Dubitationes litterales
Dubitationes litterales
VPER litteram, super illo: iemo novit, nisi ipse Filius, vult Magist. quod non separatur inde Pater. Contra: nemo idem est, quod nullus homo, sed Pater non est homo, ergo talis locutio non attingit Personam Patris, ergo etiam ex vi locutionis Pater inde non separatur, non solum ratione inseparabilitatis, quam habet Pater ad Filium, cuius contrarium videtur sentire Magist. Dicendum, quod ne¬ mo quantum de vilocutionis non excludit nisi hominem: tamen quiaA homo est habens intellectum, ex usu loquentium accomodatum est, quod omne habens vim cognoscitivam excludatur per hoc, quod dico nemo, & per hunc modum loquitur Mag.
On this page