Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 2
CIRCA dationem Spiritus Sancti quaeruntur tria. Primo: utrum Spiritus Sanctus detur secundum se, vel solum secundum sua dona? Secundo: utrum detur in omnibus suis donis? 3. utrum prius detur ipse, quam sua dona, vel e converso:
Articulus 1
AD primum sic proceditur: videtur quod Spiritus Sanctus solum detur secundum sua dona: quia nihil est in nobis, quod prius non fuerat nisi solum donum, ergo solum donum creatum est id, quod datur, non Spiritus S. Praeterea: quod est ubique, non potest esse ubi prius non fuerat; sed si Spiritus Sanctus daretur secundum se, Spiritus Sanctus esset alicubi, ubi prius non fuerat, quod est inconveniens, cum sit Deus.
Praeterea: donum est in potestate eius, cui datur; sed Spiritus Sanctus non potest esse in potestate nostra ergo &c.
Praeterea: processio temporalis nihil addit secundum rem supraprocessionem aeternam, sed secundum processionem aeternam Spiritus Sanctus non procedit in aliquam creatur ram, ergo nec secundum temporalem. sed secundum temporalem processio nem dicitur dari, ergo secundum se nunquam datur, sed solum secundum dona, secundum quae procedit in creaturam.
Praeterea: non oportet legis positivum esse in cive ad hoc, quod virtus civilis, ad quam inducit ipsum legislator, in cive existat: cum ergo non sit minors efficaciae virtus gratuita, non oportebit Spiritum Sanctum datorem talium virtutum esse in homine ad hoc quod in eo sit huiusmodi virtus: sed non datur Spiritus Sanctus nisi eis, in quibus existit, si sola dona eius existunt in homine, solum secundum dona dabitur
In contrarium est: quia 5. de Trinit, cap. 15. vult Aug. quod Spiritus Sanctus dicatur donum & datum; sed hoc non esset nisi secudum se daretur, ergo &c.
Praeterea: scribitur ad Rom. 5. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
REspond. Quidam sic dicunt, quod non solum dantur dona Spiritus Sancti, sed etiam ipse Spiritus Sanctus datur: quia non solum terminatur reatio ad dona eius, sed etiam ad ipsam Personam Spiritus Sancti: quia ipse refertur ad creaturam secudum modum intelligendi, eo quod creatura per do na eius realiter refertur ad ipsum. Sed illud non sufficit: nam cum in quoli bet dono secundum modum intelligendi sit nova relatio Spiritus Sancti ad creaturam, in quolibet dono Spiritus Sanctus daretur, quod non est verum. Ideo notandum quod ipsam Personam Spiritus Sancti dari nobis dupliciter venari possumus. 1. ex eo quod Spiritui Sancto competit ratio amoris. 2. ex perfectione donorum, quae ex ipso recipimus. Primum sic ostenditur: quia quicumque liberaliter dat do num alicui, dat ei ex eo quod vult ei bonum, propter quod amor est primum donum, cum Amare sit idem, quod velle bonum, ut scribitur 2. Retho. capit. de amore: & quia amor est illud, quod 1. datur, Spiritus Sanctus, cui proprie competit ratio amoris, secundum quod supra patuit, ipsa Persona Spiritus Sancti nobis dabitur. Vna ergo ratio, quare Spiritus Sancti Persona nobis datur est: quia personaliter ipse dicitur amor. Et iita est via Aug. 15. de Trin. cap. 18. qui ait: Spiritus Sanctus cuique datur i ut eum faciat Dei, & proximi amatorem. Et subdit: Nec Spiritus Sanctus proprie dicitur donum, nisi propter dilectionem. Et idem in eodem lib. & capit, ait: Spiritus S. est, per quem diffunditur in cordinus nostris Dei charitas., quocirca: rectissime Spiritus Sanctus cum sit Deus, vocatur etiam denum Dei. Quod donum proprie quid nisi charitas intelligenda est? Ex quo potest patere, quod, quia Spiritus Sanctus charitas dicitur & amor & Patris & Filij, a Patre & Filio nobis datur. 2. via ad ostendendum hoc idem ex perfectione donorum in quaest, alia ostendetur.
Ad primum dicendum, quod licet Spiritus Sanctus non sit alicubi, ubi prius non fuerat; est tamen asicubi qualiter non fuerat. Et propter istam innovationem dari dicitur, quae innovatio ex parte Spiritus Sancti est secundum modum intelligendi. In nobis autem secundum rei veritatem. Et per hoc patet solutio ad 2.
