Dubitationes litterales
Dubitationes litterales
SVPER litteram: per illud missit Deus DSpiritum Fili sui, vult habere Magist. quod Spiritus Sanctus procedat a Filio: quia dicitur Spiritus Filij. Contra: Damasc. 1. lib. cap. 11. concedit Spiritum Sanctum esse Spiritum Filij; non tamen concedit ipsum esse ex Filio. Dicendum, quod ibi Filij cum sit casus genitiviconstruitur in aliqua habitudine, sed illa habitudo non potest esse nisi originis, & ideo Mag. bene concludit. Quod dicitur de Damasc. dicendum, quod vel non bene vidit consequentiam illam, vel non intendit negare Spiritum non procedere a Filio, sed quod non procedit ab eo principaliter.
On this page