Dubitationes litterales
Dubitationes litterales
SVper litteram quaeritur super illud: QAliud cupiditas, aliud timor. Contra: per hoc non ponitur compositio in anima: cum haec sint passiones coniucti. Dicendum, quod aliqua mutatio est in anima secundum aliquem modum, ex eo quod mutatur corpus, & quia omnis mutatio arguit compositionem: ideo per talia ostenditur anima composita. Vel possumus dicere, quod haec sunt in anima secundum affectionem, ut secundum delectationem: patet per Phil. 7. Ethico. & 12. Meta. sed sine variatione: & ideo simplex est Deus. In anima au¬
Item notandum, quod dicit: Sine in digentia Creatore. Quia caeteri agentes dicuntur agere propter indigentiam: quia per actiones acquirunt bonitatem aliquam, qua indigent. Deus autem non opperatur, ut bonitatem acquirat, sed ut bonitatem suam communicet: ideo sine indigentia operatur.
Item notandum quod dicit: Sine habitu omnia continere; quia habitus continet habentem, ut vestimentum vestitum. Deus autem sic continet res, quod ab eis non continetur, nec includitur: unde est intra omnia non inclusus. Item super illud: Non ex compositis. Vt intelligamus verba Hilarij notandum, quod creatura quadrupliciter deficit a Creatore. 1. quia non est suum esse: ideo non quidquid est in creatura est vita. 2. quia non est sua virtus; propter quod quaelibet creatura est infirma. 3. quia deficit ab incommutabili verit aee, & luce: propter quod omnis creatura est tenebra. 4. quia habent naturam aliquomodo compositam, vel ex materia, & forma, vel ex genere, & differentia: propter quod solus Deus dicitur Spiritus. Vnde Da¬
masc. 2. lib. cap. 4. ostendit Angelos comparatos ad Deum esse grossos, mamateriales, & corporeos. Haec quatuor innuit Hilarius de Deo in sua auctoritate dicens: No ex compositis Deus, hoc est, Deus non est ex partibus componentibus ipsum, vel copositis ad se invicem. Subsistit: quia in eo non differt quidditas, & esse. Qui & vita, idest, in quo non est nisi vivere. Propter secundum dicit: Neque qui virtus est ex infirmis continetur. Quasi dicat Deus est sua virtus, non ex partibus infirmis constat. Propter tertium addit: Neque qui lux est ex obscuris coaptatur. Quasi dicat, in Deo non reperitur obscuritas nec coaptatur, ut in creatura, sed solum lux. Propter quartum subiungit: Nec qui Spiritus est ex disparibus formalis est. Quasi dicens, quod Deus, qui est Spiritus, propter naturae simplicitatem non est forman lis, hoc est, non est formabilis ex potentia, & actu, ut in genere, & differentias vel ex materia, & forma, quae quamdam disparitatem habent, sed totum, quod in eo est, unum est.
On this page