Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Prooemium
POSTOLVS namque &c. post¬ quam Magister determinavit de Personarum unitate, distinctione, & aequalitate per auctoritates: hic specialiter vult incedere ad hoc osten dendum per rationes. Et duo fadit. Primo enim facit quod dictum est. Secundo ex his, quae dicta sunt, ostendit quaedam attributa inesse Divinis. Secunda ibi: Cumque supra, in principio 35. dista Circa primum tria facit: quia primo ostendit unitatem Essentiae, & innuit aliquomodo distinctionem Personarum. Secundo, determinato de unitate Personarum determinat delearum distinctione. Tertio de earum aequalitate. Determinare de aeternitate separatim, non expedit: quia in ipsa distinctione innuitur aeternitas, & etiam in ipsa aequalitate. Secunda ibi: Nunc ad distinctionem. In principio 9. dist. Tertia ibi: Nunc posiquam, in prin. 19. dist. Circa primum duo facit: quia primo ostendit, unitatem Essentiae, & innuit aliquomodo distinctionem Personarum. Secundo circa praetacta movet quasdam quaestiones. Secunda ibi: Hic oitur quaestio. in prin. 4. dist. Circa primum duo facit: quia primo ostendit unitatem Essentiae. Secundo: innuit distinctionem Personarum. Secunda ibi: Nunc D, estat. Circa primum duo facit: primo innuit uni¬
tatem Essentiae: secundo ex dictis cocludit quasdam perfectiones in Deo esse Secunda ibi: Esse tot modis. Prima pars continet quatuor partes, secundum quod quatuor rationes adducit ad ostendendum Deum esse. Secunda ibi: Alio. Tertia ibi: Consideraverunt. Quarta ibi: Intellexerunt: Circa primum quatuor facit: quia primo assumit auctoritatem Apost: quae est praeambula ad omnes probationes. Secundo exponit auctoritatem ibi: Percreaturam. Tertio ostendit: quod dicit: iuvamur ad cognoscendum Deum per naturalem rationem, & per operum conditionem ibi: A duobus enim. Quarto rationem format, ibi: Nam sicut ait. Est enim ratio, quod Creator est illud, quod excellit omnem creaturam: tunc arguatur, ex ipsis factis oportet devenire ad excel¬ lentiorem naturam facientem, sed talis est Deus ergo &c. Tunc sequitur illa pars: Alio. In qua ponitur secunda ratio, quae sumitur ex perfectione Dei, sicut prima excellentia. Nam omne, quod videmus, imperfectum est, sed imperfectum praesupponit perfectum, oportet igitur dare aliquod perfectissimum, & hoc est Deus. Tertia ratio sumitur ex bonitate simpliciter, quae est in Deo: quia si est dare bonum, & melius, est dare optimum: sed est dare bonum, & melius, sicut vide mus in creaturis, ergo est dare optimum, & hoc est Deus. Quarta ratio sumitur ex pulchritudine. simpliciter, quae est in Deo: quia si est dare pulchrum, & pulchrius, est dare pulcherrimum, & hoc est Deus. Istae autem duae rationes ultimae sunt, quasi una ratio: quia pulchrum sub bono comprehenditur: unde pulchrum, pulchrius, pulcherrimum est bonum, melius, optimum. Tunc sequitur illa pars: Esse. In qua ostendit quasdam perfectiones Inesse Deo ex habitis, & patet.
Tunc sequitur illa pars: Nunc restat. In qua postquam ex creaturis ostendit Deum esse, quod spectat ad Essentiae unitatem, ostendit ipsum esse Trinum, quod spectat ad Personarum distinctionem & duo facit. Primo facit hoc per vestigium in creatura repertum: Secundo per imaginem: Nunc vero. Vbi praesens lectio terminabitur. Circa primum tria facit: quia primo ostendit quaedam tria inesse omni creaturae: quia omnis creatura habet inse unitatem, speciem, & ordinem. Secundo ostendit per haec tria, quasi per quoddam vestigium, intelligi Trinitatem: quia per unitatem intelligitur Pater, a quo sunt omnes Personae Divinae, & omnis creatura, sicut ab unitate omnis numerus. Vel melius: sicut unum non est ab aliquo, sed alia ab ipso: ita & Pater. Perspeciem intelligitur Filius, qui perfecte imitatur Patrem. Per ordinem intelligitur Spiritus Sanctus, cui appropriatur bonitas, in quod bonum omnia ordinantur: & ideo Pater est illud, a quo sumus? Filius, perque sumus: Spiritus Sanctus, in quo sumus. Secunda ibi: In illa enim Tinitate. Tertio concludit talem repraesentationem esse vestigium ex eo quod imperfecte repraesentatur Creator per creaturam, ibi: Esse ostensum, & patet. In quo terminatur sententia lectionis.
On this page