Prooemium
Prooemium
IC dicendum, postquam determinavit Mag. de SpirituSancto quantum ad processionis modum, hic determinat de eo quantum ad processionis principium, & duo facit, quia 1. determinat de eo prout prooedit a Patre & Filio aeteraaliter. 2. prout procedit temporaliter. Secunda ibi: Praeterea diligente, in principio 14. dist. Circa 1. tria facit secundum quod tripliciter quaest. movet circa processionem Spiritus Sancti ex Patre, & Filio: quia 1. quaerit utrum procedat ex utroque. 2. utrum procedat equaliter. 3. utrum procedat ut genitus, vel ut natus. Secunda ibi: Item quaeritur, in principio 12. dist, ubi praesens lectio terminabitur. Tertia ibi: Post hoc: in princip. 13. dist. Prima pars dividi. A tur in partes duas: quia 1. adducit multas auctoritates estedentes Spiritum S. procedere ex Patre & Filio. 2. ostendit Crraecorum sententiam esse contrariam dictis auctoritatibus. Secunda ibi: Sraec. tamen &c. Circa quod duo facit: quia 1. ostendit quid Graeci negant. 2. quid concedunt. Secunda ibi: Sciendum est tamen. Circa primum duo facit: quia 1. adducit rationes Craecorum, propter quas negant Spititum Sanctum procedere a Filio. 2. rationes solvit eorum. Secunda ibi: Nos autem illa verta. Circa primum tria facit, secundum quod tres rationes adducit proGraecis. Prima est, quod in Evangelio non continetur, quod procedat a Filio, sed a Patre. Secunda: quia in concilijs principalibus apud eos celebratis non fuit expressus iste articulus, immo anathematigatus fuit quicuque aliquid diceret. Tertio confirmat hoc per Teonem III. Secunda ratio incipit ibit Et etiam ratio. Tertia ibi: Adducit etiam. Tunc sequitur illa pars: Nos autem, in qua solvit rationes eorum, & duo facit: quia 1. respondet ad auctoritatem concilij, ubi dicitur quod quicumque addiderit anathema sit: verum est ad contrarium, non expositorium. 2. respondet ad verba Evangelij. Nam quando dixit Spiritum Sanctum procedere a Patre, non addidit solo: unde se non exclusit. Secunda ibi: Ad illud. Deinde cum dicit: Sciendum est, ostendit quid Craeci concedunt. Et duo facit: quia primo ostendit Graecos concedere Spiritum Sanctum esse Filij, non tamen procedere a Filio. 2. ostendit Craecos Doctores antiquos hoc non negasse. Secunda ibi: Ende etiam. Circa quod tria facit: quia 1. dicit aliquos Graecos Doctores posuisse Spiritum Sanctum procedere a Filio. 2. nominat illos Doctores dicens: Athanasium, Dydymum, Cirillum, Chrysostomum hoc posuisse. 3. concludit, quod ex quo Graeci Doctores, & Latini hoc concedunt, coneludit, quod omnis lingua confiteatur Spiritum Sanctum procedere a Patre, & Filio. Secunda ibi: Vnde Athanasius: Tertia ibi: Ecce a Doctoribus. In quo aerminatur sententia lectionis, & distinctionis.
On this page