Text List

Prooemium

Prooemium

DISTINCTIO XVJ DE MISSIONE SPIRITVS SANCTI, QVAE FITDVO

bus modis, visibiliter, & invisibiliter. RNNC de Spiritu Sancto erc. Deter: A

minato de missione Spiritus Sancti in communi, hic determinat de ea Mag. in speciali, & duo facit: quia 1 distinguit esse duplicem mil sionem Spiritus Sancti: quia visibilem, & invisibilem, sicut Filij. 2. de eis determinat. Secunda ibi: Et primo. Circa quod duo facit: quia 1. determinat de missione Spiritus Sancti visibili. 2. de invisibili. Secunda ibi: Iam nune, in principio UVII. dist. Circa primum duo facit: quia 1. determinat de dicta missione. 2. quaerit utrum per talem missiorem Spiritus Sanctus possit dici minor Patre, ibi: Sed prius. Circa primum tria facit: quia 1. dicit quomodo fit tali missio dices hoc esse propter quadam speciem creaturae factam ex tempore, in qua visibiliter ostenditur Spiritus Sanctus. 2. dat causam quare fit talis missio: quia ut revocentur cordi hominum ab exterioribus ad interiora. 3. quia dictum suum confirmaverativerAug. recolligit verba Aug. in brevi, & applicat ad propositum: Secunda ibi: Non ut appeteret. 3. ibi: Ecce iis. Deinde cundicit: Sed prius, quaerit utrum Spiritus S nossit di ci minor Patre; & duo facit: quia 1. ostendit, quod Spiritus S. non est minor Patre: quia visibiliter apparuit, Filius tamem propter hoc minor Patre non solum dicitur; sed etiase ipso. Secunda ibi: Notandum. Circa primum duo facit: quia 1. movet quaestionem, cur non dicatur Spiritus Sanctus minor Patre, sicut Filius: cum visibiliter apparuerit, ut apparuit Filius. 2. solvit ostendens apparitionem Filij visibilem esse dissimilem ab abparitione Spiritus Sancti: quia creatura visibilis, in qua apparuit Filius, fuit assumpta in unitatem Personae ab eo, propter quod Patre minor dicitur; creatura tamen, in quaapparuit Spiritus Sanctus, non fuit assumpta in unitatem hypostasis eius. 3. confirmat, quod dixerat per Aug. Secunda ibi: Quia aliter. Tertia ibi: De hoc Aug. Deinde cum dicit: Notandum, ostendit Filium ex eo quod assumpsit humanam naturam dici minorem Patre, & Spiritu Sancto, & etiam se ipso. Circa quod tria facit: quia 1. praemittit quod dictum est. 2. confirmat illud per multas auctoritates

Aug. 3. ostendit per auctoritatem Hilarij Patrem esse maiorem Filio etiam secundum quod ei competit Divina natura. Secunda ibi: Et quod etiam se ipso. Tertia ibi: Hilarius. Circa quod duo facit: quia 1. adducit sententiam Hilarij, quod Pater est maior Filio etiam secundum quod est Deus; non tamen propter hoc Filius est minor Patre, quia Pater est maior ratione auctoritatis, tamen Filius non est minor: quia accepit idem esse. 2. reddit lectorem attentum ut verba Hilarij pie intelligat, & attente vocet. Secunda ibi: Audisui lector; in quo terminatur sententia lectionis, & distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium