Text List

Dubitationes Litterales

Dubitationes Litterales

DVBITATIONES LITTERALES.

Vper litteram. Super illo dubitaStur, quod ait: Quia non divisim Spiritus Sanctus procedit a Patre inFilium, & aFilio in creatura. Cotra: gemina est processio Spiritus Sancti: ergo ex quo sunt duae divisim procedit. Dicendum, quod non sunt simpliciter duae; sed una includit aliam. Vel dicere possumus, quod per illa verba non exeluditur processio temporalis, immo utraque innuitur temporalis & aeterna; sed excluditur processio Spiritus Sancti esse a Patre in creaturam solum mediante Filio: nam immediate ab utroque in creaturam procedit.

Item super illud: Ipse Spiritus Sanctus est virtus, quae de ipso exibat. Contra: virtus appropriatur Filio: quia secundum Apostolum: Praedicamus Christum D vir¬ natem, & Dei Sapientiam Dicendum, quod non est inconveniens secundum aliam, & aliam rationem idem appropriari pluribus. Vnde virtus potest appropriari Patri, & Filio, & Spiritui Sancto. Nam virtus dicitur esse ultimum de potentia, quae agentem perficit & opus suum bonum reddit, inquantum ponit potentiam in ultimo, & eam perficit: Appropriatur Patri, cui appropriatur potentia, inquantum est causa operationis; & est media inter opus, & agens, vel est illa, per quam agens operatur. Appropriatur Filio, qui est media in Trinitate Persona; & per quam Deus Pater omnia operatur. Inquantum opus reddit bonum appropriatur Spiritui Sancto, cui appropriatur bonitas.

PrevBack to TopNext