Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 20

Distinctio 20

DISTTINCTIO XX OSTENSO QVOD ALIQVA PERSONARVM ALIAM non superat magnitudine nunc ostendit, quod alia non excedit aliam potentia.

NVNC ostendere &c. Hic Magister A ostendit esse aequalitatem in Divinis quantum ad potentiam. Et duo facit: quia 1. dicit esse unam potentiam trium Personarum, sicut unam magnitudinem: propter quod non plus est de potentia in tribus Personis, quam in una, quod ut ait August, auctoritatibus, & rationibus probat. 2. adducit rationes ad hoc ostendendum, ibi: Nhil inquantum. Ad cuius evidentiam notandum, quod tota causa, quare aliqui dixerunt, in una Persona maiorem esse potentiam, quam in alia, utputa in Patre, quam in Filio, est: quia Filius est a Patre: unde duo facit: quia 1. adducit rationem ad ostendendum Filium esse aequalem Patri: quia omnia, quae habet Pater, accepit Filius: habet ergo Filius omnipotentiam, ut Pater. 2. adducit dictum eorum, qui negant, Filium aequepotentem Patri, ibi: Sed inquis. Circa quod duo facit: quia 1. facit, quod dictum est. 2. solvit ad obiectionem eorum, ibi: Sed sorre. Circa primum duo facit: quia 1. adducit dictum eorum, qui dicebant Filium esse minorem Patre: quia a Patre procedit, dicens: Genitum non esse minorem gignente: eo quod omnia accepit genitus, quae habet gignens. 2. adducit rationes alias ad probandum Filium non esse mino rem Patre, ibi: Item alio. Circa quod duo facit, secundum quod duas rationes adducit. Prima talis: aut Pater noluit gignere Filium sibi aequalem, aut voluit? Si noluit, invidus fuit. Si voluit, & non potuit, infirmus fuit; sed cum Pater nec sit invidus, nec infirmus, vel impotens, erpo voluit, & potuit, igitur genuit. Secunda est per similitudinem: nam pater carnalis generat filium, quam meliorem potest, ergo Pater Celestis multo fortius: quia magis diligit Filium suum, quam aliquis pater carnalis, genuit Filium, quam meliorem potuit, sed non potuit eum gignere meliorem se, cum ipse sit Deus: ergo genuit aequalem sibi. Secunda ibi: Hoc autem Deinde cum dicit: Sed forte. Solvit ad dictum eorum, qui dicebant Filium esse minorem Patre: quia est a Patre, Et duo facit: quia 1. solvit per Aug. dicens: quod ex eo, quod una Persona est ab alia, non ostenditur inaequalitas, sed ordo raturae, non quo unus est prius altero, sed quo alter est ex altero: nam ad aequalitatem pertinet quaestio qualis, aut quantus sit aliquis: ad originem autem, non ad aequalitatem, quis ex quo sit. 2. recolligitex omnibus dictis in praesenti distinctione, & in praecedenti, quod est, aequalitas in Divinis quantum ad aeternitatem, magnitudinem, & potestatem, in quo terminatur sententia lectionis & distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 20