Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 2
Articulus 1
POSTEA quaeritur: utrum haec sit vera, Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus sunt solus Deus? Et videtur, quod non: quia solus est conditio subiecti, sicut omnis, sed omnis nunquam additur ad praedicatum, iuxta illud Phi 1. Periher. in eo quod universale praedicatur, id, quod est universale praedicari universaliter, non est verum, & 1. Post. cap. De inventio. medis, scribitur quod ipsum quod sequitur non est sumendum totum: quia, ut ibidem scribitur, impossibile est omnem hominem esse omne animal, vel iustitiam esse om ne bonum, ergo solus nunquam debet addi ad praedicatum; sed in propositione praetacta additur, ergo &c. Praeterea: solus, vel excludit suppositum vel naturam, dicendo Trinitas est sous Deus? Non suppositum: quia non additur subiecto. Non naturam: quia ipsa natura de se excludit aliam naturam, ergo superflue adderetur. Praeterea: haec dictio, solus, aut tenetur significative, aut consignificative? Si tenetur significative: tunc dicit solitudinem, & est ibi repugnantia intellectuum: quia eo ipso quod Trinitas est Deus, in Deo ipso non est solitudo. Si autem tenetur consignificative: tunc implicat negationem ratione exclusionis; sed negatio debet praecedere compositionem, non sequi, sed in propositione praedicta sequitur, ergo &c.
In contrarium est quod ait August. 6. de Trin. cap. 9. Si quis enim interroget, Pater solus utrum sit Deus? Quomodo respon debitur non esse, nisi forte ita dicamus, esse quidem Patrem Deum, sed non esse solum Deum, esse autem solum Deum, Patrem & Filium & Spiritum Sanctum?
Vlterius quaeritur: utrum haec sit vera: Pater est solus Deus? Et videtur, quod sic: quia regula est August. 5. deaTrin. cap. 9. & 6. de Trin. cap. 1. & in pluribus locis, quod quidquid dicitur de omnibus simul non pluraliter, est essentiale, & dicitur de qualibet Persona singulariter, sed solus Deus praedicatur de tribus Personis non pluraliter, ergo praedicabitur de qualibet Persona singulariter, ergo Pater est solus Deus.
In contrarium est Magist. in littera, qui probat per August. contra Maximinum, quod solus additus termino essentiali ex parte praedicati non verificatur de una Persona, ut dicatur, Pater est solus potens, vel solus Deus.
Et videtur quod sic: quia nomina, & verba trans posita idem significant, ut dicitur 2. Periher, sed haec conceditur, Trinitas est solus Deus, ergo & haec, Trinitas est Deus solus;
In contrarium est: quia solus importat negationem; negatio autem non negat nisi quod invenit: cum ergo nihil sequatur post hanc dictionem solus, superflue adderetur.
RESOLVTIO. Vera est propositio ista: Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus sunt solus Deus, si l solus teneatur nominaliter, etiam si referatur ad subiectum, vel ad praedicatum; sed si sumatur ad verbialiter, cum refertur ad subiectum est propositio falsa: cum ad praedicatum potest aliquomodo veĀ¬ ra esse.
Espondeo dicendum, quod solum, & tantum, ut quidam dicunt, dupliciter teneri possunt, & adverbialiter, vel nominaliter: & prout tenentur nominaliter, sunt conditio subiecti, & habent privare confortium: & sic accipiendo eas superflue adduntur praedicato, cum non sint conditiones praedicati. Si autem tenentur adverbialiter: tunc idem sonat quod tantum, & tunc potest addi ad praedicatum, quantum est de se; sed non in proposito, quia eo ipso quod natura praedicatur de aliquo subiecto, excludit ab illo omnem aliam naturam: nam eo ipso quod Sortes est homo, non est aliquid, quod non sit homo: & ideo superflue additur talis dictio termino posito in predicato, cum stet pro natura, nisi addatur unus, vel aliquis alius terminus accidentalis, ut dicatur Sortes est tantum unus homo ad excluden dum pluralitatem. Sed hoc non est bene dictum, ut patebit,
Vnde notandum, quod solus, sive teneatur nominaliter, sive adverbialiter, potest verificari propositio dicta. Nam si tenetur nominaliter, dupliciter accipi potest: quia vel refertur ad subiectum, vel ad praedicatum? Si referĀ¬ tur ad sublectum, tunc est sensus: Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus sunt, solus Deus, hoc est, nullum suppositum aliud ab aliquo istorum trium est Deus: & sic intelligit eam August. cum negat Patrem esse solum Deum: solum autem Deum esse Patrem & Filium & Spiritum Sanctum. Item prout refertur ad predicatum est vera: nam natura Divina non eodem modo habet esse & caeterae naturae: quia aliae naturae non sunt per se subsistentes: & quia solus nominaliter sumptum non privat nisi confortium eius, quod est quid perse subsistens: vel quod significatur per modum subsistentis: cum terminus in praedicato positus stet pronatura, & nulla natura creata, secundum quod huiusmodi, sit quid per se: subsistens, nulli termino significanti naturam creatam posito in praedicato potest addi solus nominaliter sumptum, Sed quia ipsa natura. Divina est quid per se subsistens, convenienter ei poterit addi solus, etiam ut stat in praedicato, & tunc dicendo, Trinitas solus Deus, est sensus, id est, est Deus, praeter quem non est alius Deus. Si autem hoc, quod dico, solus, teneatur adverbialiter, & valeat idem quod tantum: tunc etiam est duplex: quia potest referri ad subiectum, vel ad praedicatum. Si referatur ad subiectum, est locutio falsa: quia est sensus, quod Pater & Filius & Spiritus Sanctus, scilicet, sint tantum Deus, quod falsum est pro Filio, qui non est tantum Deus, sed etiam est homo. Si autem referatur ad praedicatum, tunc aliquo modo potest esse vera: quia natura Divina in hoc differt ab alijs: quia omnis alia naturae copatitur secu aliquid aliud in supposito, quod facit realem compositionem in hypostasi. Solus autem ille est, Deus, in quo nihil est per accidens, cuius natura nullam naturam compatitur, quae in supposito Divino compositionem faciat: ideo tantum natura Divina sola dici potest, quantum ad istum modum, & tunc est sensus, Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus sunt solus Deus. id est, tantum natura Divina est in eis, & nulla alia natura est in aliquo eorum, quae realem compositionem faciat in ipso: quod de nullo creato dici potest. Apparet igitur quomodo est vera proĀ¬ positio praedicta, & quomodo haec dictio, solus, sive sumatur nominaliter, sive adverbialiter in propositionibus de Deo dictis, ut refertur ad subiectum equitur conditionem, quam habet in alijs propositionibus: ut refertur ad praedicatum, non: eo quod natura Divina est quid subsistens, & non compatitur secum aliquid per accidens, quod realem compositionem faciat in suppo sito. Aliae autem naturae non sic se habent, ut patet per habita.
Respond. ad arg. Ad primum dicendum, quod non est simile de naturis creatis, & de natura Divina, ut patet per habita: & ideo dato, quod in creaturis sit solum conditio subiecti, ibi autem potest esse conditio praedicati: modo, quo patuit. Vel dicendum, quod omnis, quia dicit distributionem, & divisionem, nunquam debet addi ad praedicatum, quod tenet iocum na turae, in qua supposita uniuntur; sed solum dicit exclusionem quadam, quae naturae Divinae competit modo, quo dictum est: & ideo non est similiter conditio subiecti, omnis, & solum, propter quod ratio non concludit. Ad 2. dicendum, quod potest excluderet suppositum, & naturam modo, quo diximus.
Ad 3. dicendum, quod etiam inhoc termino, Deus, datur intelligi aliquis modus compositionis: quia Deus est habens Divinitatem, ratione cuius compositionis potest denotari ibi exelusio
Ad illud, quod ulterius quaeritur: utrum haec sit vera. Pater est solus Deus? Dicendum, quod hoc, quod dico, sous, licet ponatur ex parte praedicati, potest referri ad subiectum, & praedicatum. Et si refertur ad subiectum, tunc est idem iudicium de ea, & de ista, solus Pater est Deus, de qua quid sit dicendum patuit. Si autem refertur ad praedicatum, ut sit sensus, Pater est solus Deus: quia est tantum Deus, sic est, vera, in quo Pater distinguitur a Filio qui non est tantum Deus, sed etiam est homo.
Respond. ad arg. Ad primum dicendum, quod licet ratione praedicati essentialis possit dici de qualibet Persona singulariter: quia Pater est Deus & Filius Deus; ratione tamen extensionis, dicendo, Pater est solus Deus, in aliquo sensu habet falsitatem, ut patuit.
Ad 2. dicendum, quod arguit hanc verificari, Pater est solus Deus, secundum quod solus refertur ad praedicatum, & est idem, quod tantum, secundum quem modum eam verifica ri concessimus modo, quo diximus.
Ad illud in contrarium dicendum, quod Magist, eam negat, secundum quod Filius & Spiritus Sanctus a confortio Deitatis excluduntur, qui sensus quantum ad modum, secundum quem eam veram concessimus, non habetur.
Ad illud autem, quod ulterius quaeritur: utrum haec sit vera, Trinitas est Deus solus? Dicendum, quod non: quia solus, vel denotat solitudinem, vel exclusionem: prout denotat exclusionem, in proposito sumi non potest: quia in exclusione im plicatur negatio; negarit autem nunquam ponitur post omnia alia: eo quod otiose adderetur, cum solum ad sequentia se extendat, igitur denotabit in proposito solitudinem, quae Deo non competit, ut patuit: ideo non est concedenda, etsi inveniatur, est exponenda.
nisicant. Dicendum, quod licet idem significent: quia signifieatio eorum non variatur ex transpositione ipsorum; aliquis tamen modus significandi variatur in eis, propter quod non est idem dictum omnis non, & non omnis: & quia ad veritatem propositionum huius modi significandi sunt attendendi, licet concedamus hanc, Trinitas est solus Deus; non tamen conceditur, quod sit Deus solus.