Prooemium
Prooemium
mittatur, & tria facit: quia 1. ostendit Spiritum Sanctum se mittere. 2. comparat missionem Spiritus Sancti ad missionem Filij. 3. specialiter quaerit de missione Filij, utrum semel vel pluries misius sit? Secunda ibi: Ne autem minet is. Tertia ibi: Hic autem quaeritur. Vbi praesens lectio terminabitur. Circa primum tria facit: quia 1. ostendit Spiritum Sanctum a se ipso procedere, & se ipsum dare. 2. manifestat haec per auctoritatem Aug. 3. adducit ad hoc rationes: quia si Spiritus Sanctus non dat se ipsum, aliquid potest Pater, & Filius, & operatur, quod non potest, nec operatur Spiritus Sanctus, quod est inconveniens, propter quod cocludit Spiritum Sanctum se ipsum mittere, & a se procedere, ex quo se dat. Secunda ibi: Vnde Aug. Tertia ibi: Si enim Spiritus.
Tunc sequitur illa pars: Ne autem; in qua comparat missionem Filij ad missionem Spiritus S. & duo facit: quia 1. promitrit intentum. 2. manifestat propositum, ibi: Quo circa. Convenit enim missio Filij cum mis sione Spiritus in tribus. 2. quia sicut Spiritus a se mittitur, sic Filius. 2. quia de Spiritu conceditur, quod mittatur a Filio: ita de Filio, quod mittatur a Spiritu licet non aeque proprie 3. quia sicut missio Filij non est per mutationem loci, ita nec Spiritus Sancti. Ideo duo facit: quia 1. conbinat illas duas similitudines dicendo Filium mitti a se, & a Spiritu Sancto. Nam Spiritus Sanctus etiam a se, & a Filio mittitur. 2. addit tertiam convenientiam ostendendo neutram missionem esse per mutationem loci. Ibi: Quae quaerens.
Tunc sequitur illa pars: Quocirca. Et tria facit secundum quod triplicem convenientiam praeassignatam manifestat. Nam 1. ostendit Ficium mitti a Spiritu Sancto. 2. ostendit eum mitti a se ipso. 3. manifestat ipsum per, talem
missionem non mutare locum. Haec enim tria eriam de Spiritu concedimus: quia a Filio mittitur, & a se, & non mutat locum. Secunda ibi: Deinde ostendit. Tertia ibi: Non enim missus est. Circa primum duo facit: quia 1. manifestat per Aug. Filium non mitti sine Spiritu Sacto. 2. ostendit per Ambros. ipsum mitti a Spiritu Sancto, ibi: Et quod a Spinitu. Tunc sequitur illa pars: Deinde, in qua ostendit eum mitti a se, & tria facit: quia 1. ostendit Filium a se ipso dari. 2. manifestat ipsum se ipsum mittere. 3. removet cabilationem, ostendens quod licet Pater eum mittat, potest tamen se ipsum mittere, sicut Pater eum sanctificans ipse se ipsum sanctificavit, & eum tradens, se ipsam tradidit: quia sunt indivisa opera Trinitatis. Secunda ibi: Quod autem. Tertia ibi; Sed inquit aliquis. Deinde cum dicit: Non enim. Manifestat tertium, scilicet, quod per talem missionem non mutavit locum, & tria facit: quia 1. facit quod dictum est. 2. ex habitis concludit Filium mitti a Patre, a se ipso, & a Spiritu Sancto. Tertio circa praetacta movet quamdam brevem quaestionem. Nam Filius dicit se non venisse a se, ergo non se missit; & solvit, quod hoc dixit se cundum formam servi, secundum quam non est operatus ad missionem. Secunda ibi: Ex supra dictis. Tertia ibi; Sed ad hoc. In quo terminatur sententia lectionis, & distinctio¬ nia.
On this page