Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 2
DEinde quaeritur quid est illud, de quo est Filius? Et circa hoc quaeruntur duo. Primo: utrum Filius sit de substantia Patris. Secundo, utrum sit exnihilos
Articulus 1
AD 1. sic proceditur: videtur quod Filius non sit de substantia Patris: quia de videtur denotare materialitatem, sed Filius non est de aliqua materia, ergo &c.
Praeterea: si Filius est de substantia Patris, hoc vel est naturaliter, vel artificialiter? Naturaliter non: quia differentis est inter illud ex quo sunt naturalia, & illud ex quo sunt artificialia: quia illud, ex quo sunt naturalia, non est tota natura rei: quia tunc forma non haberet rationem naturae, quae secundum Phil2. Phys. Magis est natura quam materia: si igitur Filius esset de substantia Patris nam turaliter, tunc substantia Patris non esset tota natura Filij, quod fasum est, Nec artificialiter: quia illud, ex quo sunt artificialia, non praedicatur de re artificiali: unde dicitur 7. Meta. quod Statua non est lignum, sed lignea; sed Filius est substantia Patris, ergo &c. Praeterea: sicut se habet natura Patris Caelestis ad suum Filium, sic se videtur habet re natura Patris carnalis ad filium suum; sed non dicimus, quod Sortes sit de humanitate patris sui: quae humanitas est natura patris sive substantia ipsius, ergo a simili non dicetur, quod Filius sit de substantia Patris.
Praeterea: si Filius est de substantia Patris, hoc non est nisi ratione consubstantialitatist: quia tota substantia Patris est in Filio; pari ratione Pater erit de substantia Filij: quia tota substantia Filij est in Patre.
In contrarium est Aug. de Fide ad Petrum, qui dicit: Filium esse genitum de natura Patris. Et 15. de Trin. cap. 13. qui dicit Filium esse de substantia Patris.
RESOLVTIO Filius est de substantia Patris, tum quia Filius, tum quia a Patre simplici? Tum quia procedit per modum naturae, tum quia habet esse ut Verbum, & per modum inĀ¬ tellectus est genitus
REspondeo dicendum, quod Filium Resse de substantia Patris tripliciter venerari possumus. 1. ratione ipsius producentis. 2. ratione producti. 3. ratione modi producendi. Nam omne, quod nascitur, procedit a quodam in quiddam secundum quod aptum natum est, ut dicitur 2. Phy. ita Filius procedit a Patre, ut Persona subsistens, & secundum modum naturae. Prout autem procedit a Patre, sive de Patre gignitur, cum Pater ipse si mplex sit, & nihil sit in eo, quod non sit substantia eius, oportetFilium esse genitum de substantia Patris. Istam rationem tangit Aug. 15. de Trin. cap. 19. dicens: quia Pater qui in natura eius ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam eius ipsa naturaat que substantia. ac per hoc Filius inullus est alius, quam qui de substantia eius est genus. Secunda via est: considerando ipsam Personam Filij: nam Filius plus dicit quam genitus: quia ad hoc, quod aliquid gignatur ab aliquo, sufficit quod procedat ab ipso naturaliter secudum aliquem modum similitudinis: & secundum istum modum dicemus colorem generare sui similitudinem in aere sive in oculo, tamen similitudo coloris in aere non est filia coloris: quia ad hoc quod aliquis sit filius oportet habere unitatem in natura & in substaa tia cum Patre: & ideo dicit Comm. 7 Meta. quod Pater, & Filius sunt unum in forma: quia igitur de ratione filiationis est unitas in forma substantiali, sive in natura cum patre considerando personam filij, quia filius, oportet ipsum ponere eiusdem substantiae cum Patre. Il tam rationem tangit Aug. 2. lib. contrMaximinum, & habetur in littera, dicens: Nullo modo Dei verum Filium cogitatis, si eum natum esse de substantia Patris negatis.
Tertia via est ex modo procedendi: procedit enim a Patre per modum naturae, non naturae cuiuslibet; sed naturae intellectualis, ut Verbum, scilicet, a dicente ex hoc autem duo modi haberi possunt. Nam ex eo quod procedit a Patre per modum naturae oportet quod ei Patris natura communicetur; & ita de natura Patris, quae substantia Patris est, generabitur. Istam viam tangit Damasc. 1. lib. cap. 5. qui dicit generationem esse opunaturae, quae generatio Filium de substantia Patris producit. Alius moduest: quia Filius procedit per modum na turae, non cuiuslibet, sed intellectualis & ideo gignitur de scientia Patris, sicu Verbum intellectuale de scientia dicen tis; sed scientia Patris est substantia Patris, oportet Filium de substantia Patriesse productum. Et istam rationem diffuse ponit Aug. 15. de Trin. cap. 13. Patet igitur Filium esse de substantia Patris, tum quia Filius, tum quia est a Patre sin plici, tum quia procedit per modum na turae, tum quia habet esse vt Verbum, & per modum intellectus est genitus.
Resp. ad arg. 1. Ad 1. dicendum quod de aliquando denotat originem. aliquando materialitatem, aliquando consubstantialitatem: hic autem denota originem per modum consubstantialita. tis; non per modum materialitatis. Ad 2. dicendum, quod est naturaliter: & quod arguitur, quod id, ex quo sunt, naturalia, non dicit totam naturam rei, veritatem habet de rebus copositis, & de his, quae generantur a rebus conpositis. Ad tertium dicendum, quod non est simile de patre carnali & Caelesti: quia filius carnalis non gignitur de tota substantia patris: & ideo non proprie dicitur gigni de humanitate patris; sed Fiius Caelestis sic.
Ad 4. dicendum, quod licet tota substantia Patris sit in Filio, & tota Filij sit in Patre; tamen Pater habet eam non a Filio, Filius habet eam a Patre: & ideo Filius dicitur esse de substantia Patris; non econtrario. Et secundum stum modum loquitur Anselm. Monolog. 44. cap. dicens: Valde tamen magis congruit Filium dici essentiam Patris, quam Patrem essentiam Filij.
Articulus 2
Et videtur quod sic: quia illud, quod non est ex praeiacenti materia, est ex nihilo; sed Filius non est ex aliquo taquam ex praeiacenti materia, ergo &c. Praeterea: si Filius non est ex nihilo, hoc non est, nisi quia est de substantia, Patris, ut probatum est, sed hoc non impedit: quia secundum istam viam Pater esset de nihilo, cum non sit de substantia alicuius: sed quidquid est de eoquod est ex nihilo, dicitur esse de nihilo: cum igitur Filius sit de Patre, qui est de nihilo, Filius erit ex nihilo. Praeterea: quidquid non habet esse, nisi exeo quod est ex alio, videtur habere esse dependens: & per consequens dicitur esse de nihilo; sed Filius est huiusmodis quia nihil habet, nisi natum, hoc est, quod nascendo accepit, ergo totum quum esse habet ex nihilo: & ita est de nihilo.
In contrarium est Aug. deFide ad Petrum contra Maximinum: De Dei substantia natus est Filius: cum non sit ex nihilo, neque ex aliqua alia re.
Praeterea: quod est, ex nihilo est creatura; Filius non est crea tura, ergo &c. RESOLVTIO. Tribus modis potest intelligi aliquid ex nihileesse; & nullo ex illis Filius ex nihilo est.
Espondeo dicendum, quod secundum quod distinguit Anselmus in Monolog. cap. 8. esse ex nihilo tribus modis potest intelligi. Vno modoma terialiter sive substantialiter, ita quod ipsum nihil sit materia vel substantia ipsius: & sic quod est ex nihilo, est nihil. Alio modo ordinabiliter: & sic sunt exnihilo, quae sunt prius nihil. Tertio ac cipitur negative: ut dicatur aliquid esse ex nihilo, quia non est ex aliquo. Nullo istorum modorum, proprie loquendo, debemus concedere Filium esse ex nihilo. Repugnat enim primus modus generationi Filij: quia Filius procedit a Patre, ut verbum a dicente. Illud tamen Verbum a verbo nostro in duobus differt. Primo: quia verbum nostrum non semper gignitur de scientia, sed aliquado de ignorantia: unde Aug. 15. de Trin. cap. 15. Nunquid verbum nostrum de sola scientia nascitur? Nonne multa dicimus, quae nescimus? Sed Verbum Dei semper gignitur de scientia Dei. Secunda differentia est: quia verbum nostrum non sem er est verum, ut ibidem dicit August. Verbum autem Dei non solum est verum, sed etiam est ipsa veritas: & ideoi licet aliquo modo possemus concedere aliquando verbum nostrum de nihilo esse, & etiam nihil esse: nam cum ignorantia dicat privationem quamdam, & Privatio de se sit non ens, ut dicitur 1. Phy. quando verbum nostrum de ignorantia gignitur, secundum quod privatio potest dici nihil, de nihilo est.
Item cum verbum nostrum est falsum, aliquomodo potest dici nihil: quia falsum de se est non ens iuxta illud 1. Poster. Falsum non scitur, quia non est: id significat qui verbum nostrum cum falsum est, & cum de ignorantia gignitur etiam substantialiter, secundum quod privatio substantiam habet, quia proprie non habet quidditatem, sed annitatem; nihil est, & de nihilo est. Verbum autem Divinum, quod in his differt a verbo nostro, quia semper est verum, & semper de scientia Patris oritur, non est nihil, nec ex nihilo dici potest, secundum quod ex nihilo accipitur 1. modo. Nec ntiam posest dici ex nihilo ordinabiliter: nam aliquid esse ex nihilo. dupliciter potest intelligi. Vno modo immediate, quando antequam esset, nihil erat: & sic onine creatum immediate a Deo est ex nihilo: & sic esse ex nihilo accipitur simpliciter, quia quod sic est ex nihilo, umpliciter erat nihil antequam esset. Asio modo quidquid aliquo modo habet esse post non esse per viam generationis, ex nihilo esse dicitur: & sic om nia genera bilia, & corruptibilia sunt exninilo, licet immediate loquendo non unt ex nihilo 1. mpliciter, quia antequam esset leo, erat aliquid, ut embrio: sunt, tamen post nihii, sive post non esse aliĀ¬
quomodo, inquantum prius non erat eo, quod nunc factus est leo: & ideo dicimus naturam leonis in leone esse genitam per accidens, inquantum aliquo modo habet esse post non esse: nullus istorum modorum competic Filio. Nam cum non sit quid creatum, non est ex nihilo secundum quod esse ex nihilo dicit ordinem ad non ens simpliciter. Nec potest concedi esse ex nihilo secundo modo, ut dicatur esse ex nihilo: iquia natura in eo accipit esse post. non esse. Nam si natura ignis geniti per generationem accipit esse post non esse, & hoc est: quia non est eadem natura numero in igne genito, & gignente: & ideo quando habebat esse in igne gignen te, non dum habebat esse in igne genito, & aliud esse habet in utroque: & ideo incipit esse cum igne genito: sed n illud idem esse, & illa eadem natura esset in utroque, tunc non acciperet esse ex eo quod non esset in genito, nec per generationem acciperet esse post non esse: & ita nec generaretur per se, cum non differret ab hypostasi: nec per accidens, cum non acciperet esse ex eo quod esset in hypostasi ignis: & tunc secundum quod isto modo dicitur aliquid esse ex nihilo ordinabiliter, natura ignis non esset ex nihilo: & quia sic est de natura Filij Dei, quia est eadem natura in Patre & Filio & idem esse, natura in Filio nec generatur per se, nec per accidens, nec potest dici esse ex nihilo ipse Filius aliquomodo secundum quod ex dicit ordinem. Item tertio modo non dicitur Filius esse ex nihilo, cum sit exaliquo: quia est de substantia Patris. Pater autem, qui non procedit, vel DiviĀ¬ na essentia, quae nec gignitur, nec sipiratur, potest aliquomodo concedi esse ex nihilo; licet non secundum usitatum modum loquendi, id est, secundum quod concedit Ansel. monol. cap. 7.
Respond. ad arg. Ad primum dicendum, quod licet non sit ex, aliquo tanquam ex materia praeiacenti, est tamen ex aliquo, quia de substantia Patris. Ad secundum dicendum, quod quidquid est ex eo, quod est ex nihilo, est ex nihilo, si hoc quod dico ex accipitur ordinabiliter: quia tunc est sensus, quidquid est ex eo, quod habet esse post non esse, psum habet esse post non esse, & verum est; sed si accipitur negative non est verum: quia tunc est sensus, quidquid procedit ex eo, quod non procedit exaliquo, non procedit ex aliquo: & unc non solum falsa est, sed implicat ppposita. Nam si quia Pater procedit a nullo, & Filius procedit a Patre, vellemus arguere, ergo Filius procedit a nullo, nihil esset aliud, quam diceret
procedens non procedit: Filius ergo, qui procedit ex Patre, procedit ex aliuo; tamen Pater procedit a nullo. Immo si recte loqui volumus: omne, quod procedit ex aliquo, procedit ex eo, quod procedit a nullo, sive quod ex nihilos cum non sit abire in processionibus in infinitum: & quia Pater est ex nihilo negative non valet ratio. Ad tertium: dicendum, quod si esse, quod habet genitum, esse aliud ab esse gignentis, tum esse geniti esset dependens; sed si illud idem esse, quod gignens, communicatur genito, tunc genitum non habet esse dependens, nisi secundum quod gignens habet: cum idem sit esse gignentis, & geniti. Vnde Anselm. Monolog. 4A3. Nequaquam enim repugnat, ut Filius per e subsistat, & de Patre habeat esse. Et sequi tur: Alioquin non erit idem esse Patris & Filii, nec erit par Patri Filius: & ideo sicut, esse Patris non est dependens, sic nec & Filij.