Ad 3. dicendum est, quod duplex est donum, quoddam enim donum est, quod est ratio donandi omnia dona, & huiusmodi donum dicitur amor, qui est primum donum, in quo omnia dona dantur. Aliud donum est, quod consequitur illud, sicut quod ex amore datur. Primum donum non transit in materiam extrinsecam: quia amor non est in amato, sed in amante: & propter hoc non est in potestate amati vel eius, cui sit datio; sed est in potestate dantis, & amantis: & quia Spiritus Sanctus habet rationem amoris & primi doni, non oportet, quod si datur nobis, quod sit in potestate nostra. Vel aliter dicere possumus, quod sicut differt creaturam esse in aliquo, & Creatorem, sic differt dari donum creatum, & increatum. Nam cum non detur nobis Spiritus Sanctus, nisi quia est in no¬ bis aliter, quam prius erat, ex modo essendi indistinguere illud donum ab alij; donis est per se distinctio. Creatura autem: quia certis est limitibus cir cumscripta, potest intelligi esse in aliquo, eo quod continetur ab illo; sed Spiritus Sanctus, sive Deus non est in rebus: quia contineatur ab eis; sed quia continet: propter quod licet dona creata possint dici in potestate eorum, quibus dantur; Spiritus Sanctus non dicitur donum ex eo quod contineatur, & sit in potestate eius, cui datur; sed potius quia recipiens tale donum contineatur ab eo, & est in pote state doni: ideo dicitur 15. de Trinit cap. I7 cum Spiritus Sanctus fuerit datus homini, accendit eum in dilectionem Dei& proximi: quasi trahens ipsum, & habens eum in sua potestate.
Ad 4. dicendum, quod non oportet processionem temporalem addere supra aeternam secundum rem, ut Spiritus Sanctus secundum se detur nobis; sed sufficit, quod addat secundum rationem, cum ex tali additione Pater & Filius dicantur nos amare, vel dare nobis amorem suum, qui est Spiritus Sanctus. Ad vltimum dicendum, quod illa diversitas, quae est inter virtutem politicam & gra tuitam, non est propter imperfectionem gratuitae virtutis; sed ex eo quod legis positivus non est adeo causa virtutis politicae, ut Spiritus Sanctus doni gratuiti: ideo virtus politica potest esse in cive absq; eo quod in eo sit legisla tor; virtus gratuita sive donum non est in nobis absque Spiritu S. propter quod ipse Spiritus nobis dari dicitur.
Articulus 2
Ecundo quaeritur: utrum SpiritusD Sanctus detur in omni dono? Et videtur quod sic: quia Spiritus Sanctus est amor Patris & Filij, ergo est primum donum, cum amor sit id, quod 1. datur; sed non datur posterius absque priori, ergo &c.
Praeterea: secundum Apost. Omnia operatur unus, atque idem Spiritus; sed ex hoc dicitur Spiritus Sanctus nobis dari: quia operatur in nobis sua dona, si omnia dona operatur, in omnibus donis datur.
Praeterea: secundum quod tactum fuit, ex hoc dicitur Spiritus Sanctus dari: quia novo modo se cundum modum intelligendi refertur: ad nos, sed hoc est in omnibus donis suis, ergo &c.
Praeterea: haec est differentia inter amorem Divinum, & creatum quia amor Dei, causat bonitatem in rebus; sed amor noster sive amor creaturae causatur a bonitate rerum: quia exeo quod nos Deus diligit, boni sumus sed ex eo quod alia bona sunt, ad ea dilectionem habemus, ergo in rebus potest esse bonitas absque amore creaturae, cum possit esse causa absque causato, & primum absque secundo; sed nulla bonitas est in nobis absque amo¬
re Divino; sed omne donum in nobis habet aliquam rationem bonitatis: nullum igitur in nobis donum erit nisi exeo, quod Deus nos diligit; sed ex, hoo datur nobis Spiritus Sanctus: quia Deus nos diligit, ergo nullum donum sine Spiritu Sancto datur. In contrarium est: quia habentes Spiritum Sanctum sunt Sancti; sed aliqua dona communicantur malis hominibus non igitur in quolibet dono Spiritus Sanctus datur.
