Text List

Prooemium

Prooemium

DISTIINCTIO XXUJ QVID SI CNIFICETVR HIS NOMINIBVS, VNVSVE LVNA, duo, vel duae, tres; vel tria, Trinus, vel Trinitas, plures, vel pluralitas, distinctio, vel distinctae, cum his utimur de Deo loquentes.

diligenter inquiri &. Post . quam Magist. distinxit nomina significantia unitatem essentiae, & Personarum distinctionem, hic de huiusmodi nominibus determinat. Et duo facit: quia 1. & determinat de huiumodi nominibus, quid significent in Divinis. 2. specialiter inquirit, quomodo talia nomina addantur huic termino, qui est Persona. Secunda ibi: Biiaterea considerandum, in princip. 25. dist. Circa primum duo facit: quia 1. inquirit, quid significent huiusmodi nomina in Divinis, quae important unitatem, vel pluralitatem, ut unus, duo, itria, vel plures, & quid etiam significent ea, quae annexa pluralitati significant, ut difcretum, distinctum, & huiusmodi. 2. motas quaestiones determinat, ibi; Si diligenter. Circa quod duo facit: quia 1. solvit quaestiones tactas. 2. contra quaedam, quae superius dixerat, obijcit, ibi: Hic non est. Circa primum duo facit: quia 1. solvit huiusmodi quaestiones in generali, dicens: huiusmodi nomina introducta esse in Divinis non ibi ad ponedum aliquid, sed ad removendum. 2. in speciali hanc soluntionem explanat, ibi: Cum enim. Circa quod duo facit: quia 1. explanat huiusmodi solutionem quantum ad terminos significantes unitatem; vel plurasitatem. 2. quantum ad terminos significantes annexa his, ibi? Cum autem dicimus. Circa primum duo facit: quia 1. ostendit quid significet unitas 2. quid plutalites, ibi: Item cum plures. Circa primum: duo facit: quia 1. dicit, quid significat unitas addita termino essentiali, dicens: quod cum dicitur unus Deus in Divinis, non ponitur quantitas, vel aliquid tale, sed solum excluditur multitudo deorum, quod probat per Ambrosium. 2. ostendit; quid significat, cum additur, termino personali, ut cum dicitur unus Pater dicens, hoc etiam ratione remotionis esse dictum, ut quia non sunt ibi multi Patres. Secunda ibi: Similiter cum dicimas. Deinde cum dicit: Ilem cum plures. Ostendit, quid significent in Divinis termini importantes, pluralitatem. Et duo facit: quia 1. dicit, quid significent huiusmodi termini importantes pluralitatem, prout accipiuntur sub esse communi. 2. prout accipiuntur sub esse speciali, ibi: Ita. Etiam circa primum tria f. cit: quia 1. dicit, quod cum dicimus plures Personas, hoc ratione remotionis esse dictum, ut ad removendam solitudinem. 2. adducit quandam auctoritatem Hilarij ad sui confirmationem. 3. ad intellectum verborum Hilarij rad dit lectorem attentum. Secunda ibi: Inde Hilarius. Tertia ibi: Attende lector. Tunc sequitur illa pars: Ita etiam. In qua postquam ostendit quid significent in Divinis termini numerales non dicentes determinatum numerum, sicut est iste terminus, plures, ostendit, quid significent huiusmodi termini dicentes numerum. determinatum, sicut sunt tres. Et duo facit t quia 1. ostendit quid significet iste terminus, tres, dicens hoc non positive ibi dici: quia ex eo, quod dicimus tres Personas, non ponimus ibi quantitatem, & numerum, sed removemus inde singularitatem, vel etiam quartam Personam. 2. ostendit hunc intellectum habere hoc nomen, duo; ut cum dicimus Pater, & Filius sunt duo, sigrnificamus non tantum Patrem esse, nec tantum Filium, sed utrumque. Secunda ibi: Similiter cum dicimus. Deinde cum dicit: Cupi autem. Ostendit quid significent in Divinis nomina significantia annexa pluralitati, sicut distinctio, & huiusmodi. Et tria facit: quia 1. ostendit quid significet distinctio in Divinis, dicens: hoc per remotionem esse dictum. Vnde cum dicimus, quod est distinctio in Personis, ibi confusionem, & permixtionem excludimus. 2. addit idem dicendum esse de distinctione. 3. quia nihil dixerat, quid significet Trinitas in Divinis, dicit idem significari per hoc, quod est Trinitas, quod per tres Personas. Secunda ibi: Ita etiam. Tertia, ibi: Cum vero.

Tunc sequitur illa pars: Hic non est: quia dixerat Deum non esse singularem, nec melD tiplicem, adducit quamdam auctoritatem Isi¬

dori, quae videtur hoc dicere. Et duo facit,: quia 1. adducit dictam auctoritatem contra le. 2. solvit dicens: Isidorum per singularem intelligere unum: per multiplicem intelligere terminum. Secunda ibi: Sed aed hoc dicimus. Et in hoc terminatur sententia locutionis, & distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium