Text List

Prooemium

Prooemium

DISTINCTIONIS VIII. DE VERTATE, ETPROPRETATE ET INCOMMVTABILITATE, & simplicitate essentiae Dei. PARS PRIMA.

VNC de veritate &c. Quia dixerat Mag. superius generationem esse in Divinis, & generatio, ut in creaturis habet esse, tria videtur importare. Primo non entitatem: quia ut scribitur 5. Phy. Generatio est mutatio a non esse in esse. Secundo mutabilitatem, quia generatio est species motus. 3. compositionem: quia ut scribi¬ bitur 7. Meta Non generatur nisi compositum, igitur ne credantur talia esse in Deo, ostendit Deum verissime habere esse, esse incommutabilem, &c simplicem, & ideo duo facit: quia 1. continuat se ad dicenda dicens, quod ipse vult dicere de veritate Dei, hoc est, de vera & propria entitate, & incomutabilitate, & simplicitate eius. 2. ibit: Est itaque, exequitur de his, & tria facit secundum quod de tribus exequitur. Primo de entitate Dei. Secundo de incommutabilitate. Tertio de¬ Himplicitate. Secunda ibi: Dei etiam. Tertia ibi: Eadem que, ubi praesens lectio terminabitur. Circa primum duo facit: quia 1. ostendit, quod Deo verissime competit entitas. Secundo ex an ctoritate Hiero. ostendit verba futuri, & praeteriti temporis vere non dici de Deo ratione mutationis, quam important: Secunda ibi:. Inde Idibid. & duo facit, quia 1. facit, quod dictum est. 2. quia verba Hieron. videntur habere calumniam, dat fntelligentiam dictorum. Ibi: Hit diligenter, Circa quod quatuor facit: quia 1. ostendit per rationem verba praeteriti, & futuri temporis dici de Deo. 2. ostendit hoc idem per auctoritatem Aug. 3. exponit Hiero. dicens, quod non negavit Hieronymus praeteritum, & futurum a Deo, nisi ratione mutabilitatis, non quod esse Divinum non comitetur omne tempus. Quarto concludit Deum verissime esse, sententia partium patet. Secunda pars incipit ibi: Di quo Aug. Tertia ibi: Illud ergo. Quarta ibi: Deus ergo. Tiunc sequitur illa pars: Dei etiam. In qua determinat de Dei incommutabilitate, & duo facit, quia 1. facit quod dictum est. 2. ostendit omnem creaturam muetabilem. Secunda ibi LIdeo Aug. Circa primum duo facit, quia 1. dicit Deum esse immutabilem. 2. ac lducit rationem ad hoc, ex eo quod vere habet esse, & solus habet immortalitatem, adducen do etiam auctoritates ad dem. Secunda pars incsipit ibi: onde Aug. partes patent. Tunc sequitur: illa pars, Ideo Aug. in quaostendit omnem creatu ram mutari per tempora: hoc est, per affecticines, ut spiritualis, vel per tempora, & loca utt corporalis; Deus tamen immutabilis existit. 2. ostendit talem mutationem aliquomodo mor tem esse: propter quod solus Deus habet imm ortalitatem, quia solus immutabilis. Tertio sconcludit ipsum sine sus mutatione mutabilia facere. Secunda ibi: In meni enim mulabili. Tertia ibi: proinde ut ait. Et in hoc terminatur sententia lectionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium