Prooemium
Prooemium
NVNC vero, &c. Postquam ostensa est Trinitas Personarum sub modo confuso, & per vestigium hic in parte ista declaratur Trinitas sub modo magis aperto, & per imaginem. Et dividitur praesens pars in partes duas, secundum quod dupliciter ponitur imago Trinitatis. Secunda pars ibi, Potest, & alio. Circa primum duo facit: quia primo promittic intentionem suam ostendens, quod imago Dei quaerenda est in eo, quod melius est in homine. 2. talem imaginem investigat ibi, Ecce ergo. Circa quod duo facit: quia 1. innuit partes imaginis, ut memoriam, intelligentiam, & amorem, sive volum tatem. 2. ostendit, quomodo in talibus est imago Dei, ibi: Hec ergo tria. Circa quod duo facit: quia 1. innuit similitudinem inter imaginem creata, & Trinitatem. 2. ponit dissimilitudinem: ibi: Verumtamen. Circa primum duo facit: quia 1. innuit similitudinem. 2. probat quod dixerat: ibi: Totam quae. Circa primum duo facit, secundum quod dupliciter repraesentatur Trinitas in nobis. 1. ex unitate absoluti, & pluralitate relativorum: nam sicut est ibi una Essentia, & tres Personae relative dicte, ita in nobis est una anima & tres potentiae relative dictae. 2. quia illae Personae sunt aequales, ostendit quod in illis Personis quaedam habet esse aequalitas. 2. Ibi: AEqualia, partes patent. Tunc sequitur illa pars: Tota, in qua declarat, quod promisserat. Et duo facit, secundum quod duo declarat: quia 1. declarat aequalitatem. 2. distinctionem, & unitatem ibi: Hic attendendum. Circa primum tria facit: quia 1. ostendit, quod memoria capiat omnia tria, scilicet, intelligentiam, voluntatem, & se ipsam. 2. ostendit hoc de intelligentia. 3. de voluntate. 2. ibi: Similiter. 3. ibi: Toluntas. Illa pars: voluntas dividitur in parte, quatuor: quia 1. facit, quod dictum est. 2. concludit imaginem Trinitatis esse in mente. 3. exponit quid pro mente accipitur. 4. ostendit qualiter memoria sit accipienda. 2. ibi: Ecce illius. 3. ibi: Mens autem. 4. ibi: Illud etiam, & patent. Deinde cum dicit Hoc attendendum. Declarat imginem Trinitatis esse in anima secundum unitatem, & distinctionem. Et tria facit: quia 1. ostendit ista tria, memoriam, intelligentiam, & voluntatem esse unam Essentiam, unam mentem, sicut tres Personae una Es¬ sentia sunt. 2. ostendit ea refferri ad se invicem? & distingui, sicut tres Personae se habent. 3. mani festat, cuiusmodi unitas est istarum potentiarum dicens: quod sunt unum: quia substantialiter, non accidentaliter existunt in uno. 2. ibi: Et haec tria. 3. ibi: Sed iam. Deinde cum dicit Verumtamen. Ponit dissimilitudines inter imaginem in nobis, & Trinitatem. Et tria facit: quia 1. dicit esse dissimilitudinem inter ea. 2. assignat primam dissimilitudinem: quia ista tria sunt in homine, non sunt ipse homo; sed Trinitas in Deo est ipse Deus. 3. assignat secundam dissimilitudinem: quia Trinitas in homine est in unae persona: Trinitas in Deo est in tribus Personis. 2. ibi: Quod breviter. 3. ibi: Rus sus. Et illa pars, rursus: dividitur in tres partes: quia 1. ponitur ista 2. dissimilitudo. 2. concluditur exiguam convenientiam esse inter imaginem in nobis, & ipsam Trinitatem. 3. ostendit respectu quorum obiectorum accipitur huiusmodi Trinitas: quia respectu Divinorum. 2. ibi: Dicimus. 3. ibi: Sciendum.
Tunc sequitur illa pars: Potest etiam, in qua postquam determinavit de illa imagine, quaeponitur in memoria, intelligentia, & voluntate, determinat de imagine, quae dessignatur per mentem, notitiam, & amorem. Et duo facit: quia 1. declarat istam imaginem in nobis. 2. ostendit quomodo per huiusmodi agnitionem surgit anima ad cognitionem Trinitatis. 2. ibi: Mens itaque. Circa 1. duo facit: quiae primo ostendit huiusmodi imaginem esse in nobis, & declarat quod ibi sumitur pro mente: quia illud quod excellentius est in anima. 2. ostendit quomodo per dicta repraesentatur Trinitas. 2. ibi: Hoc autem. Et illa pars dividitur in partes quatuor: quia 1. ostendit illa tria repraesentare Trinitatem: quia sunt distincta, & unum. 2. ostendit hoc idem ratione originis. 3. ratione aequalitatis. 4. ex eo, quod ista tria sibi insunte sicut tres Personae. Secunda ibi: Et est. 3. ibi: Nec minor. 4. ibi: Sunt etiam.
Tunc sequitur illa pars: Mens itaque. In qua oscendit quomodo anima per praedicta surgit in cognitionem Trinitatis: quia ibi simul cum Trinitate est unitas, & cum unitate Trinitas: & quod non possunt esse plures dij. Et duo facit: quia 1. facit, quod dictum est 2. ostendit perauctoritates Aug. ea, quae dicta sunt de Trinitate, vera esse. 2. ibi Qua propter. In qua terminatur sententia lectionis, & distinctionis
On this page