Prooemium
Prooemium
NVNC post Filj &c. Sicut prius dictum est, Mag. hic intendit ostedere distinctionem Perfonarum; distinctio autem potissime est per originem: ideo postquam determinavit de distinctione Filij a Patre, quae est per generationem: hic determinat de distinctione Spiritus Sancti ab utroque, quae est per processionem: & duo facit. Quia 1. determinat de processionis modo. 2. de processionis principio. Secunda ibi: Hoc dicendum, in principio 11. dist. ubi praesens lectioterminabitur. Circa primum duo facit: quia 1. ostendit Spiritum S. procedere per modum amoris. 2. ostendit ipsum esse illum amorem, quo Pater diligit Filium, & econtrario. Secunda ibi: Nunc vero. Circa 1. duo facit: quia 1. ostendit Spiritum Sanctum dici amorem. 2. quia amor in Divinis est quid commune, ostendit non esse inconveniens unum nomen esse con¬ mune, & proprium diversis respectibus. Secuda ibi: Pluribus enim. Circa primum tria facit, quia 1. praemittit, quod intendit, quod Spiritus Sanctus est amor, vel charitas Patris, & Filij. 2. confirmat hoc per Augustinum. 3. concludit, quod cum amor, & charitas sit comune tribus; specialiter tamen competit Personae Spiritus Sancti: partes patent. Secunda ibi: Inde Aug. Tertia ibi: Ecce his verbis. Deinde cum dicit: Pluribus. Ostendit nomen commune posse esse proprium, & quatuor facit, quia 1. facit, quod dictum est. 2. ostendit aliquam dilectionem, quae est Deus, esse ex Deo, licet dilectio sit quid commune. 3. ostendit illam dilectionem esse Spiritum Sanctum. 4. ex verbis Aug. concludit intentum, & patet. Secunda ibi: Ecce his verbis. Deinde cum dicit: Nunc vero, ostendit Spiritum Sanctum esse amorem, quo Pater Filium diligit; & econtrario, & duo facit, quia 1. ostendit per multas auctoritates Spiritum Sanctum esse talem amorem. Secundo dat causam: quare Spiritus Sanctus di¬ citur charitas, & amor, cum haec sunt communia tribus; dicens, quod Spiritus Sanctus, qui est communis Patri & Filio, retinuit sibi istud nomen charitas & amor, quod est consmune utrique. Similiter etiam Spiritus eanctus quod est commne Patri, & Filio: quia uterque Spirivus, uterque Sanctus, dicitur proprie de Sniritu Sacto, qui est communis utrique. Secunda ibi: His norundum. In quo sententia lectionis, & distinctionis terminatur.
On this page