Text List

Dubitationes litteralis

Dubitationes litteralis

DVBIIATIONES LITTERALES.

FEGSSSSESVPER litteram videtur quod & & male dicat, quod acies humanae mentis non potest fiSSSS555; gi in luce Divina, nisi mundetur per Fidem: quia tumo sequeretur, quod soli boni talem cognitionem haberent, quod falsum est: videmus enim malos homines plus scire deDivinis aliquando, quam bonos. Respondeo dicendum: quod mali homines, si habent maiorem cognitionem, non habent eam fixam: quia propter diversitatem appetitus depravatur. Vel pos sumus dicere, quod hoc dictum temperatur per dictum sequens: ubi dicitur Multos non mundos multa scire vera.

Item super illud: Nec alicubi periculosius erratur. Contra: in principio secundi de Trinitate dicitur, quod in talibus facillime meremur veniam. Dicendum, quod circa Divina error est periculosus; & meretur indulgentiam; sed non eodem modo: quia periculum attenditur ratione materiae: quia Fides, circa quam est talis error, totum sustinet spirituale aedificium. Indulgentia autem habetur: si suppositis fundamentis Fidei investigatur veritas secundum modum nobis possibilem. Est ergo periculum ratione rei, & indulgentia ratione modi¬

Item super illud Dominus est nomen potestatis. Contra: Dominus dicit relationem, potestas est in praedicamento qualitatis, vel non est secundum esse in praedicamento relationis, ergo &c. Dicendum: in relatione est duo considerare, fundamentum, & respectum: & ratione fundamenti potest esse relatio in alijs generibus: quia alia genera sunt fundamentum relationis, ut qualitas similitudinis, & quantitas aequalitatis: & ideo cum dicitur: Dominus est nomen potestatis, ibi potestas accipitur pro fundamento relationis.

Item super illud: Deus est nomen naturae ontra: Damasc. lib. 1. cap. 12. ait: quod Deus, sive Theos dicitur ab eo, quod est thein, id est, curare, sive fovere, vel ab ethin, quod est ardere, vel a theaste, quod est considerare. Sed omnia ista non dicunt Divinam essentiam, ergo &c. Dicendum, quod hoc, quod dico, Deus, dupliciter potest accipi, vel quantum ad id, quod significat, & sic est nomen naturae: vel quantum ad id, propter quod nomen est impositum: & sic procedebant argumenta. Item super illud, quod ait August. in

assignando pluralitatem, & unitatem: quia per hoc, quod dicit, nostram, denotatur distinctio: per hoc, quod dicit imaginem, denotatur unitas: quia secundum cumdem Aug. de Fide ad Petrum: ubi talem assignationem prosequitur, si in illis tribus Personis tres essent essentiae, non diceretur, Ad imaginem nostram: una enim imago trium naturarum inaequalium esse non posset. Contra: diversae naturae inaequales semper sunt imago unius, ut Angelus, & anima, Dei, ergo una poterit esse imago diversarum. Dioendum, quod non eit simile: quia eadem est natura, quae produxit hominem, & Angelum: & ideo uterque potest esse image illius: sed si diverse essent naturae Divinae, tunc essent diversa producta, & quod produceret una, non produceret alia: vel essent insufficientes ad producendum: vel una produceret instrumentaliter, alia principaliter: & quia semper productum assimilatur magis principali, nunquam omnium illorum unum, & idem esset imago. Item quaeritur de expositione Hilarij. Et dicendum, quod Hilarius in quolibet verbo notat distinctionem, & unitatem: nam cum dicitur: Ad imaginem, & similitudinem: ima go secundum eum est in Divinis, & sim litudo, ad quam imaginem, & simi litudinem imitandam fit homo: & quia imago est in Divinis oportet ibi esse pluralitatem Personarum: quia imago non est unius solius.

Item, nest ibi unitas naturae: quia in hoc est imago in Divinis: :i quia in pluribus Personis est una essentia, vel natura.

Similiter intelligendum est de similitudia ne. Ex eo autem quod dicit: faciamus: datur intelligi pluralitas: ex eo quod subdit: nostram, unitas, ut dictum est surpra¬

Item super illud: Dominus possedit me, Contra: possessio videtur esse rei diversae a possidente, sed sapientia increata non est huiusmodi respectu Patris. Dicendum, quod ibi possessio non sumitur ratione diversitatis, sed ratione perfectionis: quia sapientia perfecte habetur a Deo Patre: unde in 1. Metaph. scribitur: quod scientia Divina non est possessio humana: quia non perfecte habet tur ab homine. Per hoc quod dicitur ordinata, non est intelligendum de ordine, quo Persona sit prior Persona, sed quo Persona est ex Persona: concepta: subditur ratione unitatis essentiae. Pertinebat, ratione distinctionis Personarum. Deiectatur, subiungitur propter perfectam fruitionem, qua quaelibet Persona plene delectatur. Tudens: subiungitur propter oeium contemplationis: nam ludus no appetitur propter aliud, ut scribitur 10. Ethic.

PrevBack to TopNext