Dubitationes litterales
Dubitationes litterales
VPER litteram. Super illo, Quod secundum aeternam generationem Filius potest dici missus. Contra: August. 4. de Trin. cap. 20. dicit: Non eo ipso, quo de Patre natu: est, missus dicitur Filius. Dicendum, quod non est missus actualite sed est missus habitualiter: quia ex hoc sequitur, quod ille dicatur mittere, & ille mitti: quia ille genuit, ille genitus est. Vel dicendum, ut Mag. dicit, quod licet secundum aeternam generationem aliqui dicant Filium missum, non est tamen propria lucutio. Item super illud: Tunc mittitur, cum a quocumque cognoscitur. Contra: etiam mali homines habent cognitionem de Filio; non tamen ad eos mittitur. Dicendum, quod intelligendum est de cognitione, ad quam sequitur amor non de alia, sive de cognitione, secundum quam Deus ponitur ut finis omnium aliorum, quam non habent nisi boni.
On this page