Text List

Dubitationes litterales

Dubitationes litterales

DVBITATIONES LITTERALES.

SVPER litteram notandum, quod Scum dicit Spiritum Sanctum esse amorem, charitatem, & dilectionem nomina illa, secundum quae Spiritus Sanctus multipliciter nominatur, non sunt Synonyma: nam amor dicit inclinationem quamdam apperitus, sive lla inclinatio sit naturalis, sive animalis, sive qualiscumque: dilectio autem supra talem inclinationem addit electionem, quod ipsum nomen insinuat: quia dilectio electionem quodammodo importat: charitas supra dilectionem addit finalem complacentiam: quia charitate diligitur, quod charum habetur.

Item super illud: Vnitas sive sanctitas Notandum, quod Spiritus Sanctus dicitur unitas Patris, & Filij inquantum est nexus eorum: Sanctitas autem dicitur inquantum procedit per modum voluntatis, in qua proprie existit Sanctitas, vel Sanctitas dicitur inquantum est purus nexus.

PrevBack to TopNext