Text List

Expositio litterae

Expositio litterae

ExPOSITIO LITTERAE.

QVPER litteram, super illo: In Deo autem nihil, quod secundum accidens dicitur: quia nihil in eo mutabile est, aut amissibile. Contra: quia ista non videtur sufficiens causa: nam multa accidentia sunt, quae sunt inseparabilia, & inamissibilia. Dicendum, quod semper accidens est diversa res a subiecto, & est posterius eo: & ideo potest intelliigi subiectum sine ipso: & omne accidens est quid amissibile secundum modum intelligendi; sed relatio non est alia res, quam Persona, & Persona non potest intelligi non intellecta relatione, sive proprietate: & ideo talia in Divinis non habent rationem accidentis.

Item super illo: Homines sunt Filij eit, Dei factura. Notandum, quod hoc dupliciter potest intelligi, vel quantum ad creationem: quia sumus Filij Dei, inquantum eius imaginem gerimus: vel quantum ad recreationem, quia sumus eius filij, inquantum eius gratiam per adoptionem suscipimus: & creatio, & recreatio quaedam factura dici potest.

Item super illo: Nec quidquam ille nisi Filius. Contra: omne, quod relative dicitur, est aliquid excepto relativo, ut dicitur 7. de Trin. cap. 1. ergo falsum est, quod Filius non sit quidquam nisi Filius. Dicendum, quod illud aliud, quod est Filius, excepto relativo est essentia: sed ex eo, quod solum in eo ponitur filiatio, non excluditur essentia: quia relatio Divina comparata ad essentiam est idem quod Persona; & non differt nisi ratione. Vel dicendum,

quod Filius non est quidquam nisi Filius: quia nunquam fuit non Filius. Et hoc concordat cum verbis sequentibus, cum dicitur: Atque itaque semper est Flius.

Item super illo: Hic enim est verus, & proprius Filius. Notandum, quod circa filiationem Christi tres fuerunt errores. Vnus fuit Nestorij, & Fotini, qui possuerunt Christum esse Dei Filium adoptione, non solum origine: quia in Christo duas Personas, sive duo supposita possuerunt. Alius fuit Sabellij, qui eo quod confudit Personas, non posuit Filium vere esse Filium, nequePatrem vere Patrem, sed solum posuit eum Filium nuncupatione, non veritate. Tertius fuit Atrij, qui separavit substantias: unde dixit Dei Filium esse creaturam: unde posuit eum Filium creatione, non nativitate. Hos tres er rores allidens Magister ait contra Fotinum & Nestorium, quod Dei Filius est Filius Origine non adoptione. Addit contra Sabellium, quod est Filius Veritate non nuncupatione. Subiungit contra Arrium, quod est Filius Nativitate non creatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Expositio litterae