Prooemium
Prooemium
DISTINCTIO SBIS. DE PRINCIPIO QVOD RELATIVE DICITVR, ET MVLTI plicem notat relationem. ST sraeterea: postquam deterrninavit Mag. de innascibili: A tate, quae non est proprietas personalis: hic determinat decommuni notione, quae etiam proprietas personalis non existit. Et tria facit: quia 1. ostendit quomodo ratio principij competit Personis Divinis. Secundo manifestat quomodo notio convenit Personae Divinae ex eo quod est principium alterius. Tertio: quia dixerat rationem principij posse conpetere Deo ex tempore, ostendit quomodo aliqua dicuntur de Deo ex tempore relative. Secunda ibi: Ecce hares. Tertia ibi: Sunt enim quidam. In princinio 30. dist. Circa primum duo facit: quia 1. ostendit hac p nomen, principium, habere multiplicem acceptionem. 2. manifestat quomodo principium competit Personae Divinae ab aeterno, & quomodo ex tempore, ibi: Et Pater. Circa primum duo sacit: quia 1. dicit quamlibet Personam habere rationem principij, sed differenter. 2. illam differentiam manifestat. Nam Pater est principium sine principio, & est grincipium totius Divinitatis: Filius est principium de principio, & est principium Spiritus S. Spiritus Sanctus est principium de utroque, & non habet rationem principij nisi respectu creaturae. Secunda ibi: Nam Pater dicitur. Deinde cum dicit: Et Pater. Ostendit quomodo principium competit Divinae Personae ab aeterno, & quomodo ex tempore, & duo facit: quia 1. facit quod dictum est. 2. probat quamlibet Personam Divinam habere rationem principij. Secunda ibi: Si autem quidquia. Circa primum tria facit: quia 1. ostendit quod ratio princibij competit Personae Divinae ab aeterno respectu alterius Personae; sed ex tempore respectu crea¬
turae: & ideo Pater ab aeterno fuit principium Filij: & Pater & Filius Spiritus S. sed Spiritus S. non potest dici principium nisi ex tempore, cum non habeat rationem principij nisi respectu creaturae. 2. quia quaelibet Persona habet rationem principij respectu creaturae, ostendit has tres Personas non dici principia respectu creaturarum omnium, sed unum principium. 3. ostendit quomodo accipiendum sit omnia ex Deo esse; & re¬ colligit in brevi quomodo differenter una Persona habet rationem principij respectu alterius, & quomodo respectu creaturae. Secunda ibi: Et dicuntur. Tertia ibi: Cum vero omnia.
Tunc sequitur illa pars: Si autem. In qua ostendit quamlibet Personam habere rationem principij. Et duo facit: quia 1. ostendit Spiritum S. habere rationem principij respectu creaturae, quia in se manens operatur: unde est unum princinium cum eis respectu omnium entium. 2. manifestat Patrem esse principium Filij: quia eum gignit, & Patrem & Filium esse principium Spiritus Sancti, qui ab eis urocedit. Secunda ibi: Idem in eodem. Deinde cum dicit: Ecce habes. Oste ndit quae notio compecit Personae: ex eo quod hapet rationem principij. Et duo facit: quia 1. ostendit quae notio competit Patri ex eo quod est, grincipium Filij. 2. ostendit quae notio competit Patri & Filio, ex eo quod sunt principium Spiritus Sancti. Secunda ibi: Inum autem principium. Circa primum duo facit: quia 1. dicit quod ea notione, qua Pater est Pater, ut paternitas, vel generatio, Pater est principium Filij, quod probat per Hilarium. 2. quia Hilarius dixerat originem Filij esse ab initio: ipsum vero no esse ab initio, sed ab initiabili: quaerit quomodc praedicta verba intelligenda sint, quorum expositio in quaestionibus litteralibus apparebit. Secunda, ibi: Et ideo quaerendum. Tunc sequitur illa pars: Vnum autem. In qua ostendit quomodo notiot competat Patri & Filio, ex eo quod sunt principium Spiritus S. Et duo facit secundum quod du as quaestiones movet: quia 1. quaerit cum Pater & Filius sint unum principium Spiritus Sancti, utrum una, & eadem notione sit principium Pater qua Filius? Et solvit quod una, & eadem notio est in Patre & Filio secundum quod sunt principium Spiritus Santi. 2. quaerit quomodo vocetur huiusmodi notio, & solvit quod non habet proprium nomem est tamen alia notio a paternitate & filiatione, & quod secundum eam Pater & Filius ab aeterno sunt principium Spiritus Sancti, licet eum dederint ex tempore. Secunda ibi: Sa vero queritur. In quo terminatur sententia lectionis, & distinctionis.
On this page