Prooemium
Prooemium
AM nunc &c. Determinato de missione visibili Spiritus Sancti, hic Mag. determinat de invisibili. Circa quod duo facit: quia 1. continuat se ad dicenda, dicendo sevelle ostendere qualiter fiat huiusmodi missio. 2. exequitur de proposito ibi statim: Post hoc autem Et ut intelligatur intentio Mag. notandum, quod ipse non posuit habitum charitatis in anima; sed credidit quod charitas illa, per quam diligimus, sit ipse Spiritus Sanctus, & hoc principaliter intendit probare, & duo facit: quia 1. praemittit intentionem suam, & eam Hic quaeritur si charitas, ubi praesens lectio determinabitur. Circa primum duo facit: quia 1. facit quod dictum est. 2. ostendit quomodo ex hoc Spiritus Sanctus invisibiliter mittatur, ibi: Tunc enim nobis. Circa primum duo facit: quia 1. praemittit intentum. 2. positionem: suam, auctoritatibus Sanctorum confirmat, ibi: Ne autem. Circa primum duo facit: quia 1. dicit Spiritum Sanctum amorem esse Patris, & Filij, quo se, & nos diligunt. 2. dicit nos illo eodem: amore Deum, & proximum diligere: unde est ipsa charitas, & dilectio Divina, nec est in nobis alius habitus charitatis. Secunda ibi: His autem. Deinde cum dicit: Ne autem. Ostendit ipsum esse ipsam dilectionem, qua diligimus. 2. manifestat Spiritum Sanctum esse hi, usimodi dilectionem, ibi: Cam autem. Circa primum tria facit:: quia 1. adducit multas auctoritates Aug. quod fraterna dilectio est ipse Deus. 2. ex illis auctoritatibus concludit veritatem. Tertio adducit plures alias auctoritates ad ostendendum hoc idem. Secunda, ibi: His venbis. Tertia ibi: Sed adhuc. Deinde cum dicit: Cum autem, ostendit per multas auctoritates huiusmodi dilectionem, scilicet, fraternam esse Spiritum Sanctum. 2. removet quamdam cavillationem, ibi: Sed ne fortet. Circa quod duo facit: quia 1. ponit cavillationem, diceret enim aliquis, quod Spiritus Sanctus est ipsa roborat. 2. contra determinata opponit ibi: dilectio nostra causaliter, sicut est patientia nostra, & spes nostra. 2. hanc cavillationem removet: quia ipse Spiritus Sanctus simpliciter; & absclute est ipsa charitas: nam implex charitas nominatur; non charitas nostram, vel mea, sicut dicitur Deus patientia mea, soes mea. Secunda ibi: Oocutrit Aug. Deinde cum dicit: Nunc enim; ostendit quomodo Spiritus Sanctus mittatur, & duo. facit: quia cum sit charitas fraterna, per quam diligitur Deus, & proximus, dicit eum dari homini; & mitti ad ipsum, ex eo quod accendit eum in dilectionem Dei, & proximi. 2. ex verbis habitis separat illud donum ab alijs donis, ibi: Ecte hic. In quo terminatur, sententia lectionis.
On this page