Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 2
POSTEA quaeritur de secundo prin cipali, videlicet, de veritate, circa quod quaeremus tria. 1. in quo est veritas? 1. utrum omnia sint vera una veritate? 3. utrum possint esse plures veritates aeternae:
Articulus 1
AD primum sic proceditur: videtur, quod veritas sit in rebus: quia essentia rei est in rebus; sed veritas est ipsa entitas rei: quia secundum Philosophum 3. Metaph. Dispositio cuiuslibet rei in esse est sua dispositio in rei veritate.
Praeterea: aut ens est idem, quod verum, aut noni Si est idem cum vero, & per idem habet aliquid esse & verum esse, sicut entitas rerum est in rebus, non in intellectu, sic etiam veritas in entibus erit. Si non est idem? Tunc se habet per additionem ad ipsum, sed quod se habet per additionem, non convertitur cum eo, cui fit additio, potissime si recipiens additionem sit quid commune, & transcendens, igitur verum non converteretur cum ente, quod est incone veniens.
Praeterea: sicut aliquid dicitur bonum ex eo, quod ordinatur ad affectum; sic dicitur verum, ut ordinatur ad intellectum; sed bonitas, quae respicit affectum, non est in affectu, sed in rebus, ergo & veritas non erit in intellectu sed in rebus.
Praeterea: quando aliqua differunt, unum potest intelligi sine alio, etiam si sola ratione differant, se cundum Boetium in libro de Hebdomadibus Ens non potest intelligi non intellecto vero: ergo verum non differt secundum rationem ab ente. Sicut igitur entitas est in rebus, sic & veritas.
In contrarium est: quia veritas & falsitas sunt itantum in complexis; sed essentia rei est quid incomplexum; non igitur veritas est ipsa essentia, ergo non aerit in rebus, licet essentia rerum in reĀ¬ bus sit.
RESOLVTIO. Veritas, ut in subiecto, est intellectu, & ab ea vera dicuntur, quae extra animam sunt.
REspond. quidam sic dicunt, quod Rtria sunt genera rerum. Quaedam enim sunt, quae secundum esse totum, & completum sunt extra animam, & huiusmodi sunt entia completa, ut hoĀ¬ mo, & lapis. Quaedam quae nihil habent extra animam, sicut somnia, imaginatio, & chimera. Quaedam autem fundamentum habent in re extra; sed complementum rationis eorum est ab anima, & huiusmodi est universale, & tempus: nam universale in rebus habet esse, tamen quoddam complementum ab anima suscipit: eo quod intellectus facit universalitatem in rebus. Tempus etiam secundum suum esse materiale est extra animam, quia in motu; ab anima tamen suscipit quoddam complementum: eo quod ratio numeri, qui formaliter est tempus, completur per actum animae numerantis: & ad illud genus entium (ut dicunt) reducitur veritas: quia veritas est secundum fundamentum in rebus extra; complementum tamen suscipit ab anima.
Sed illud stare non potest: tamer ne laboremus in aequivoco, notandum quod fundamentum dicitur: aliquid dupliciter: vel quia est subiectum alicuius, & est illud, in quo fundatur aliquid, ut in subiecto, & sic motus respondet tempori pro fundamento: eo quod est subiectum eius. Alio modo dicitur fundamentum id, quod respondet his, quae sunt in anima, sive illud circa quod actio animae versatur, & sic ea, quae solum sunt in anima, dicuntur habere fundamentum in rebus: sicut dicimus intentiones primas habere res pro fundamento immediato, & secundas pro mediato. Et sic accipere fundamentum non concordat verbis eorum: quia tempus & universale, quadicuntur habere simile esse, ut veritas non sunt in anima, ut in subiecto: & res respondent eius pro fundamento, sed solum sunt in anima tanquam in causa: eo quod per actionem animae tribuitur eis aliquod complementum. Si igitur bene volumus habere mentem istorum, oportet nos dicere veritatem materialiter, & ut in subiecto esse in rebus. Est tamen ibi potentialiter, cui tribuitur actualitas per actionem animae, sicut tempus ut in subiecto & materialiter est in motu.
Sed haec via non concordat verbis Phi, qui vult, quod in intellectu com ponente & dividente sit verum, & falsum, igitur ipsum subiectum veritatis est intellectus; non tamen est sublectum universalis & temporis: nam natura rei considerata praeter conditiones materiae, quae est universale, est in ipsa reeo quod non praedicatur de re essentiasiter, nisi quod est in re: & prius & posterius in motu, quae, ut numerantur ab anima, habent rationem temporis, propter talem numerationem non removentur a motu, sed sunt in eo sicut in sublecto. Secundum igitur istum modum subiectum veritatis erit res, non intellectus, quod est falsum.
petendo & intelligendo est ordo contrarius: quia in intelligendo est motus rerum ad animam: unde terminus cognitionis est ipsa anima secundum intellectum. Sed in volendo est motus animae ad res: unde terminus appetitus non est ipsa anima secundum voluntatem, sed ipsa res, ad quam anima per voluntatem inclinatur: sed quia verum & falsum respiciunt intellectum, bonum & malum voluntatem, cum verius sit aliquid in suo complemento & termino, quam in suo principio, verum & falsum sunt in intellectu, ad quem terminatur motus cognitionis; bonum & malum sunt in rebus, ad quas terminatur appetitus: propter hoc ait Philosophus 6. Metaph. Bonum & malum sunt, n rebus, verum & falsum sunt in anima.
