Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Prooemium
HIC oritur quaestio &c. Postquam, determinavit Magister superius de cognitione Dei, prout habetur per vestigium, & per imaginem: hic circa praetacta movet quasdam quaestiones: dictum enim fuerat superius in Divinis esse gene rationem, circa quam movet quaedam dubia. Et duo facit: quia primo facit quod dictum est. Secundo: quia generabilia videntur in se habere compositionem, mutationem & ordinem ad non esse, ostendit talia non esse in Deo. Secunda ibi: Nunc de vintute. In principio 8. Dist. in generatione autem est quatuor considerare. Primo identitatem, & alietatem: quia genitum, & generans sunt aliquo modo idem, & aliquo modo distincta. Secundo est ib considerare gignentem, & genitum. Tertio rationes, & conditiones generationis: quia quod generat: vel generat per modum naturae, vel per modum voluntatis, vel per modum necessitatis. Quarto virtutem, per quam sit generatio. Et ideo quatuor facit, quia primo movet quaestiones de generatione in Divinis quantum ad identitatem. Secundo quantum ad gignentem, & genitum. Tertio quantum ad conditiones generationis. Quarto quantum ad virtutem, perquam fit generatio. Secunda ibi: Post haec, in principio 5. dist. Tertia
Praeterea ibi: in principio 6. dist. Quarta ibi: Hic solet, in principio 7. dist. Circa primum duo facit, quia 1. movet quaestiones dictas. 2. annectit illis quaestionibus quaestionem de modo praedicationis in Divinis. Secunda ibi: Quidam tamen. Circa primum duo facit, secundum quod duas quaestiones movet. Secunda ibi: Sed adhuc Circa primum duo facit, quia 1. movet quaestionem: utrum Deus Pater genuerit se Deum, vel alium Deum? 2. ibi: Ad quod. Solvit quaestionem dictam per in¬ teremptionem utriusque partis: quia nec alium Deum, cum sit unus Deus: nec se Deum, cum nulla res sit, quae se ipsam gignat, ut sit. Tunc sequitur illa pars: Sed adhuc, in qua movet secundam quaestionem. Et duo facit: quia 1. movet quaestionem si Deus genuerit Deum, utrum genue rit Deum, qui est Pater, vel Deum qui non est Pater? 2. ibi: Ad quod respondemus, solvit per distinctionem: quia cum dicitur genuit Deum, qui est Deus Pater, hoc quod dico Pater, potest construi appositive, & immediate, ut sit sensus, genuit Deu, qui est Deus Pater, idest genuit Deum, qui est ipse Pater, & sic est falia, vel potest esse constructio mediata, ut sit sensus, genuit Deum, & Deus est Pater, & tunc est vera: quia unus est Deus, qui est Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus.
Tunc sequitur illa pars: Quidam, in qua praedictis quaestionibus annectit aliam quaestionem. Et duo facit, quia 1. facit, quod dictum est. 2. regreditur ad quaestionem primam. Secunda ibi: Nunc ad promista. Circa primum duo facit: quia 1. ostendit aliquos concedere alteram partem quaestienis: est enim quaestio, cum Deus praedicetur de tribus Personis: utrum tres Personae praedicentur de Deo, sive de substantia Divina? Quod quidam negabant. Secunda ibi: Fides autem, ostendit possitionem illorum circa hanc quaestionem esse erroneam, ostendens per auctoritates plurimas, quod sicut substantia Divinapraedicatur de tribus Personis, ita tres Personae de Divina substantia,
Tunc sequitur illa pars: Nunc ad promisiam, in qua regreditur ad primam quaestionem, & duo facit, quia 1. reiterat quaestionem, & dicit neutram partem concedendam. 2. quia auctoritas Aug. ad Maximum videtur obviare praedictae solutioni, adducitillam auctoritate, & ea exponit. Partes patet. Secunda ibi: Dicit tamen, Et in hoc terminetur sentia lectionis, & distinctionis.
On this page