Dubitationes litteralis
Dubitationes litteralis
Vper litteram quaeritur de eo, quod dicit: hominem propter sui excellentiam, quam habet ad alias creaturas, dici creaturam mundi. Contra: Angelus est nobilior homine, sicut intellectualis rationali, ergo &c. Dicendum, quod Angelus homini potest compara¬ ri tripliciter, vel ratione finis, & beatitudinis, & sic sunt aequales: quia homines assumentur ad gloriam Angelorum. Vel secundum naturam, & sic Angelus est nobilior: quia intellectus noster tenet infimum gradum in genere intelligibilium. Tertio potest comparari secundum aliquas praerogativas, & sic homo est nobilior Angelo, inquantum Deus nequaquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae; voluit enim Deus fieri homo, non Angelus.
Item dicit in sua probatione prima, quod ex magnitudine factorum de necessitate probatur, quod Deus est. Contra: Caelum, & terra distant in infinitum a Deo, sed actum, vel factum debet esse proportionatum agenti, igitur virtus in infinitum distans a Deo potest producere Caelum, & terram, sed huiusmodi virtus non est nisi creata, ergo &c. Dicendum in productione Caeli, & terrae duo est considerare. Primo ordinem productionis, quia ex nihilo, & sic solius Dei est hoc facere: quia praesupponit infinitam virtutem infinita distantia. Secundo est ibi considerare ipsum productum, quod in infinitum distat a Deo, & licet ratione producti in se accepti non videatur repugnare productio creaturae: ratione tamen modi, quia ex nihilo, repugnat.
Item probat, secundo Deum esse: quia immutabilis. Contra: & motrices orbium sunt immutabiles, cum moveantur non motae secundum Phil. Dicendum quod licet motrices orbium sint immutabiles per se, & per accidens; moventur tamen abintra, inquantum moventur propter finem alium, ut propter bonitatem Primi
Item dicit, quod si est dare pulchrum, pulchrius, est dare pulcherimum: & si est dare bonum, melius, est dare optimum. Contra: quia a simili, cum sit dare malum, & peius, esset dare, & pessimum, esset ergo dare summe malum. Dicendum, quod hoc tenet in positivis, non in privativis.
Item dicit perpetuitatem effectuum arguere aeternitatem Dei. Contra: vide mus effectum esse aeternum, cuius causa est transitoria: nam mors alicuius animalis posset esse in aeternum per actionem transitoriam inducta. Dicendum, quod intelligendum est de causa efficien¬ te, & conservante, cuius modi est Deus; non deficiente solum: & ita patet, quod per perpetuitatem effectus arguitur aeternitas Dei: per magnitudinem omnipotentia, quia ex nihilo tam magna produ¬ xit: per ordinem sapientia: quia sapientis est ordinare, non ordinari, ut dicitur 1. Metaph. per gubernationem bonitas: quia bonum est sui diffusivum.
On this page