Sed neque illud sufficit: quia cum dicunt verum & falsum esse in rebus tanquam in principio, in intellectu tanquam in termino, non potest ibi accipi principium pro causa: quia quae sunt in causis & causatis, licet secundum aliam & aliam rationem possint; esse in utrisque, excellentiori modo reperiuntur in causis, quam in causatis: quia ut scribitur 2. de Divin. nom. Abundantius & essentiae ratione ea, quae sunt, ffectorum, in causis ante inesse.
Ergo accipitur ibi principium proinitio motus, quod ex ipso modo declarandi eorum apparet accipiendus: tamen est motus, secundum quod extenditur ratio eius ad actionem animae: nam sicut res est veriori modo, & completiori in termino motus, quam in principio: ita veritas (secundum istum modum dicendi) est completiori modo in intellectu tanquam in termino motus (ut ipsi met dicunt) quam in re ipsa: secundum hoc ergo secundum eandem rationem erit veritas in re & in intellectu; sed secundum esse completum est in intellectu, secundum incompletum in re; sed, ut habitum est, in intellectu componente, & dividente est veritas. Sicut igitur actio intellectus non est incomplete in re, & complecte in intellectu; sed totaliter in intellectu existit: eo quod non est actio transiens in exteriorem materiam, sic & verum, quod per talem actionem in intellectu existit, solum in intellectu erit, & in re nihil formabitur, nec complete, nec incomplete, accipiendo veritatem, ut de ea Philosophus loquitur quem isti per se allegant, licet secundum alium modum sumpta veritas reperiatur in rebus.
Propter hoc notandum, quod sacundum viam Phi veritas ut in subiecto est solum in intellectu, & ab hac ve ritate ea, quae sunt extra intellectum, vera dicuntur: nam, ut communiter exemplum ponitur, cibus dicitur sanus, licet nihil de sanitate formaliter sit in cibo: ita & res dicuntur verae, inquantum veritatem causant, licet veritas formaliter sit solum in intellectu, ut sanitas in animali, & propter hoc disposi tio cuiuslibet rei in veritate est sua dispositio in entitate: quia sicut res sehabet ad esse, sic se habet ad cognosci, & secundum quod ab intellectu cognoscitur, vel est cognoscibilis, dicitur vera non a veritate, quae sit in ipsa, sed a veritate, quam in anima causare habet. Sed si sic dicimur videmus contradicere Anselm. qui in lib. De veritate in omnibus veritatem ponit. Ostendit enim veritatem esse in actione per Dominum dicentem: Qui male agit, odit lu cem, & qui facit veritatem, venit ad lucem, Simili modo ostendit eam esse in omnibus: quia secundum eum veritas es rectitudo quaedam, & sicut in rebu omnibus rectitudo reper ri potest, ita & veritas, accipiendo rectitudinem, non prout est passio continui, quam oculu iudicat; sed prout rectum dicitur, quod est ut debet esse: unde cum quis facit quod debet facere, dicitur facere veritatem, & cum oratio significat quod significare debet, ut quod est, esse, & quod non est, non esse, veritatem signi ficat; & quia talem rectitudinem sola mens percipit, dicit Anselmus veritatem esse rectitudinem sola mente perceptibilem, & ita veritas non solum est, in intellectu, sed in rebus.
Advertendum ergo, quod licet dicat Philosophus in6. Metaph. Verum & falsum sunt in anima, dixit in praedicamentis: ab
eo, quod res est, vel non est, oratio dicitur vo ra vel falsa: consistit ergo veritas in anima, prout comparatur ad res, propter quod bene dictum est, veritas est adae quatio rei ad intellectum, quae si bene advertimus, veritas proprie sumpta so :lum est in intellectu, ut in subiecto, ut dicit Philosophus, large tamen accepta & secundum aliam rationem sumpta reper ritur in rebus, quod videtur Anselmus
velle: cum venatur veritatem in omnibus, verumtamen via Anselm. inferius declarabitur. Modus autem Phi sic oste ditur: quia si in adaequatione rei ad in tellectum consistat veritas, cum duplex sit intellectus, speculativus, & practicus, & secundum utrumque sit adaequatio rei, & intellectus, secundum utrumque potest accipi ratio veritatis magis tamen proprie accipitur veritas secundum intellectum speculativum, quam secundum practicum: quia verum in quadam manifestatione consistit iuxta illud 1. Priorum: oporte enim omne, quod verum est, ipsum si bi omnino manifestum esse, manifestatio autem ad speculationem pertinet Rursum: quia intellectus extensione fit practicus, & prout se ad affectionem extendit, cuius est per se tendere in bonum, finis intellectus practici erit bonum vel opus, & speculativi erit veri tas. Et hoc est quod 2. Metaph. scribi: tur: Theoricae finis est veritas, & practicae opus, vel secundum aliam translationem, & practicae bonum. Si igitur ostendere poterimus, quod veritas sumpta secundum adaequationem rei ad intellectum speculativum solum est in in tellectu: cum sic veritas sumatur proprie, ostensum erit veritatem proprie sumptam solum in intellectu existere. Sciendum igitur, quod intellectus speculativus & practicus non eodem modo coparatur ad res: quia intellectus speculativus noster mensuratur a rebus: eo quod scientia nostra est a rebus cat sata, ut dicit Comm. 12. Metaph. non igitur homo sciens, & sentiens est me sura omnium, ut dicebat Abstractago ras, sed magis mensuratur ab omnipus; sed intellectus practicus mensurat res, sed ut dicitur in 5. Metaph. mensura & mensuratum opponuntur relative non per relationem, quae sit in me sura, sed in mensurato: non igitur dicitur mensura relatum per relationem, quae sit in ipsa: quia mensuratum secundum rei veritatem dependet a mensura, & non possum intelligere talem dependentiam, nisi intelligam mensuram a mensurato dependere. SeĀ¬
cundum intellectum mensura ad men suratum refertur. Et quia veritas quan dam adaequationem dicit: cum adae quatio dicat quamdam relationem, & intellectus noster referatur, ad res, ut mensuratum ad mensuram, relatio illa, propter quam intellectus refertur ad res, & res ad ipsum, erit in intellectu, non in rebus: unde intellectus adequatur rebus per adequationem, quae in ipso existit, res autem non adequatur intellectui per adaequatione, quae sit in rebus, sed per adequationem, quae est etiam in intellectu. Nam per unam & eandem adaequationem, quae est in in tellectu, intellectus adaequatur rebus; & e converso: sicut per unam & eandem relationem, quae est in mensurato, mensura refertur ad mensuratum & e converso: & quia talem adaequationem dicit veritas, per unam, & eandem veritatem, quae est in intellectu, intellectus, & res exteriores verae dicuntur. Patet igitur veritatem ut in sub lecto esse in intellectu, per illam tamenveritatem etiam quae sunt extra animam dicuntur vera, sicut, adaequatio est in intellectu, & relatio, & per illam adaequationem, & relationem res intellectui adaequantur & referuntur Respond: ad arg. Ad primum dicendum, quod non oportet veritatem. esse in re ad hoc, quod dispositio cuius: libet rei in veritate sit sua dispositio in entitate, & patet per habita: Ad 2. dicendum, quod verum addit aliquid su pra ens, & tamen cum ente convertitur: nam; res dicitur vera secundum quod habet esse: in ordine ad intellectum, & quia quaelibet ires secundum quod habet esse, est sic ad intellectum ordinabilis, universaliter rationem entis consequitur iratio verp: sicut quia quodlibet: enaeporest habere rationem appetibilis, omne, quod est, dicitur bonum, inquatum habet ordinem ad effectum. Enquod dicitur 3 quod verum cum ente non convertitur; siverum su pra ens addit. Dicendum, quod illa additio non est quid rei, esed: quid rationis, quae consequitur omne, quod est, & ideo non contrahit ens, sicut nec unum ens contrahit, licet supra enindivisionem addat.
Ad 3. dicendum quod non est idem indicium de bonitate, & veritate: quia ratio bonitatis consistit ex ordine ad apperitum: eo quod appetitum movet; sed ratio veritatis est in adaequationei: adaequatio autem non est in ipsis rebus realiter, sed in intellectu, ipsae tamen res appetitum movent.
Ad 4. dicendum, quod ens non posse intelligisine vero non con tingit ex eo, quod ens& verum non differant ratione; sed quia intellectus quidquid intelligit, intelligit subiratione veri: ra tio igitur huius inseparabilitatis ex par te ipsius intellectus debet sumi. Vel possu nus dicere, quod semper quando in tellectus intelligit, intelligit verum: quiap si ponatur illud, quod intelligitur, non esse verum, non intelligeretur: eo quod poneretur non esse intelligibile, & sic non potest intelligi ens sine vero. Potest tamen ens sine vero intelligi: quia ratio entitatis reservatur in vero: sicut ratio primi in posteriori: nam verum addit supra ens ordinem ad intellectum. Et quia aliquis potest intelligere aliquid, nihil considerando de tali ordine, licet nunqua intelligat nisi sit ibi talis ordo, potest intelligi es sine vero: quia potest aliquis intelligere ens, non considerando aliquid de ratione intelligibilitatis, & sic intelligendo, licet intelligat ens, quod est verum, dicitur tamen intelligere ens sine vero, modo quo patuit, & hoc sufficit ad hoc, quod verum, & ens ratione distinguantur. Ad 1. in contrarium dicendum, quod secundum quod communiter dicitur ratio veritatis sumitur ex eo, quod res comparatur ad esse, non ad quidditatem. Nam sicut intellectus in intelligendo quidditatem, format diffinitionem, quae proprie neqeverum, nequefalsum dicitur, sic intelligendo rem esse; vel non esse format enuntiationem, quae verum, vel falsum significat: & quia omne, quod est ab intellectu, potest considerari esse, licet in intellectu compoente, & divente consistat veritas, iratio tamen veri consequitur omne enss quia omne, quod est, potest idici verum per talem veritatem, secundum quod per intellectum potest cognosci esse: Ad 2. dicendum, quod nihil dicitur verum, nisi quod aliquom odohabet esse saltem secundum apprehensionem intellectus: ideo verum non se extendit nisi ad ea, quae sunt aliquomodo entia.
