Expositio litterae
Expositio litterae
SVPER litteram: super illo: cum Qudicimus Deum unum. Vnitas excludit numerum deorum, nec quantitatem in Deo ponit. Notandum, quod duplex est unitas: quoddam enim unum est quod determinatur ad genus quantitatis, & huius ratio in positione consistit: aliud unum est quod convertitur cum ente, & tale unum negationem, vel remotionem importat. In Deo au¬ tem non ponitur unum, quod determinatur ad genus quantitatis, sed unum quod supra ens nullam intentionem realem addit, propter quod Mag. vult quod unitas in Deo nihil ponat, sed remotionem importet: quia ibi non est unum quod determinatur ad genus quantitatis: unde ad hoc designandum ait, quod unitas excludit numerum deorum, & quantitatem in Deo non ponit.
On this page