Dubitationes litterales
Dubitationes litterales
SVPER litteram: super illud: quod poesset inconveniens, si Filius alium Filium genuisset: quia immoderata esset Verbi nativitas, quaeritur ergo ex tali immoderatione, quod inconveniens sequeretur: Dicendum, quod quadruplex. 1. quia tale infinitum est imperfectum. 2. quia inter illos genitos, sive natos non esset distinctio. 3. quia in his,
quae procedunt in infinitum non est dare primum, nec secundum, & per consequens nullum, ut potest haberi ex 2. Metaph. & ita ponendo ibi infinita verba est ibi ponere nullum verbum. 4. quia talis multiplicatio absque termino videtur contingere ex corruptione naturae: quia non potest reservari in uno individuo natura illa.
Item super illud: Neque enim non potuit, sed non oportuit. Contra: quidquid in Divinis potest esse, oportet, quod ibi sit: quia non esset ibi vera aeternitas, cum in aeternis non differat esse & posse, si ergo potuit, generavit. Dicendum, quod sic est intelligendum, non enim non potuit, hoc est, non est ex impotentia Filij, quod non generat, cum omnis potentia, quae est in Patre est in Filio, ut probatum est, sed non oportuit, id est; ex proprietate Filij est quod non generat: quia repugnat filiationi eius, cum ibi non possint esse plures Filij.
On this page