Articulus 2
Ecundo quaeritur: utrum omnia Ssint vera una veritarei Et videtur, quod sic: quia secundum Philosophum 2. Metaph. sicut omnia sunt calida per caliditatem ignis, ita omnia sunt vera per veritatem Primam.
Praeterea: quando aliqua dicuntur analogice, tunc est dare unum aliquid, per quod omnia sunt talia, ut per sanitatem, quae est in animali, & cibus, & animal sana dicunur: igitur per unam & eandem veritatem omnia alia dicentur vera. Praeterea: Anselm in lib. De veritate dicit: I Dmnia esse vora veritate Prima.
Praeterea: cum veritas Prima causet omnem aliam veritatem, oportet omnia esse vera veritate Prima aliquomodo; sed hoc non est exemplariter solum: quia cum om nia habeant ideam in Primo, & omnia sint exemplata ab ipso, pari ratione omnia dicentur alba ab albedine, quae est in Deo, quod non dicimus eo modo, nquo dicimus omnia esse veĀ¬ ra a veritate, quae est in ipso, ergo &c
In contrarium est: quia si omnia essent vera una veritate, tunc non esset nisi una veritas omnium; sed cum veritas sit in intellectu: quia est dare mul tos intellectus, oportet, quod sit dare multas veritates.
Praeterea: videtur quod debeamus dicere Deum esse verum veritate omnium, nam cum res adaequantur intellectui Primos non e converso, & veritas consistat in adaequatione, prout res dicuntur verae per adae: quationem ad intellectum Divinum: quia adaequatio est in ipsis rebus, non in Deo, veritas erit in rebus, non in intelectu Primi: & quia ad plurificationem subiectorum plurificatur illud, quod est, in subiecto, ad plur ficationem rerum plurificabuntur veritates. Ad hoc idem facit: quia intellectus noster, & intellectus Primi modo contratio comparantur ad res: quia intellectus Prim est in mensura rerum, intellectus noster mensuratur a rebus: ergo veritas, secundum quod res comparantur ad intellectum nostrum, & intellectum Primi, habebit modum contrarium: cum igitur sit in intellectu nostro veritas, non in rebus, erit veritas in rebus, non in in tellectu Dei: non igitur dicentur omnes res verae propter veritatem, quae est in intellectu Primi; sed e converso.
SSOLVTIO cum omnia entia ut artificialia comparentur ad Deum, vera sunt per veritatem in intellectu. Primi existentem, quae est
rerum omnium mensura. REspond. dicendum, quod cum quaeritur: utrum omnia sint veta una veritate, non est quaestio, nisi de veritate, quae est in intellectu Primi quia nulla veritas est, adquam omnes res ordinentur, nisi illa. Huius autem quaestionis veritas potissime declaratur nobis per ea, quae sunt in intellectu nostro, ubi ratio dissimilitudinis non repug. nat. In nobis autem distinguitur duplex intellectus, speculativus, & practicus, & uterque eorum (ut ostensum est) non eodem modo comparatur ad res: quia practicus mensurat res, speculativus mensuratur: & ideo ars, quae est perĀ¬ fectio intellectus practi artificialium: scientia perficiens speculativum, rebus: igitur secundum quod intelles ctus speculativus compara quatio non est in rebus, sed in intellectu: nam, ut supra ostensur de aequalitate Personarum disputavimus adaequatio supra aequalita tationem, & quia intellectus imitatur res; non e converso, adaequat intellectu secundum rei veritatem; in ebus autem non nisi secundum modum intelligendi, ut dicantur res adaequari intellectui: quia intellectus adaequatur illis: & quia veritas adaequationer importat, dicebatur, quod in intellectu erat veritas, ut in subiecto: res: autem licebantur vere non per veritatem, quae esset in eis, sed per veritatem, quae est in intellectu: sicut & adaequabantur intellectui, non per adaequationem, quae esset in ipsis, sed per adaequationem exitentem in intellectu. Ex hac autem declaratione videtur sequi, quod intellectus practicus non dicatur, verus per veritatem, quae est in ipso, sed per veritatem in rebus. Et quia omnia comparantur: ad intellectum Primi, ut antificialia ad artificem, & ut mensurata ad mensuram, adaequatio non erit in intellectu Primi, sed in rebus. Et hoc est quod arguendo conciudebatur, quod res non erant verae per veritatem, quae est in Deo, sed ma gis intellectus Primi merebatur dici verus per veritatem in rebus existentem: nam creatura non refertur ad Deum per relationem, quae est in Deo, sed magis Deus refertur ad ipsam per relationem existentem in ipsa.
Ideo notandum, quod veritas dicit adaequationem non quamlibet, sed mportatem notitiam, sive manifestationem apud intellectum: ideo si ignis genitus adaequatur generanti, talis adaequatio non meretur nomen veritatis: eo quod non dicit notitiam, vel manifestationem apud intellectivam potentiam, igitur huiusmodi notitia rel manifestatio, vel est illud, quod est in veritate completivum, vel illud nopis indicat: eo quod differentias comletivas singulorum nominare nescimus. Ideo per se competit vero, quod sit quid manifestum, ut habitum est, exĀ¬ 1. Priorum. Et quia huiusmodi notitia & manifestatio non est in rebus, sed in intellectu, semper veritas quantum ad suum esse completum in intellectu existit: propter quod nihil dicitur velrum, nisusecundum quod ad intellectum ordinatur. Convenit ergo: intellectus speculativus noster cum practico, ut comparantur ad res: quia in utroque est veritas secundum esse completum differeter tamen: quia secundum quod res comparantur ad intellectum speculativum, nullo modo dicuntur verae per aliquam veritatem, quae sit in ipsis formaliter, nec complere, nec incomplete: quia nec adaequatio, nec notitia, vel manifestatio est in rebus, sed in intellectu. Prout autem comparan tur ad practicum, non sic se habet: nam licet veritas non sit in illis quantum ad esse completum: eo quod artificialia, inquantum talia non intelligunt, sed intelliguntur; quantum tamen ad esse incompletum ineis est veritas: eo quod in illis est adaequatio. Nam artificialia dicuntur vera aliquo modo per veritatem, quae est in illis, ut per ade quationem, ut dicatur verum idolum quod vere imitatur ideam in mente at tificis.
Est ergo verum analogum secundum quod intellectus practicus, & speculativus comparantur: ad res; aliter tamen & aliter: quia verum dicitur de intellectu speculativo, & de rebus analogice: sicut sanum dicitur de animali, & cibo: quia sanitas solum est in animali: nullo modo formaliter est in cibo, nec complete, nec incomplete, sic & veritas solum est in intellectu, nul lo modo est in rebus. formaliter, nisi forte sicut in causa, ut sanitas in cibo; sed de intellectu practico & rebus dicitur verum analogice, non sicut sanum i de animali & cibo, sed sicut ens de substantia & accidenti. Nam non dicitur ens de his analogice, quod nulla entitas sit in accidente, sed quia ratio ventitatis complete reservatur in substam
tia; diminute autem in accidente: sic & veritas quantum ad sui complementum est in intellectu practico; diminute tamen & quantum ad id, quod dicit veritatem incomplete, ut quantum ad ndaequationem est in rebus: & quia non est denominatio absolute ab eo, quod est secundum quid slicet possit esse denominatio aliqua) artificialia, absolute loquendo, non dicuntur vera periveritatem, quae sit in ipsis, sed per eam, quae est in intellectu: sicut accidentia, eo quod habent incompletam entitatem, absolute non dicuntur en tia per entitatem, quae sit in ipsis, sed per eam, quae est in substantia: unde non sunt entia, nisi quia sunt entis. Possunt; tamen dici hoc ens, vel illud, etsi non ens absolute, propter entitatem, quae est in ipsis: unde aliquod accidens, licet dicatur ens propter entitatem, quae est in subiecto; dicituri tamen hoc ens, vel illud ens, ut sapor, vel calor propter entitatem, quae nest in ipso. Nam incompleta entitas, etsi non denominat simpliciter; denominat tamen aliquo modo: sic & artificialia, absolutem loquendo, non dicuntur vera per veritatem existentem in ipsis: eo quod talis veritas est veritas diminuta; sed per veritatem, quae est in intellectu: dicuntur tamen hoc verum vel illud verum, ut verus syphus, verum idolum per veritatem, quae est in ipsis, ut quia adaequatur ideae idoli, sive syphi. Apparet ergo, quod absolute lo quendo res dicuntur verae, non solum per comparationem ad intellectum nostrum speculativum, sed etiam ad practicum, immo magis directe res dicuntur verae per comparationem ad intellectum practicum, quam speculativum, licet utrumque dici posset: eo quod magis directe comparantur ad illud, a quo dependent, & mensurantur, quam ad intellectum speculativum, qui ab eis dependet, & mensuratur.
