Expositio litterae
Expositio litterae
RVPER litteram super illo: Cui ergo convenit ut sit Pater, ei convenit genuisse Filium. Natura Divina est Pater, ergo genuit Filium. Notandum, quod talis argumentatio deficit: quia non uniformiter accipitur hoc quod est Pater: nam in prima propositione, si debet esse vera, Pater accipitur adiective: sed in secunda propositione, cum dicitur natura Divina est Pater, ibi Pater accipitur substantive. Nam si acciperetur adiective, falsa esset: quia Divina essentia non est Pater, cum ei insit paternitas, vel quod per paternitatem determinetur, & distinguatur; sed est Pater, substantive loquendo, quia est ille qui est Pater, sive qui per paternitatem determinatur, & distinguitur.
On this page