Text List

Dubitationes litterales

Dubitationes litterales

DVBITATIONES LITTERALES.

Vper litteram, super illo: Pater est Sprincipium totius Divinitatis. Contra: Divinitas aut sumitur pro essentia aut pro Personis? Si pro essentia? Falsum est quod dicitur: quia respectu essentiae Pater non habet rationem principij: cum essentia non procedat ab ipso. Si respectu Personarum? Adhuc est falsum: quia non omnes Personae procedunt a Patres cum Pater non procedat a se ipso. Dicendum, quod utroque modo potest habere veritatem si sane intelligatur: nam si¬

Divinitas sumatur pro essentia, sic habet veritatem quod dicitur: non quod Pater essentiam producat; sed dicitur principium totius Divinitatis eo quod Divinitatem & essentiam communicat omni modo quo communicabilis est, videicet, per modum generationis & spirationis: nam Filius licet essentiam Divinam communicet alicui Personae Divinae; non tamen dicitur totius Divinitatis principium: quia non communicat eam omni modo quo communicabilis est: cum solum spiret & non generet. Si autem Divinitas summatur pro Personis: sic quod dicitur verum est: sicut verum est quod fundamentum sustinet totam domum; non quod seipsum sustineat: sed quia omnes aliae partes domus sustinetur ab ipso: sic Pater non se ipsum producit; sed omnes aliae Personae emanant ab eo. Item super illo, Vel melius Divinitatis. NNotandum quod natura Divina melius dicitur Deitas quam Divinitas: quia Divinum non solum dicitur de eo quod est per essentiam tale; sed de eo quod est per participacionem, secundum que modum loquitur Philosophus in 2. de Anima. quae cum perfecta sunt, & non orbata generare sibi simile: ut esse Divinum participent; sed 2 Deitas proprie dicitur de eo, quod est, tale per essentiam.

Item super illo: Omnes vtique naturas & omnia quae naturaliter sunt. Notandum, quod per naturas intelligit substantias; per ea quae naturaliter sunt intelligit proprietates & operationes naturales.

Item super illo: originem Filij ab initio. Notandum, quod Filius est ab initio, & origo eius ab initio eius: quia habet esse a Patre, qui est initium: verum quia initium potest intelligi dupliciter, videlicet, pro initio durationis, & pro principio originis: ne intelligatur Filium habuisse principium durationis addit Hilarius. Non ipsum ab initio. Supple durationis. Sed ab initiabili. Idest a principio initiativo, sive a principio originis, idest a Patre. Et subdit: Quod Filius non est per se ipsum. Quod glossandum est non esse per se ipsum: quia non est a se ipso: nam quaelibet Persona est per se ipsam: cum sit quid subsistens; non tamen quaelibet est a seipsa, cum una procedit ab alia.

PrevBack to TopNext