Viso autem quomodo res dicuntur verae per comparationem ad intel lectum nostrum, de facili apparet veritas quaestionis quaesitae: nam omnientia comparantur ad Deum, ut artificialia ad artificem, igitur veritas erit in intellectu Primi secundum esse conpletum; in rebus tamen erit secundum esse diminutum: omnia igitur entia absolute loquendo, erunt vera, non per veritatem, quae est in ipsis; sed per veritatem existentem in intellectu Primi, qui est mensura omnium rerum; poterit tamen dici verum hoc, vel verum illud, ut verum aurum, vel verum argentum per veritatem, quae est in ipĀ¬ sis, ut dicatur verum aurum, quod vere est adeptum auri naturam, ex quaadaequatione vere adaequatur secundum modum ei possibilem ideae auri in men te Primi. Comparatur ergo veritas Prima, simpliciter loquendo, ad omnia entia, sicut mensura ad mensurata: igitur sicut, tempus, quod est mensura omnium temporalium, comparatur ad omnia temporalia, & omnia, quae sunt huiusmodi, temporalia dicuntur, non quia tempus sit in eis, sed quia ipsa sunt in tempore: ideo non oportet tempus plurificari secundum numerum tempo talium; sed est unum tempus omnium eorum: ita veritas Divina comparatur ad omnia entia creata, & omnia talia dicuntur vera, non quia veritas sit in eis; sed quia ipsa sunt in veritate: propter quod non oportet veritatem multiplicari secundum moltiplicationem verorum; sed omnia entia possunt diei vera unica veritate, ut veritate Prima, licet verum hoc, vel verum illud possit dici per veritates plures in eis exi stentes. Et ista est sententia Anselm. qui cum venatus fuisset, utrum esset una veritas omnium verorum, conclusit in fine libri de veritate, quod sicut est unu tempus omnium temporalium, ut tem pus, quod est in motu primo, ita est una veritas omnium entium, ut veritas, quae est in ente Primo. Vnde ait: Tunc dicitur huius vel illius rei veritas: ut veritas vocis, a stionis, voluntatis: quemadmodum dicitur tempus huius vel illius rei, cum unum & idem sit tempus imnium, quae sunt in eodem tempore simal::. & sicut tempus per se consideratum non dicitur tempus alicuius: sed cum res, quae illo sun consideramus, dicimus tem bus huius vel illius rei: ita summa veritas per se subsistens nullius rei est: sed cum aliquid secundum illam est, tunc eius dicitur veritas; vel rectitudo. Ex quo apparet, quod licet veritas sit ipsa rectitudo, & aliquid dicatur verum: quia est, ut debet esse; non tamen oportet res esse veras veritate, quae sit in ipsis: quia simpliciter rectae sunt, secundum viam Anselm. rectitudine. quae est in Deo. Respond. ad arg. Prima concedan tur. Ad primum in contrarium dicendum, quod licet sint multae veritates una est tamen veritas, a qua omnia entia dicuntur vera, ut veritas Prima, eo quod omnia ad illam comparantur, ut mensurata ad mensuram, & ut artificiata ad artificem: & quia pluralitas veritatum in intellectibus creatis non tol lit istum ordinem non obstante quod sunt plures veritates, omnia sunt vera veritate una.
Articulus 3
Et videtur quod sic: quia aliqua sunt, quae habent infallibilem veritatem, ut Omne totum est maius sua parte, de quolibet affirmatio &c. Sed quod est immutabile, & necessarium est, aeternum, ergo &c.
Praeterea: quod non potest intelligi non esse, de necessitate est aeternum; sed veritas talium propositionum non potest intelligi non esse: quia quidquid intellectus intelliigit, intelligit per veritatem talium: quia secundum Commen. omnium aliarum propositionum veritas ad veritatem ista rum reducitur.
Praeterea: saltem i liquid Ā¬ rum absolute sumptum, quod intellectus noster intelligit, non potest intelligi non esse: quia quidquid intellectus intelligit, intelligit sub ratione veris sed cum tale verum sit quid creatum, non solum verum increatum est aeternum, sed creatum, & ita plures veritates.
Praeterea: cum sint modo multae veritates, & nulla possit corrumpi, plures veritates sunt aeternae. Quod veritas corrumpi non possit, sic osteditur: quia si corrumpitur, corrumpitur vel corruptione signi, vel corruptione rej? Corruptione signi non: eadem oratio non mutata potest dici vera, vel falsa, ut ostendit Philosophus in praedicamentis, non igitur veritas dependet ex oratione, vel ex signo. Sed nihil corrumpitur per corruptionem eius, a quo non dependet, ergo ex corruptione signi non cessat veritas. Nec per corruptionem: reiquia secundum Anselm. in fine lib. Da veritate: veritas comparatur ad res, ut tempus ad temporalia; sed, ut ipse ibidem dicit, Et si non esset haec, vel illa res, non minus esset idem tempus: ergo exĀ¬ eo quod cor umpitur haec vel illa res, non minus erit veritas.
Praeterea: Ab eo, quod res est vel non est, oratio vera, vel falsa dicitur, sed multa sunt aetterna, ut Patrem generare Filium, esse Deum, ergo &c.
Praeterea: dicimus Deum multa praescire; sed cum praescientia sit quid aeternum, & quid verum, de necessitate multa sunt aeternaliter vera.
In contrarium est: quod omnis veritas, vel est creata, vel increata. Veritas creata non est aeterna: eo quod om ne creatum dicit initium essendi, etiam quantum ad durationem. Increata au tem veritas non potest esse nisi una aeter nam: eo quod unum est esse aeternum, & Vnumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad veritatem, ut dicitur 2. Metaph.
Praeterea: si aliqua causa est, quare ponimus multas veritates aeternas, hoc est propter distinctionem Personarum; sed tres Personae non sunt tres aeterni, sed unus aeternus, ut dicitur in symbolo Athanasij, ergo &c.
RESOLVTIO. Vna est veritas simpliciter aeterna. Et veritas illorum, quae fine carent aliquo modo aeterna est:
REspond. dicendum, quod, sicut dictum est supra, aeternitas men surat esse, sicut tempus motum, & non cuiuslibet esse est mensura aeternitas sed esse extra terminos: sicut igitur non est dare plura temporalia, nisi propter pluralitatem motuum, ita non est dare plura aeterna, substantive loquendo, nisi esset dare plura esse extra terminos esse autem extra terminos plurificari non potest, & ideo non erit dare plure: veritates aeternas. Nam illud dicitur terminatum, quod est in alio receptum: quia quidquid recipitur in aliquo, recipitur secundum capacitatem, rei recipientis, & non secundum modum suum: ideo omne tale terminatum est, propter quod omnis creatura habet esse limitatum: quia habet esse in natura receptum, esse autem non limitatum habet tria, propter, quae plurificari non potest. Est enim Primum purum, & est id, cui competit omnis ratio essendi. Ratione, qua est Primum, non possunt esse plura talia: quia diceĀ¬ re plura Prima est dicere Prima non esse Prima: eo quod Primum, quia significat: rem suam in termino, unit soli convenit. Rursum unum esse non differt ab alio esse, nisi quia alicui est coniunctum illud esse, cui non est coniunctum aliud, ut ideo hoc esse differt ab illo: quia est in hoc supposito vel natura, ubi non est illud: & quia quod est purum esse, non est esse in aliquo differente realiter ab ipso, purum esse plurificari non poterit. Tertio unum esse ab alio esse differt: eo quod unum est esse hoc, aliud est esse illud, & sic nulli competit omnis ratio essendi; sed sitolleretur hoc & illud, & remaneret, ipsum esse, non posset intelligi nisi unum, & quia tale est esse purum, & esse Primum: quia non est esse hoc, nec esseillud, & qui vult ipsum intelligere, oportet quod tollat hoc & illud, non poterit esse nisi unum tale esse. Simpliciter ergo loquendo, secundum quod aeternitas mensurat esse extra terminos, non potest esse nisi una eterna veritas. Tamen quantum ad aliquas conditiones sun multae aeternae veritates: nam secun dum Diony. 10. de Div. nomin. aevum a sive aeternum dicitur multipliciter, ut
superius tactum fuit, nam aliquid dici tur tale: eo quod vere & absolute, & quantum ad omnem conditionem est tale, & quia simpliciter & absolutem solum esse Divinum est esse extra terminos, sic accipiendo aeternum, solus Deus est aeternus; tamen ut idem ibidem ait: Temporis autem est aeternitatis naturam ex scriptis Divinis cognoscendam esse existimo. Etenim non ea, quae plene & absolute ingenita sunt, & revera sempiterna, ubique aeter na dicunt: & ea, quae interire non possunt, & quae immortalia sunt, quaeque commutari, non possunt: ut illo in loco: Elevamini porta aeternales, & in similibus, & secundum hoc multa possunt dici aeterna: eo quod participant aliquas conditiones aeternitatis, ut quia carent fine, vel initio essendi, vel utroque. Cum ergo quaeritur, utrum sit aliqua veritas aeterna praeter veritatem Primam? Simpliciter non; quantum tamen ad aliquas conditio: nes est ut sic, est ut non: quia quantum ad carentiam initij licet creatura potue rit esse aeterna, nulla tamen aeterna est. Quantum ad carentiam finis: eo quod multa sunt quae non desinent esse, veriĀ¬ tas illorum sic sumpta est aeterna. Sed si sic dicimus, quod credimus esse bene dictum, rationes Anselm. in princ. lib. De veritare, & Monolog. 18. praedictis obviant. Probant enim ibidem veritatem enuntiationum non incepisse, nec posse desinere esse, sed cum huiusmodi veritas sit veritas creata: eo quod ipsa enuntiatio quid creatum est, veritas creata non incepit esse, cuius contrarium est ostensum. Arguit enim sic quod semper ista propositio fuit vera: quod futurum est aliquid, & semper haec erit vera, quod praeteritum fuit aliquid: & quia quidquid est verum, veritate est verum, concludit: Impossibile est, vel cogitare, quod veritas principium, aut finem habeat. Arguit etiam ulterius: Denique si veritas habuit principium, aut habebit finem: antequam ipsa inciperet, verum erat tunc, quia non erat veritas: & postquam finita erit, verum erit tunc, quia non erit veritas; & quia verum non potest esse sine veritate, erat igitur veritas antequam esset veritas, & erit veritas postquam finita erit vetas: quod inconvenientissimum est; sive igitur dicatur veritas habere sive intelligatur non habere principium vel finem nullo claudi potest. veritas principio vel fine.
Vt ergo appareat intentio Anselmi notandum, quod veritas Prima est mensura omnium veritatum; non igitur dicitur veritas huius vel illius: quia sit in hoc vel in illo; sed quia hoc vel illud est in veritate, sicut non dicitur tempus huius tomporalis, vel illius: eo quod sit in temporalibus; sed quia temporalia sunt in ipso. Comparatur igitur veritas Prima ad omnia, ut men sura ad mensurata: unde futurum esse futurum ideo est verum secundum Anselm. quia sic est in praescientia Divina, & in ordinatione eius, & licet omnia sint vera per comparationem ad veritatem Primam, enuntiationes tamen de omnibus non eodem modo comparantur ad illam veritatem: quia aliquae sunt, quae etsi enuntiantur, non semper adest illis veritas Prima, ut per illam vera dici possint, ut Petrum sedere, vel cervum currere. Aliqua sunt, quibus enuntiatis nunquam deest veritas Prima, secundum quam non possint dici vera ut ea, quae immutabiliter vera sunt, ut futurum esse futurum, & duo & tria esse quinque, & talia. Cum erĀ¬ go dicitur aliquid esse futurum semper fuit verum, non est intelligendum istam propositionem semper fuisse, vel aliquam veritatem creatam non incipere esse; sed quia nunquam talis propositio enuntiari potuit, quod veritas Prima ei deesset, per quam vera esse non posset. Et ista est sententia Anselm. De veritate cap. 11. dicentis: cum enim dici, quando non fuit verum, quia futurum erat aliquid: non ita dixi, ac si absque principie ista oratio fuisset, quae assereret futurum aliquid esse: aut ista veritas, esset Deus: sed quoniam non potest intelligi, quando oratio ista esset, veritas illi deesset: ideo concludit: quod non est vera haec oratio: futurum est aliquid, nisi quia sic est in summa veritate.
Ex quo apparet quod non concludunt veritatem aliquam creatam esse ab aeterno, sed increatam: ideo Monolog. 12. cap. per argumenta praedicta concludit, veritatem, quae Deus est, eter nam esse. Est igitur una veritas simpliciter aeterna.
Respond. ad arg. Ad primum dicendum, quod veritas propositionum: necessariarum potest deficere per defectum in intellectu, vel per defectum ipsarum rerum: unde antequam aliquid creatum esset, non erat aliqua veritas nisi veritas Prima, nec erat ista propositio vera: De quolibet affirmatio: quia non erat, qui enuntiaret eam: unde nec talis oratio erat, nisi forte in mente Divina, & prout ibi est non aliud quam Deus est.
Ad 2. dicendum, quod aliquid non posse intelligi non esse dupliciter potest contingere, vel ex part eius, quod intelligitur, vel ex parte inellectus. Ex parte eius, quod intelligitur, non potest aliquid intelligi non esse, si esse sit de ratione quidditatis suae, & isto modo probat Anselm. Prosolog. 4. cap. quod Deus non potest inter ligi non esse. Sed cum omnis creatura habeat quidditatem distantem ab esse nihil creatum est, quod isto modo non possit intelligi non esse, & quidquid sic non potest intelligi non esse, de necessitate est aeternum: propter quod solus Deus est aeternus necessario. Ex parte intellectus non potest aliquid intelligi non esse, si intellectus non possit intelligere absque illo, sic actus intelligendi non potest intelligi non esse: quia sicut nullus potest negare loquelam eo quod per loquelam negaret, & sic negando loquelam, loquelam poneret, ut dicitur in 4. Metaph. sic nullus potest intelligere non esse actum intelligendi: quia intelligendo ipsum, non esse intelligeret, & ita de nocessitate actus intelligendi esset, & quod sic non potest intelligi non esse, non est aeternum, & quia veritas creata sic non potest intelligi non esse: eo quod quid quid intellectus intelligit, intelligit sub ratione veri, non arguitur, quod veritas creata sit aeterna, nisi ex suppositio ne, ut si aliquis intellectus creatus semper intelligeret. Et per hoc patet solum tio ad 3.
Ad 4. dicendum, quod veritas creata desinere potest: quia utrum que desinere potest, & res, & oratio: nan que aversione incipiut, versioni subiecta sunt, & omnia in nihilum possunt redigi. Et quod dicitur de Ansel mo, dicendum quod loquitur de veritate Prima, quae, cessante re, non cessat cum sit mensura eius: sicut cessante temporali non cessat tempus.
Ad 5. dicendum, quod sicut una est essentia, & unum esse omnium Personarum, ita est una veritas cum veritas ipsorum esse, vel essentiam respiciat. Sed quod possint ex eis formari plures enuntia tiones: hoc est ex parte intellectus nostri, qui non potest intelligere uno intuitu simplici, quae ibi simpliciter & per unum esse existunt. Et quia intelle ctus noster non est aeternus, non sunt veritates aeternae.
Ad 6. dicendum quod omnes rationes ideales rerum quae sunt ab aeterno in Divina essentia, non sunt aliud, quam ipsa; & sicut essentia Divina est una secundum rem sic omnibus talibus propositionibus repondet una veritas realiter, licet secun dum rationem plurificetur; non igitur est nisi una veritas aeterna secundum rei veritatem.