod intellectus, qui est in habitu, sit intellectus agens compositus cum intellectu materiali, vt dicit Them, aut ponat quod forma postrema nobis, qua abstrahiimus intellecia, & intelligimus ea, est composita ex intellectu in habitu, & intellectu agente, vt Alexan. & Auempace ponunt: sicut nos etia reputamus esse apparens ex sermone Arist. in intellectuen habitu. ergo non discordat ab Alexan. nisi pro quanto poneliat intelleetum matenalem qui est pars ipsius, esse corruptibilem: non autem in modo ponendi.

Contradictio 24

25

Vigesimaquarta contradi. est in com. 3i. Dicit Auerro. quod bonum aetuale commune omnibus est laudabile. Oppositum. i. aethi cap. 16. Soluitur. sumitur laudabile aethicu rum. i. strictius quam hic: quia ibi sumitur, vt distinguitur contra honorabile, hic autem lato vocabulo sumptum est.

Contradictio 25

26

Vigesimaquinta contradi. est in com. S& Dicit Comien. quod tactus comprehendit sensibile suum sine niedio. Huius tamen oppo situm patet. 2. de anima. com. 107. 1op. 113. Soluitur. tactus quantum est merito receptionis non indiget med io, sed per accidens & merito contactus nihil prohibet ipsum medio indigere.

PrevBack to Top