Prooemium
Prooemium
AN EASDEM PROPRIETATES ASSIO NENT AVGVSTINVS & Hilarius: & an istae sint quae dicuntur paternitas, & filiatio, & processio.
TE quaeri potest. Postquam Magist. determinavit de proprietatibus personalibus, hic specialiter determinat de eis in comparatione ad hypostases. Et duo facit: quia 1. facit quod dictum est. 2. dat quamdam universalem regulam ad cognoscendum ea, quae in Divinis dicuntur secundum notionem, ab his quae dicuntur secundum substantiam. Secunda ibi: Et est advertenda. Circa primum duo facit: quia 1. movet quamdam quaestionem de proprieta. A te in comparatione ad hypostasim, & obijcit ad alteram partem. 2. solvit, ibi: Ad quod. Cica primum duo facit: quia 1. quaerit utrum endem proprietas denotetur per hoc, quod dicit Hilarius: quod proprium sit Patri, quod sem per sit Pater. Et quod ait August. propriu esse Patris, quod genuit Filium? Et utrum siacceptae proprietates sint eaedem cum paternitate, filiatione, & processione? 2. obijcit ad alteram partem: quia si idem est aliquid esse Patrem & genuisse, tunc cum essentia sit Pater, essentia genuit. 2. ibi: Videtur quod non. Deinde cum dicit: Ad quod. Solvit, & duo facit: quia 1. solvit ad quaestionem. 2. dat intellectum quarumdam propositionum, ex quo intellectu solvitur ad rationem in contrarium Secunda ibi: Cum dicimus. Circa primum tria facit: quia 1. dat solutionem in generali dicens: per omnia praedicta easdem proprietates importari, licet sub diversis verbis. 2. magis in speciali hanc veritatem exponit: quia cum dicitur proprium est Patri quod sit semper Pater, intellectus est, quia quaedam proprietas est Patris, ut paternitas, qua semper Pater est.
Item cum dicitur: Proprium est Patri sempe gignere. Hoc quod dico, gignere, eandem proprietatem nominat cum paternitate: ideo eadem semper proprietas per omnia dicta impotatur, quia paternitas. Verum quia haec proprietas sub tali diversitate verborum non eodem modo importatur, assignat 3. hanc diversitatem, dicens, quod alium modum significand habet Pater, alium paternitas, sive gignere: quia Pater non solum dicit relationem, sed ha postasim; sed gignere, & paternitas ipsas relationes fignificant, non hypostases. Secunda ibi: Quod enim. Tertia ibi: Nec tamen videtur Deinde cum ait: Cum dicimus. Dat intellectum quarumdam propositionum, & duo facit quia 1. facit quod dictum est. 2. designat prae dictas proprietates per alia nominam, ibi: Hinon est. Circa primum tria facit: quia 1. exponit hanc: Deus vel Divina essentia est Pater: qui ibi Pater supponit pro hynostasi: unde est ser sus, Divina essentia est Pater, id est, est hy. postasis, quae est Pater: ita quod ibi Pater tenetur substantive, non adiective. Et ex hoc solvitur ratio superius facta in contrarium a quia cum dicitur, quod eadem proprietas importatur per hoc, quod Pater est Pater, & quod Pater gignit ibi Pater in praedicato ponitur ad ective: cum ergo arguitur, Divina essentiam est Pater, ergo gignit, Pater non praedicatur de Divina essentia adjective, secundum quem modum stat pro proprietate, sed substantive, prout stat pro hypostasi. Secundo exponit hac: Deu: genuit, dicens, quod y Deus, stat pro hypostasi, non pro essentiam. 3. concludit proprietates tales distinguere hypostases, non substantiam, quod probat per multas auctoritates Damasc. Secunda ibi: Et cum dicitur. Tertia ibi: Ille enim. Deinde cum dicit: Hic non est. Nominat praedictas proprietates per alia nomina, & tria facit: quia 1. dicit quaedam nomina esse Personarum, quae dicunt illas easdem proprietates sub alijs verbis, ut genitor dicit illam eandem proprietatem, quam dicit Pater: & Verbum, & imago, quam dicit Filius. 2. specialiter determinat de Verbo ostendens nomine Verbi talem notionem importari. 3. in summa recolligit quae dicta sunt. Secunda ibi: Sic enim Verbum. Tertia ibi: Apte ostensum
Tunc sequitur illa pars: Et est advertenda In qua dat regulam prius datam: & duo facit: quia 1. dat talem regulam, quod ea, quae dicuntur ad se, dicuntur de omnibus simul non pluraliter: ea, quae dicuntur relative, non. 2. movet quamdam quaestionem, ibi: Hic quaeritur. Et duo facit: quiam 1. quaerit, cum dicittE: Deus de Deo, utrum dictum sit secundum substantiam, vel secundum relationem? Et videtur, quod non secundum substantiam: quia non convenit omnibus, cum Pater & Filius non sit Deus de Deo. 2. solvit, ibi: Ad quod Circa quod tria facit: quia 1. dicit, quod cum dicitur: Deus de Deo. Ibi Deus licet significet substantiam, supponit tamen pro relativo. 2. oster dit talem modum loquendi non verificari nisi de essentialibus: non enim dicimus, Patrem de Patre, nec Filium de Filio, sed Deum de Deo. 3. addit, quod sicut Deus aliquando sta pro altera Persona, ut cum dicitur, Deus generat, ita aliquando stat pro tota Trinitate, ut cum dicitur Deus est bonus. Secunda ibi: Et est. Tertia ibi: Et sicut. In quo terminatur sententia lectionis, & distinctionis.
On this page