Text List

Prooemium

Prooemium

DITIINCTIO XXIJ. DE NOMINVMDIETERENTIA, QVIBVS VTIMVR LOquentes de Deo.

RAST praedicta &e. Quia Ma¬ gist. superius determinat de unitate essentiae, & Trinitate Personarum, hic in parte ista determinat de nominibus, secundum quae essentiae unitas, & Personarum pluralitas designatur. Et duo facit: quia 1. facit, quod dictum est. 2. specialiter inquirit, quomodo termini aumerales ad Divina transferuntur, ibi: Hic diligenter, in princ. 24. distin. Circa primum duo facit: quia 1. distinguit huiusmodi nomina. 2. specialiter descendit ad determinandum de hoc nomine, quod est Persona, ibi: Praedictis, in princ. 23. dist. Circa primum duo facit: quia 1. distinguit huiusmodi nomina. 2. dat differentiam inter ea. Secunda ibi: Sciendum est igitur. Circa primum duo facit: quia 1. ponit trimembrem divisionem nominum competentium Deo ab aeterno: quia quaedam indicant essentiae unitatem, ut sapientia, bonitas, & huiusmodi. Quaedam Personarum distinctionem, ut in generatio, generatio & talia. Quaedam de Deo tranelative dicuntur, ut speculum, caracter, & huius modi. 2. distinguit nomina competentia Deo ex tempore, ibi: His adiiciendum. Circa quod tria facit: quia 1. ponit nomina, quae relatio nem important temporalem, ut refugium, Creator, donator, missus, & talia, quorum quaedam competunt omnibus Personis; quaedam non. 2. addit quoddam nomen, quod Deo competit ab aeterno, quod quamdam col. Plectionem significat, cuiusmodi est Trinitat quod inter alia nomina Deo ab aeterno com petentia non posuerat. 3. ponit quaedam no mina Deo competentia ex tempore: relationem non significantia, cuiusmodi sunt humanatus, incarnatus, & talia, quae utrum relationem importent, in lateralibus quaest,. apparebit. Secunda ibi: Praeterea: Tertia ibi: Sunt etiam. Deinde cum dicit: Sciendum, dat differentiam inter nomina prima assignata: quia quaedam de eis dicuntur relative, quaedam secundum substantiam. Quae autem dicuntur secundum substantiam, dicuntur de qualibet Persona singulariter, & de omnibus non pluraliter, Quae autem dicuntur relative, non dicuntur singulariter de omnibus. Et duo facit: quia 1. facit, quod dictum est. 2. manifestat, quod dixerat, ibi: Tanta que est vis. Circa quod tria facit. Dixerat enim, quod omnia absoluta dicta de Deo dicuntur de omnibus Personis non pluraliter, quod ideo contingit: quia omnia absoluta transeunt in substantiam: ideo nunlum absolutum ibi plurificatur: sicut nec substantia: ideo primo dicit absoluta in Divinis transire in substantiam. 2. manifestat hoc per August. qui dicit Deum non esse magnum participatione magnitudinis, sed magnitudine, quae ipse est. 3. recolligit dicta in summa ad maiorem facilitatem dictorum. Secunda ibi: Deus enim. Tertia ibi: Ecce aperte, in quo terminatur sententia lectionis, & distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium