Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Expositio litterae
NIhil habet Filius, nisi natum, idest, niD si quod nascendo accepit. Admiratio honoris geniti, idest, mirabilis honor, quem conspicimus in Filio. In honore generantis, idest, ad honorem Patris refertur. Nativitas Dei, idest, Filius Dei per nativitatem habens esse. Non potest eam, ex quaprovecta est, non tenere naturam, idest, necessario est eiusdem naturae cum Patre, a quo processit. Nos inquit vnigenitum, hic specialiter Hilarius tradit unitatem Filijcum Patre, & invariabilitatem naturae in assumptione carnis dicens, vnigenitum Deum in forma Dei manentem, & in natura Dei mansisse prositemur: quia est eiusdem naturae cum Patre: Nec unitatem formae sernulis, in naturam Divinae vnitatis refundimus, id est, Incarnatio non fuit per conversionem naturarum. Nec rursum corporali insinuatione Patrem in Filio praedicamus, idest, Pater non est in Filio localiter. Sed exeo eiusdem generis genitam naturam natiuraliter in se gignentem habuisse naturam, hoc est, Pater est in Filio consubstantialiter, & si non corporaliter: construatur sic littera, nos dicimus: naturam genitam esse ex eo eiusdem generis, idest, esse ex Patre, qui est eiusdem generis, idest eiusdem naturae cum ipso: & dicemus, hanc naturam enitam naturaliter in se gignentem habuisse naturam, idest, habuisse in se Patrem, a quo naturaliter gignitur. Quae scilicet, natura genita sive Filius, in formanaturae se gignentis manens, idest, retinens eandem naturam cum Patre, formam naturae, & infirmitatis corporalis accepit, idest, incarnatus est. Non enim defecerat Dei natura, idest, Filius non amittendo naturam, quam habebat. Sed in se humilitatem terrenae nativitatis manens sibi Dei inatura susceperat, idest, natura Divina manens in se propter temporalem nativitatem Filij Dei unita est humilitati terrenae sive natutae nostrae. Ceneris sut potestatem in habitu assumptae humanitetis exercens. Quasi dicens quod exercebat opera Deitatis in natura humanitatis, cum ex innascibili Deo nativitas vnigenita, idest unigenitus Dei Filius per nativitatem suam ex Deo innascibili, sive ex Patre, In naturam unigenitam subsistat, id est, per generationem subsistens, subsistit in naturam Dei Patris, quae dicitur unigenita: quia est per unicam generationem communicata. Eandem naturam: hic Hilarius tria intendit, distinctionem Patris, & Filij in Persona, unitatem in natura, & inseparabilitatem inquantum per se sibi insunt: dicit ergo eandem nuturam habet genitus, quam ille qui genuit, quantum ad unitatem in natura. Ita tamen ut natus non sit ille, qui genuit, idest, ita quod Pater non dicatur natus. Nam quomodo, supple Pater, erit ipse, idest, erit Filius: cum genitus sit, scilicet, Filius, sed in his ipsis, idest, in omnibus essentialibus, ut in sapientia, bonitate, & huiusmodi, subistit ille qui, genitus est, idest, subsistit Filius in quibus totus est ipse qui genuit, id est, in quibus subsistit Pater, quasi dicens, quod in essentialibus non distinguitur Pater a Fiio. Quia non est aliunde, qui genitus est: & ideo non refertur ad aliud, hoc est, quia Filius non est nisi ex Patre secundum quod esse accipit, ad solum Patrem: refertur, quia si refertur ad Spiritum Sanctum, hoc non est inquantum accipit esse; sed inquantum dat. Cenitum supple subsistere Ex indemutabili gignente supple, quod scilidet, gignens in uno est suppie Filio Ac si in generatione Filij, & naturam suamur ita dicam) sequitur indemutabilis Deus indemutabilem Deum gignens: quasi dicens: Deus Pater immutabilis gignens Deum Filium immutabilem sequitur naturam suam: quia sicut communicat naturam suam Filio, propter quod natura eius est, in Filio, sic ipse sequitur naturam suam, existens in Filio: quia natura eius est in Filio: nam Personae sibi insunt propter unitatem essentiae, & hoc est quod subditur: Ner naturam suam deserit ex indemutabili Deo indemutabilis Dei perfecta nativitas. Quasi dicens: quod perfecta nativitas Fiij Dei non deserit naturam, quam habet ab indemutabili Deo, id est, eiusdem naturae cum Patre: vel aliter, Pater non deserit naturam suam, quia ex¬ quo natura Patris est in Filio, Pater est in Filio: cum suam naturam non deserat. Subsistentem igitur in eo Dei naturam intelligamus, id est, intelligamus, quod natura Dei Patris existat in Filio. cum Deus in Deo sit, id est, cum Pater sit in Filio, vel econverso. Nec Praeter eum, qui est Deus quisquam Deus alius sit, id est, gignens & genitus sunt unus Deus, & subdit causam: Quia ipse Deus & in eo Deus: quasi dicens, Pater, & Filius sunt unus Deus propter unitatem naturae. Naturae ergo Dei Patris veritas in Deo Filio esse docetur: cum in eo Deus intelligitur esse, qui Deus est. Vult ostendere conversam propositionis habitae: quia sicut dicebatur Patrem esse in Filio, quia natura Patris est in Filio: ita quia Deus Pater intelligitur esse in Filio, qui est Deus, veritas naturae Patris docetur esse in Deo Filio. Est enim unus, supple Pater, in uno, scilicet Filio: & unus, scilicet Filius, ab uno, scilicet Patre.
On this page