Expositio litterae
Expositio litterae
SVPER litteram: super illo: Quibusdam videtur. Notandum, quod quaelibet positio aliquomodo verum dicit: nam si non genitum solam negationem dicit, tunc Spiritus Sanctus, & essentia possent dici non genita: nam de quocumque falsificatur affirmatio, de eo negatio verificatur: & ideo si falsum est, quod essentia sit genita, verum est quod non sit genita: sed si non genitum non dicat negationem solam, sed dicat negationem praesupponentem rationem principij respectu Divinae Personae, sic competit soli Patri. Vel dicendum, quod non genitum potest negare solum generari, & tunc essentia Divina, & Spiritus Sanctus sunt non genita: quia non generantur. Vel potest ne gare non solum non generari, sed nec per generationem communicari, nec a genito procedere, & sic nec essentia nec Spiritus S. non genita sunt,
tem super illo: Aliud est esse Patrem. aliud esse Filium. Notandum, quod esse dupliciter accipi potest. 1. prout es actus essentiae: & quia in Deo non dis fert essentia, & tale esse: sicut eaden est essentia Patris & Filij, ita est idem esse. 2. esse potest dicere veritatem conpositionis, & sic esse Patrem non est est Filium: quia non eodem modo verificatur ista: Pater est Pater, & Filius est Filius. Nam Pater est Pater paternitate, Filius est Filius filiatione: paternitas autem & filiatio sunt duae res: ex vi tamen locutionis magis videtur, esse, importare veritatem compositionis, qua do post ipsum sequitur aliquod praedicatum; & quando non, magis importat actum essentiae: & ideo concedit Mag. quod aliud est esse Patrem, aliud esse Filium; non est tamen aliud Patrem esse, & Filium esse: quia in primis propositionibus, esse, magis denotat veritatem compositionis: ut patet per habita; in alijs autem magis dicit actum essentiae.
On this page