Text List

Dubitationes litteralis

Dubitationes litteralis

DVBITATIONES LITTERALES.

RVPER litteram primo dubitatur de eo, quod dicit: ardua scandere contra Eccl. 3. altiora te ne quaesteris. Resp. quod verum est innixus proprio auxilio, sed non innixus Dei auxilio: ut Magister. Item dicit, se praesumpsisse in agedo hoc opus, sed praesumptio est peccatum: ergo &c. Respondeo, quod praesumptio erat respectu propriarum virium, sed non respectu Divini auxilij, vel praesumptio erat, quia prae alijs sumptio, quia plus dixerat, quam alij.

Item dicit se supererogasse, & addidisse contra Damascen. 1. lib. cap. 1. omnia quae nobis tam per legem, & Prophetas, quam per Apostolos. & Evangelistas tradita sunt amplectimur, agnoscimus, ac veneramur, nec vltra ea quidquam requirimus. Respondeo: nihil vltra contrarium, sed non nihil vltra expositivum, & declarativum, sicut fecit Magister. Item dicit Charitatem Dei ipsum agitasse. Contra: nemo scit vtrum odio, vel amone dignus sit. Respondeo dicendum: quod ibi Charitatem appellat intensum amorem, non gratuitum.

Irem in assignando tria retractiva, & incitativa non tennit ordinem rectum:: quia in 1. & 3. incitativa praemissit retractivis. In 2. retractivum incitativo. Respondeo: quia 1. & 3. retractivum non habent rationem boni, & desiderabilis, & ideo ea praemissit: cum nullo modo moveant appetitum; sed secundum retractivum habet rationem boni, & desiderabilis. Item dicit, veritatem aliquos offendere, & eam aliquos odire: contra quod, Anullo modo habet rationem mali; nullo modo habet unde habeatur odio. Respondeo, quod venitas in se non oditur, sed in suis effectibus, in quantum malitiam aliquorum prodit.

Item dicit haereticos omni mendacio verborum impiam reddere simulatam pietatem: ergo in dictis eorum non est aliqua veritas, quod non est possibile: cum nulla doctrina sit, quae non praetendat aliqua vera. Respondeo; quod si verba in se vera erant; comparata tamen ad intentionem erant falsa, in quo imitantur patrem eorum Diabolum: quia & si aliqua vera dicit, tamen semper ea dicit intentione fallendi secundum August. 4. deTrin. cap. 17.

PrevBack to TopNext