Text List

Prooemium

Prooemium

DISTIICTIO XIX PARS PRIMA. DE AEQVALITATE TRIVM PERSONARVM.

NNC postquam &c. Sicut dictum fuit superius, in Personis Divinis quatuor est considerare, de quibus specialiter Magist. intendit determinare in hoc primo, videlicet, de essentiae unitate, Personarum alietate, durationis aeter¬ nitate, & Maiestatis aequalitate. Expeditis primis, hic de aequalitate Personarum determinat, quae pars contra totum praecedens divisa fuit. Dividitur autem haec pars in partes duas: quia 1. Magist. facit, quod dictum est. Secundo quasdam quaestiones propter praetactam in¬ cidentes determinat. Secunda ibi:: Hic oritur quaestio, in principio 21. distin. Circa primum duo facit: quia 1. dicit aequalitatem esse in Divinis, & secundum quae attenditur aequalitas. 2. probat, quod dixerat, ibi: Quod autem aeternitate. Circa primum duo facit: quia 1. dicit aequalitatem esse in Divinis quantum ad haeo tria, videlicet, quantum ad aeternitatem, magnitudinem, & potestatem, quod probat per August. 2. ostendit haec tria idem esse propter eius simplicitatem, quod etiam per Aug. ostendit. Secunda, ibi: Cumque enumerentur. Deinde cum dicit: Quod autem, probat quod dixerat, & duo facit: quia 1. continuat se ad dicenda. 2. exequitur de proposito; ibi: Sciendum igitur: Circa primum duo facit: quia 1. dicit ostensum esse superius inter Personas Divinas aequalitatem esse quantum ad aeternitatem. 2. addit ostendendum esse aequalitatem existere, quantum ad magnitudinem, & potestatem. Secunda ibi: Nunc igitur. Deinde cum dicit: Sciendum, probat quod dixerat, & duo facit: quia 1. ostendit inter Patrem, & Filium aequalitatem esse quantum ad magnitudinem. 2. quantum ad potestatem, ibi: Nunc ostendere, in prin¬ cipio 20. dist. girda primum tria facit, secu a dum quod tripliciter probat Divinas Personas in magnitudine coaequari: quia 1. hoc ostendit ex Divina perfectione. 2, ex eo quod in Divinis non est totalitas, parcialitas, &c. huiusmodi, quae aequalitatem impediunt. 3. manifestat hoc idem ex ipsa Divina simplicitate. Secunda ibi: Sed iam nunc, ubi praesens lectio terminabitur. Tertia ibi: Sciendum est gitur. Circa primum duo facit: quia 1. dicit nter Divinas Personas aequalitatem esse: quia quaelibet est perfectus Deus. 2. ex hoc concludit, quod propter talem perfectionem, & essentiae unitatem Personae sibi insunt; ibi: Et inde est. Circa quod itria facit: quia 1. probat Personas sic sibi inesse per auctoritatem Aug. 2. per Hilarium. 3. per Ambrosium. Secunda ibi: Vnde etiam Hilarius. Tertia ibi: Vndem etiam Ambrosius. Circa quod duo facit: quia 1. adducit auctoritatem eorum. 2. ostendit Personas sic sibi inesse esse tenendum, eo quod tam tres illustres viri ad hoc concordant. Secunda ibi: Ecce tribus, in quo terminatur sententia lectionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium