Dubitationes litterales
Dubitationes litterales
VPER litterram. Super illo: Sine 1. Spiritu Sancto non possumus Christum diligere nec mandata eius servare. Contra: quia tunc sciremus nos habere charitatem, quando possemus implere mandata. Dicendum, quod licet quantum ad genus operis possimus hoc mandatum, vel illud implere; vel etiam dato quod omnia, non propter hoc sciremus nos habere charitatem; vel non habere: quia nescimus, utrum ea impleamus meritorie, vel non, quod est effectus gratiae.
Item super illud: Spiritus, qui in tem&c. Vtrum quod Eliseus peccasset: quia petiit plus de Spiritu, quam esset in Magistro suo Elia. Sufficit enim discipulo, si sit sicut Magister eius. Dicendum, quod illa auctoritas potest exponi, quod non plus de Spiritu petiit; sed petiit, quod Spiritus ille, qui erat duplus in Flia ad faciendum miracula, & ad operationem prophetalem, fieret in ipso Eliseo, & per hoc habet intentum suum Magister: quia Spiritus Sanctus ab uno plus habetur, quam ab alio, & in uno plus est, quam in alio: quia in Elia erat duplus; non in Eliseo.
Item super illud: Vnicuique pro modo suae perfectionis secundum propriam menuram datur gratia &c. Contra: SpirituSanctus dividit sua dona singulariter, prout vult. Dicendum, quod secundum ipsum velle Spiritus Sancti accipitur propria mensura: nam propria mensura ex parte dantis est, prout ipse praedestinavit, ex parte eius qui datur: sunt naturalia ipsa cum conatu exigentia voluntatem, Spiritus.
On this page