Text List

Dubitationes litterales

Dubitationes litterales

DVBITATIONES LITTERALES.

VPER litteram: super illud: Nocio &c. Notandum, quod August. dicit se nescire distinguere inter generationem, & processionem propter defectum scientiae, non valere propter defectum virtutis, non sufficere ratione status: quia non erat in statu comprehensoris, sed viatoris: ideo dicebat, Nescio, non valeo, non sufficio.

Item super illud: omne quod est. De distinctione illa, quam facit Hieronymus, dubitatur:: quia duo membra ibi sunt, unum membrum; quia nec factus, nec natus est Pater, & Spiritus Sanctus. Sed quae veniunt ad eandem divisionem sunt opposita, & non coincidunt in idem, ergo male. Dicendum, quod licet coincidant in idem secundum vocem, non coincidunt in idem simpliciter: quia aliter est non natus Pater, aliter Spiritus Sanctus, ut patuit.

PrevBack to TopNext