Dubitationes litterales
Dubitationes litterales
SVPER litteram: Super illo: Si ergo Qin una &c. Vult enim Aug. quod si sapientia, bonitas, & huiusmodi in una Persona non faciunt compositionem: quod in duabus simul non sit compositio, igitur arguit, a minori negando quia minus videtur, quod sit compositio in una, quam in pluribus. Dicendum, quod non arguit a minori, sed a maiori: quia plura attributa in una Persona differunt. secundum rationem; sed prout Divina natura est in pluribus, differt secundum modum se habendi: quae et si differentia secundum rationem dici potest, non est tanta sicut prima. Si igitur plura attributa in una Persona non faciunt compositionem ut possint dici totum integrale plura attributa ad unum, multo minus faciet compositionem una natura in pluribus Personis, ut habeat rationem totius una natura, prout est in pluribus, ad se ipsam, prout est in una. Item super illo: Dicamus tres statuas unum aurum. Contra; materia non prae dicatur de his, quorum est materia: ergo statua non est aurum. Dicendum quod licet materia proprie non praedicetur in artificialibus, tamen potest aliquomodo concedi materiam praedicari: eo quod materia eorum dicit totam ipsarum substantiam.
Item super illo: Commune est substantia, parti ulare hopostasis. Notandum quod commune ibi idem sonat, quod communicabile, & particulare, quod incommunicabile.
On this page