Text List

Prooemium

Prooemium

DISIINCTIO XXXJ. DE HIS, QUAE TEMPO RALITER DE DEO DICVNTVR ET relative secundum accidens, quod non Deo, Sed creaturis accidit.

1NT enim quidam Quia Mag. D superius dixerat Deum respectu creaturae dici principium ex tempore, Hic in parte ista ostendit quomodo aliqua relative de Deo ex tempore dicantur. Et duo facit: quia 1. facit quod dictum est. 2. dictum confirmat per locum aminori. Secunda ibi: Minimus vero. Circa primum duo facit: quia 1. dicit aliqua dici de Deo ex tempore, & secundum accidens, non secundum accidens, quod Deo accidat; sed quod accidit creaturae, quod cofirmat per Aug. 2. circa praetacta movet quandam quaestionem. Secunda ibi: Sed hic. Circa secundum tria facit: quia cum Deus dicatur Dominus creaturae ex tempore quaerit; utrum temporis Deus sit Dominus ex tempore? Secundo solvit dicens quod licet Deus coeperit esse Dominus temporis; quia semper non fuit tempus, non tamem coepit esse Dominus temporis ex tempore, vel in tempore: quia tunc antequam inciperet tempus fuisset tempus. Tertio concludit de Deo nihil dici secundum accidens, quod accidat sibi: quia naturae eius nihil accidit, nec ipse in se mutatur: unde cum ex tempore aliquid de Deo dicitur accidens, vel mutatio in creatura est, non in Deo. Secunda ibi: Ad quod dici potst Tertia ibi: Quomodo igitur. Deinde cum dicit: minimus. Ostendit per locum a minori quomodo aliqua ex tempore relative de Deo dicuntur sine mutatione eius. Et duo facit: quia 1. facit quod dictum est 2. in brevi recolligit intelligentia praedictorum Secunda ibi: Ec his aperte. Circa primum itria facit: quia 1. probat per locum a minori veritatem tactam dicens: quod cum minimus sine sui mutatione dicatur pretium alicuius, vel relative, multo magis Deus absque sui muratione poterit ex tempore relative dici. 2. ostendit per unum exemplum quod licet tals mutatio non sit in Deo, est tamen in creatura: quia cum Deus dicitur refugium nostrum, licet aliquid non siin Deo, quod prius na fuerit; est tamen in nobis. 3. ostendit hoc idem per aliud exemplum: quia com Deus dicitur Pater noster, licet Divina substantia non sit mutata, nostra tamen substantia mutatur in melius inquantum eius gratiam suscipimus. Secunda ibi: Refucium enimTertia ibi: Sit e Pater. Deinde cum dicit: Ex his. Recolligit in brevi intelligentiam praedictorum. Et tria facit: quia 1. repetit veritatem tactam, videlicet, quod aliqua ex tempore de Deo relative dicuntur sine mutatione sui cum mutatione tamen creaturae. 2. quia in 14. dist. quamdam quaestionem moverat, & eam dimiserat insolutam, illam quaestionem repetit quaerens: utrum Spiritus Sanctus referatur ad se ipsum, cum a se ipso detur? Tertio hanc quaestionem solvit dicens: quod Spiritus Sanctusest donum & dator: & licet donum relative dicatur ad dantem; non tamen Spiritus S. ed seipsum refertur realiter, scilicet; sed secundum rationem vel appellationem solum: & aliquid referri ad se ipsum secundum rationem non est inconveniens; quia sic aliquid refertur ad se, ut cum dicitur eidem idem. Secunda ibi: Hic potest soldi. Tertia ibi: Cui quaestioni.

Ti quo terminatur sententia lectionis & distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium