Dubitationes litterales
Dubitationes litterales
Vper litteram quaeritur. 1. super Sillud, quod si essentia poneretur prorelativo non identisicaret essentiam. Contra: Deus ponitur pro relativo, & tamen identificat essentiam: quia est nomen essentiale. Dicendum, quod ali¬ ter ponuntur pro relativo concreta, & aliter abstracta: quia concreta possunt; poni pro relativo, inquantum relativus, implicant: & quia in concreto essentiaia implicare possunt relativum, ideo essentialia in concreto pro relativo ponipossunt: abstracta autem non possunt ibi stare pro relativo quantum ad implicationem: sed si stabunt, hoc erit quantum ad significationem; sed quod significat telationem, non indicat essentiam: ideo in abstractis tenet auctoritas Mag: cuius est essentia.
Item super illud Deus Pater genuit Filium ad se indicandum. Contra: ind catio non est tantum bonum sicut est Filius, sed ad minus bonum non ordinatur maius bonum, ergo &c. Dicendum, quod indicatio non ponitur ibi ut finis, sed solum consecutive.
item super illud Filius est consilium de consilio. Contra: Damasc. 2. lib. cap. 22. gnorantis quippe est consilium inire: Deus non est ignorans, ergo &c. Dicendum, quod consilium potest dicere dubitationem, & sic non est in Deo, & sic negat ipsum esse in Deo Damasc. in loco praeassignato. Alio modo consilium potest. dicere abundantiam cognitionis, & sic ponit ipsum in Deo Aug. 15. de Trin.
On this page