Praeterea: Fides est donum Spiritus Sancti; sed hec est in caliquo absque charitate, & absque eo, quod detur ei Spiritus Sanctus, ut potest haberi ex Aug. 15. de Trin. cap. 18. ergo &c.
RESOLVTIO. Non secundum bona gratuita nobis datur Spiritus Sanctus, sed secundum charitatem, secun¬ dum quam in Deo sumus per amorem, & Deus in nobis per cogni¬ tionem.
REspond. dicendum, quod tripliciter distinguuntur dona: quia quaedam sunt, cum quibus semper datu Spiritus Sanctus, sicut charitas, gratia, & huiusmo li, quae habet sanctificare creaturam. Nam Spiritus Sanctus adhoc datur, ut creaturam sanctificet: quia, ut tactum est, cum datus fuerit homini, accendit eum in dilectionem Dei, & proximi. Quaedam sunt, cum quibus nunquam datur Spiritus Sanctus, sicut Fides in formis, timor servilis, & talia: quia eo quod Fides est in formis, est sine charitate, & perfecta Charitas fo¬ ras mittit timorem; & quia sine charitate non datur Spiritus Sanctus; cum ipse sit Charitas, cum talibus donis nunquam dabitur. Quaedam sunt cum quibus aliquando datur Spiritus Sanctus, & aliquando non, sicut operatio miraculorum, prophetia, & talia, quae non solum habent boni, sed etiam mali quia multi dicent: Domine in nomine tuo daemonia eiecimus, quibus respondebitur nescio vos, id est, non approbo propter malitiam existentem; sed quare cum gratia, & charitate Spiritus Sancti dari dicitur, in hoc est quaest. difficultas, quod si non declaratur, vel petitur quod est in principio, vel loquutio est totaliter narrativa, non ratione firmata.
Propter hoc ab aliquibus dicitur quod sicut emanatio Personarum est causa productionis rerum, ita est causa quare reducantur in Deum: quia sicut res a Deo procedunt, ita in Deum temdunt: propter quod emanatio creaturarum dupliciter comparari potest ad emanationem Personarum, vel secundum quod exeunt a primo principio, vel secundum quod tendunt in ipsum tanquam in finem. Primo modo est causa donorum naturalium Personari emanatio. Secundo modo donorum gratuitorum; & quia dona gratuita sunt perfectiora donis naturalibus, & su per addita eis, secundum illa proprie tendimus in finem, & fini coniugimur: sicut enim videmus in naturali generatione, quod genitum non coniungitur generanti in similitudine speciei, nisi in ultimo termino generationis; solum, igitur secundum dona gratuita dabitur Spiritus Sanctus: quia solum secundum illa ordinamur in finem, & fini coniungimur.
Sed illud non videtur bene dictum quia secundum quod aliqua excunt al Deo ut a principio, sic tendunt in ipsum ut in finem: propter quod etiam secundum dona naturalia, secundum quae attenditur exitus a principio, attem ditur tendere in finem. Nam & natucaliter aliqua ordinantur in Deum absque eo, quod sint susceptibilia gratuitorum donorum: unde & Philos. in 12. Metaph. distinguit bonum ducis, & be num ordinis, & appellat bonum ordinis universum, quod ordinatur ad du¬ cem, sive ad Deum, & cum universum solum naturaliter ordinetur, cum non sit susceptibile gratiae. Si ergo bona gratuita ex hoc perfectiora: quia sunt, ea, secundum quae ordinamur in finem, propter quod secundum ea fini coniugimur, & nobis Spiritus Sanctus datur: cum secundum omnia dona naturalia in finem ordinamur, secundum omnia dona dabitur Spiritus S.
Propter hoc isti iidem aliam conatisunt assignare causam dicentes esse quosdam modos generales, secundum quos Deus est in omni creatura, ut per potentiam, praesentiam, & essentiam, & secundum istos modos non procedit Spiritus Sanctus temporaliter, neque datur; sunt tamen quidam modi speciales, secundum quos existit Deus in creatura spirituali, ut per amorem & cognitionem, & secundum hos Spiritus Sanctus datur: ita quod tota ratio huius dationis ex specialitate donorum, lumitur: nam non sunt novo modo, nisi quae specialiter habent esse: sic enim videmus in variatione rerum, quod corruptibile semper est corpus, non semper est ignis: eo quod corpus nominat ipsum sub ratione communi, ignis sub ratione speciali: & quia ex novitate respectus dicitur Spiritus Sanctus dari, cum talis novitas non possit attendi, nisi secundum quod Spiritus Sanctus speciali modo existit in rebus, quod est per cog nitionem & amorem, solum ipse, piritus Sanctus datur secundum talia dona.
Istud etiam, & si aliquam veritatem continet, quia Spiritus Sanctus solum, datur secundum quod coniungitur crea turae spirituali per cognitionem & amorem; non tamen specialitas est ratio huius dationis: quia novitas non solum attenditur secundum hos modos, sed etiam secundum alios. Nam cum non sint duae species aequaliter distantes a Primo, cum formae sint sicut numeris non eodem modo per potentiam & praesentiam erit Deus in rebus omnibus, nam secudum quod res sunt in altiori& inferiori gradu, aliter & aliter comparatur ad Deum. Vnde cum contingat quaedam inanimata transmutari in altiorem speciem habebunt alium, & alium respectum ad Primum. Nam licet semper corruptibile sit corpus; non tamen semper est idem corpus, cum generi non respondeat hypostasis; ita licet semper res etiam inanimata habeat res pectum ad Deum ex eo quod est in eoper praesentiam, potentiam, & essentiam; non tamen semper erit idem respectus, sed variabitur secundum quod transmutatur per vilius & nobilius esseigitur novitas respectus potest attendi secundum quod Deus habet esse in rebus inanimatis, & secundum modos communes, quod si propter hoc dari dicitur Spiritus Sanctus, inanimatis dabitur, quod est inconveniens.
Propter hoc notandum, quod sicut in universo infimorum suprema attingunt supremorum infima, sic totius universi suprema perfecte & directe coniunguntur Primo simpliciter. Nam si semper infima: reducuntur in suprema per media, ut patet per Dionysium, tota natura corporalis Deo coniungetur per spiritualem substantiam: & quia Propter quod unumquodque, & illud magis, perfecta unio, secundum quod perfectio creaturae communicari potest, reperitur prout spiritualis substantia Deo est coniuncta: in spirituali autem substantia duo est considerare, secundum quae coniungitur rebus alijs, cognitionem & amorem. Nam per cognitionem anima, iquae est spiritualis substantia, coniungitur rebus, eo quod res sunt in ipsa anima; per amorem autem eo quod anima est in rebus: nam Verum, & falum sunt in anima; bonum & malum sunt in rebus, ut dicitur 6. Metaph. & in cognoscendo est motus rerum ad animam, & inamando animae ad res: secundum ergo quod Deum cognoscimus & amamus, Spiritus Sanctus nobis datur: quia sic Deo coniungimur: nam per cognitionem ei coniungimur, eo quod Deus est in nobis: per amorem autem eo quod in Deo sumus. His enim duobus modis attenditur perfecta coniunctio: quia Exintelligibili & intellectu fit unum, ut scribitur in 3. de Amm. & ex amante & amato fit unum etiam, iuxta illud 1. ad Corinth. 6. Qui adhaeret Deo, scilicet per amorem, unus Spiritus est cum illo. Et 4de Div. nom. scribitur, quod amor intensus collocat hominem extra se, & ponit ipsum in amato: secundum ergo. quod Deum perfecte intelligimus & amamus, nobis Spiritus Sanctus datur; sed quia cognitio illa, ad quam sequitur datio Spiritus Sancti, eo quod nunquam separatur missio, vel datio Filij a missione, vel a datione Spiritus Sancti, aliquomodo in amore includitur, cum Verbum sit cum amore notitia, solacharitas dicitur illa, secundum quam Spiritus Sanctus datur. Nam, ut habitum est, dona, secundum quae datur, sunt, secundum quae nos sumus in Deo, ut per amorem: & Deus in nobis per cognitionem, quod totum de charitate dicitur: quia Qui manet in Charitate, in Deo manet, & Deus in eo. Inde est, quod August. 15. de Trin. cap. 18. ait loquens de charitate: Nullum est isto dono Dei excellentius. Solum est, quod dividit inter filios regni aeterni & filios perditionis aeternae, & ut ibi innuit solum cum hoc dono datur Spiritus Sanctus. Patet ergo, quod Spiritus Sanctus non datur secundum dona gratuita, ex eo quod per illa specialiter est in nobis, ut dicebat secunda via: nec perfecte huiusmodi dona nos Deo coniugunt ex eo, quod solum per talia in Deum ordinamur, ut prima via tangebat; sed secundum ista Deo perfecte coniugimur propter modum praetactum, ex quo apparet veritas quaestionis
Respond. ad arg. Ad 1. dicendum, quod licet Spiritus Sanctus detur aliquo modo in omni dono, tamen quia non datur simpliciter nisi cum donis, quae nos Deo perfecte coniugunt, non dicitur dari secundum alia dona, nisi aliqua additione facta. Vnde ei, qui operatur miracula, non dicitur dari simpliciter, nisi cum hac additione ad opera miraculorum. Et per hoc patet solutio ad 2. quia in omnibus donis datur Spiritus Sanctus, non simpliciter; sed ut operetur illa in nobis.
Articulus 3
Et videtur quod prius dentur dona sua: nam Spiritus Sanctus non datur nisi ex eo quod est alio modo in creatura quam prius; sed hoc non est nisi ratione donorum, ergo dona sunt ratio, quare detur Spiritus Sanctus; sed hoc non esset, nisi ipsa priudarentur, ergo &c.
Praeterea: dispositio ad aliquid praecedit illud, sed secundum dona Spiritus Sancti disponimur, ut Spiritus Sanctus sit in nobis, & nobis detur: ergo per prius dantur nobis dona Spiritus Sancti, quam ipse. Praete terea: quando aliquid de imperfecto vadit ad perfectum, semper imperfectum perfectum praecedit, sicut embrio prius vivit vita plantae quam animalis, & inimalis quam hominis; sed dona Spirius Sancti habent rationem imperfecti respectu Spiritus Sancti: cum nos etiam secundum esse gratuitum eamus ab imperfecto ad perfectum: quia nullus repente sit summus secundum Origenem: ergo prius erunt in nobis dona Spiritu Sancti, quam Spiritus Sanctus. Praeterea: dona Spiritus Sancti sunt quoddam medium, per quod Deo coniungimur. sed quando aliquid tendit in extremum per medium, prius est in medio, quam in exremo: ergo prius competit nobis ha bere charitatem, sive dona gratuita, quae habent rationem medii, quam habere Spiritum Sanctum, cui per haec dona coniungimur.
In contrarium est: quia, ut tactum est, amor est primum donum; sed primo dono non est aliquod donum prius quia tunc illud non esset primum: ergo prius datur, quam aliquod donum, Praeterea: universaliter causa praecedit effectum, sed datio Spiritus Sancti est causa omnis dationis: quia charitaDei non diffunditur in cordibus nostris nisi per Spiritum Sanctum, qui nobis datur: ergo Spiritus Sanctus est id, quod primo datur.
RESOLVTIO. Prioritate naturae secundum intelligentiam nostram prius nobis datur Spiritus Sanctus, quam sua dona secundum aliquem modum, ut ex par¬ te agentis, vel finis; & secundum alium prius dantur dona sua, ut ex parte materiae tanquam dis¬ positiones.
REspond. dicendum, quod cum quatuor modos assignet August. prioritatis, solum unus modus est qui in praesenti quaestione facit dubium. Dicitur enim aliquid prius alio aeternitate, sicut Deus praecedit mundum. Tepore, sicut slos praecedit fructum, Dignitate & electio¬ ne, sicut fructus flore. Origine vel natura: sicut sonus cantum. Primus modus non est ad propositum; non enim possumus dicere, quod Spiritus Sanctus detur aeternaliter; licet aeternaliter procedat, & aeternaliter fuerit donum: & quia datur ex tempore, sicut & dona sua, ut potest patere ex August. 5. de Trinit, cap. ult. non ergo praecedit alia dona quantum ad dationem aeternitate. Secundus modus etiam non est ad propositum: quia cum quaerimus utrum prius detur Spiritus Sanctus, quam sua dona, non est quaestio de donis, cum quibus non datur Spiritus Sanctus: quia quantum ad illa, nec est ibi assignare prius, nec posterius in datione, ex quo secundum illa non datur. Erit ergo quaestio de donis gratuitis, quae sine Spiritu Sancto haberi non possunt, igitur prioritas & posterioritas temporis in tali datione non est ad propositum: quia in illo instanti, in quo dantur talia dona, datur Spiritus Sanctus, & e converso. Tertius modus, secundum quod aliquid dicitur prius alio dignitate, si est ad propositum, non habet dubitationem: quia cum omnis ratio bonitatis contineatur in Spiritu Sancto, cum omnes tres Personae non plus habeant de bonitate, quam ipse solus, nulli dubium Spiritum Sanctum praecedere dignitate dona sua, in quibus reperitur participatio bonitatis. Quartus autem modus, secundum quod aliquid dicitur aliquo natura prius, potest facere dubitationem in quaesito. Nam ad istum modum reducitur prioritas secundum modum intelligendi, cum prius natura uno modo possit exponi, quod est prius secundum naturalem intelligentiam: & dubium secundum modum intelligendi, quid nobis prius datur, an Spiritus Sanctus, an sua dona? Propter hoc notandum, quod non est inconveniens aliqua duo esse priora, & pesteriora se ipsis secundum naturalem intelligentiam: videmus enim secundum Philos. 5. Metaph. aliqua duo esse causas ad se invicem, & causata: sicut apparet in sanitate. Nam in genere causae efficientis potio sanita. tem causat; in genere causae finalis sanitas potionem: & quia causa naturali intelligentia praecedit effectus, sanitas & spotio aliter, & aliter accepta eru priora, & posteriora se ipsis. Ex quo apparet, quod secundum alium, & alium respectum naturali intelligentia aliqua t duo se ipsa praecedunt, & sequitur: igitur non est inconvenmens secundum aliquem modum Spiritum Sanctum priudari, quam sua dona naturali intelligetia, & secundum aliqua dona sua. Possumus enim haec dona comparare ad dantem, & ad eum, cui sit datio: & respectu dantis prius datur Spiritus Sanctus, respectu recipientis est e converso Hoc autem est sic videre: quia si aliquis infigeret clavum unum in lignum aliquod, & figendo illum, alium clavum removeret, si quaereretur quod est prius: an infixio illius clavi, an remotio alterius? Diceretur, quod respectu infigetis est prius infixio, quam remotio quia infigens non removet, nisi ex eo quod infigit. Ex parte autem eius, cui sit infixio est ordo contrarius: quia non infigitur ibi clavus, nisi quia removetur alius. Propter quod secundum modum intelligendi sic remotio praecedit infixionem; licet duratione simul sint infixio & remotio. Sic est ex parte ista: quia exparte Patris & Filij prius est datio Spiritus S. quia non dantur nobis alia dona, nisi quia dat nobis amorem suum, & Spiritum Sanctum. Nos autem, quia per dona gratuita disponimur ad susceptionem tanti doni, datio donorum dicitur? praecedere Spiritus Sancti dationem, & noc est, quod aliqui dicunt, & benequod ex parte materiae est prius datiodonorum: quia dispositio est prior quam id, ad quod disponitur; ex parte tamen agentis, & finis datio Spiritus Sancti dicitur esse prior¬
Respond. ad arg. Ad primum di¬ cendum, quod arguit prius dari done quam Spiritus Sanctus ex parte recipietis, quod concessimus. Et per hoc patet solutio ad secundum: quia dispositio non praecedit id, ad quod disponit, nisi ex parte suscipientis, & materiae.
Ad 3. dicendum, quod non est simile de embrione respectu vitae plantae, animalis & hominis, & de nobis respectu bom creati, & increati: quia in illis est prioritas quantum ad tempus, in proposito non. Vel dicere possumus, quod non arguit nisi prioritatem ex parte suscipientis, & materiae, quam prioritatem, non negamus. Et per hoc solvitur quar tum, quia non arguit prius dari dona, quam Spiritus, nisi ex eo quod nos disponunt ad susceptionem eius; sed talis prioritas non est ex parte agentis, quam negamus, sed ex parte recipientis, quam concedimus.
Articulus 4
TTLtimo quaeritur a quibus datur Spiritus Sanctus? Et videtur, quod Ministri Ecclesiae ipsum dare possint: quia eis data est potestas remittendi pec cata, sed non remittuntur peccata, nisi per dationem Spiritus, ergo Ministri Ecclesiae ipsum dare possunt.
Praeterea: differentia est inter Sacramenta veteris legis, & novae: quia illa dicebantur egena, & non conferebant gratiam: ista autem sut causa gratiarum, ergo dispensator Sacramentorum dicetur conferre gratiam; sed dispensare Sacramta pertinet ad Ministros Ecclesiae, ergo Ministri Ecclesiae gratiam conferunt, sed conferre gratiam est dare Spiritum Sanctum, ergo &c. Praeterea: Apost. ad Calat. loquens, dice bat: Se tribuisse eis Spiritum, & operare virturem in illis, ut Magist. innuit in littera, ergo &c.
In contrarium est Aug. 15. de Trinit, cap. 26. qui ait: Quomodo ergo Dei non est, qui dat Spiritum Sanctum? Immo quantus Deus est, qui dat Deum? Neque enim aliquis discipulorum eius dedit Spiritum Sanctum; sed orabant quippe, ut veniret in eos, quibus manus imponebant.
Vlterius videtur, quod Angeli possint dare Spiritum Sanctum: quia quod potest minus, potest & maius; sed Christus dicitur minor Angelis iuxta illud ps S: Minuisti eum paulo minus ab Angelis; sed ipse dedit Spiritum Sanctum, ergo & Angeli dare possunt.
Praeterea: agens potest sibi assimilare pasium, ergo habens gratiam potest alijs gratiam conferre: sicut habens calorem alteri calorem conferre potest. Cum igitur An geli boni habeant gratiam & Spiritum Sanctum, alijs Spiritum Sanctum & gratiam dare poterunt.
In contrarium est Aug. 15. de Trin. cap. 26. qui dicit: Dominus ipse Iesus Spiritum Sanctum non solum dedit ut Deus, sed etiam accepit ut homo, quod ergo non est Deus non dat Spiritum Sanctum. Nam quia habere tres competit alicui in eo quod triangulus arguere possumus, quod non est triangulus, non habet tres, ergo quia alicui, ut Christo, competit dare Spiritum in eo quod Deus: arguere possumus, quod non est Deus, non dat Spiritum; non ergo Angelus, nequealiqua creatura Spiritum Sanctum dare potest.
RESOLVTIO. Solus Deus dat directe Spiritum Sanctum; homo indirecte dispensando Sacramenta: interius disponendo Angelus: instruen¬ do, & orando uterque.
REspond. dicendum, quod Spivitus RSanctus est amor Patris & Filij, sive amor Divinus, ut superius est osten¬ sum. Dare ergo Spiritum Sanctum est dare amorem, non quemlibet, sed Divinum; sed dare amorem dupliciteri potest intelligi, directem vel indirecte: Directe tripliciter habet esse: nam ille; qui voluntatem alicuius immutare pori test, cum a voluntate procedat amor
etiam directe qui supra voluntatem existit, a qua procedit amor, amorem a tali voluntate emanantem dare potest. unde Deus directe amorem hominis alicui dare potest, cum voluntatem hu manam immutare possit. Secundo modo ipse amans, a quo procedit amor, suum amorem potest ali tribuere: nam non solum Deus dicitur habere vel dare amorem lumanum, sed etiam ipse homo amerem suum alijs tribuit. Tertio ipse amor posset se tribuere, si esset quid per se subsistens. Tripliciter ergo amor dari potest, ab eoqui habet dominium super voletem, a volere & ab ipso amore, si sit quid per se subsistens: isti tamen tres modi ad unum & eundem amorem adaptari non possunt: nam omnis amor vel est creatus vel increatus. Ad amorem increatum non potest adaptari primus modus: nam voluntatem Divinam, secundum quam emanat talis amor, nihil mutare potest.
Tertius modus amori creato non competit: quia talis amor per se nunquam subsistit solus. Secundus modus utrique amori competit: nam & amorem Divinum dat Deus amans, a quo procedit; & amorem creatum dat creatura diligens, a qua emanat. Directe ergo Spiritum Sanctum; vel Divinum amorem dabunt Pater & Filius, a quibus emanat, & ipse Spiritus Sanctus se ipsum dare poterit, cum sit amor per se subsistens: & quia omnes istae tres Personae.
quibus competit dare talem amorem, sunt, Deus, immo unus & idem Deus: solus Deus directe Spiritum dare poterit. Et ista es sententia Ang. 15. de Trin. cap. 26. qu vult, quod non est nisi Deus, qui da Spiritum Sanctum. Indirecte tamer etiam creatura Spiritum Sanctum dat Quod quatuor modis contingere potest. Primo Sacramenta Ecclesiae ministrando sic baptizans, inquantum Baptismus est aliquomodo causa gratie, dicitur Spiritum Sanctum dare, qui cum gratia datur. Secundo orando: nam Sancti dicuntur peccatoribus per orationem primam gratiam impetrare, & secundum quod dant gratiam, dicuntur dare Spiritum Sanctum. Tertio instruendo: nam Doctores Ecclesiae inquantum instruunt plebem de his, quae pertinet ad Divina, disponunt aliquomodo eam ad susceptionem gratiae, & secundum quod disponunt eam, dicuntur aliquomodo dare gratiam & Spiritum Sanctum. Quarto modo hoc contingere habet, interius aliqua operando, utputa confortare lumen nobis naturaliter inditum, reducere phatasmata, per quae cogitamus bona ad principiu se¬ sitivum, & cetera talia, per quae aliquomodo disponimur ad gratiam obtinem dam. Primus modus competit solis ho minibus, nam soli homines habent Sacramenta Ecclesiae dispensare. Angelis autem hoc non est datum, nisi forte ex speciali commissione alicui Angelo daretur potestas, & secundum istum modum ministraliter, scilicet, concedi Magister in littera Apostolum dedisse Spiritum Sanctum. Quartus modus solum competit Angelis: nam unire se lumini intellectus nostri, ex qua unione dumen confortetur, non potest competere homini, nec animae corpori alligagatae; substantiae autem separatae possunt se unire intellectui agenti nostro, & eius lumen confortare, sicut carbo ignitus ex praesentia alterius carbonis igniti roboratur. Item reducere huiusmodi phantasmata ad principium sensitivum directe competit Angelo, cui ad nutum obediunt Spiritus, qui sunt in homine in quibus reservantur phantasmata & species, qui non obediunt homini. Secundus modus & tertius competunt homini & Angelo: nam uterque orare pro homine, & ipsum instruere potest & secundum istum modum loquitur Aug. & Magister in littera, quod discipuli non dabant Spiritum Sanctum; sed orabant, ut illi, quibus manum imponebant, Spiritum Sanctum acciperent Patet ergo quod directe solus Deus dat Spiritum Sanctum, indirecte Sacramem ta dispensando dat homo, interius disponendo at Angelus, instruendo & orando dat uterque.
Respond. ad arg. Ad primum dicendum, quod Ministri Ecclesiae dant Spiritum Sanctum ministraliter, & in directe, ut patuit. Et per hoc patet solutio ad 2. quia non arguit Praelatos Ecclesiae dare Spiritum Sanctum nisi per Sacramentorum dispensationem, quod est instrumentaliter, etiam indirecte. Et per hoc etiam solvitur tertium quia ministraliter Apostolus eis tribuit opiritum S.
Ad id, quod ulterius quaeritur: utrum Angeli Spiritum Sanctum dare possint Patet, quod directe non; sed indirectem, & eo modo, quo diximus.
Ad id, quod arguitur, quod Christus dedit, qui est minor Angelis. Dicem dum, quod in ratione committitur fal¬ facia accidentis ex variatione medi. No enimcovenitChristo secudum quod est minor Angelis dare Spititum Sanctum: quia minor Angelis dicitur in eo quod homo non simpliciter sed ratione corporis inquantum a sui primordio non accepit dotem impassibilatis, quae competit Angelis, & secundum quod homo non dedit Spiritum Sanctum, sed secundum quod Deus, ut ostendit Aug. 1 15. de Trin. cap. 26. Ad secundam rationem dicendum, quod duplex este forma, quaedam quae educitur de potentia materiae, sicut calor de potentia calefactibilis: quaedam quae habetur per infusionem, sicut anima intellectiva,
quae creando infunditur, & infundendo creatur. Cum dicitur habens formam potest similem formam causare in alio, intelligendum est de formis, quae educuntur de potentia materiae. Nam calidum causat calorem in calefactibili; virtus autem in semine agens in virtute animae Patris non causat anmmam in foetu; sed disponit ad animae susceptionem. Inde est, quod qui ponebant datores formarum, non dicebant agentia particularia causare formam, sed disponere ad susceptionem formae. Cratia, autem, & charitas, cum quibus datur Spiritus Sanctus, per infusionem habentur. Ideo habentes gratiam in alios causare non possunt directe; indirecte tamen possunt eo modo, quo diximus.