Dubitationes litterales
Dubitationes litterales
SVper litteram quaeritur. Super illud: Simago reperitur in anima amissa Dei participatione. Contra 10. de Trin. cap. 12. vult Aug. quod non est imago Trinitatis in anima, nisi ex eo quod intelligit Deum: sed hoc non est absque Dei participatione, ergo &c. Dicendum, quod Aug. loquitur de imagine perfecta, Magister de imperfecta. Vel possumus dicere, quod triplex est imago. Creationis, & hoc attenditur secundum potentias solum. Recreationis & hoc attenditur secundum habitus gratuitos. Oratificationis, & hoc attenditur secundum habitus Cloriae. De primo loquitur Magister, & non de alijs.
Item super illud: anima est capax Dei. Contra: infinitum a finito non capitur. Dicendum, quod ibi capere idem sonat, quod aliquo modo per cognitionem, & amorem pertingere, vel attingere. Vel dicere possumus, quod infinitum a finito non capitur in sua infinitate, & Deum modo infinito non cognoscimus.
Item super illud: memoria dicitur: ad aliquid. Contra: sicut unius rei unianest esse, ita unius rei una est ratio quid¬
ditatis, sed per quidditatem reponitur aliquid in praedicamento: non igitur unum, & idem erit in diversis praedicamentis; cum igitur memoria sit in praedicamento qualitatis, quia naturalis potentia, non erit ad aliquid. Ad hoc idem facit, quod dicitur in praedimentis, quod diversorum generum, & non subalternatim positorum, diversae sunt species. Dicendum, quod memoria potest dupliciter accipi, vel secundum id quod est, vel prout dicit respectum ad memorabile: primo modo est in praedicamento qualitatis: secundo modo ad aliquid. Vel aliter, ad aliquid dicitur dupliciter, secundum esse, & secundum dici: non est inconveniens ea, quae sunt, in alijs generibus esse ad aliquid secundum dici. Vel aliter: memoria dicitur ad aliquid inquantum habet esse ex ordine, quem habet ad essentiam animae: unde illae tres potentie sunt una substantia, & differunt secundum respectus: ut patuit in quaestione illa: utrum anima sit suae potentiae:
On this page