Text List

Prev

How to Cite

Next

Dubitationes litteralis

Dubitationes litteralis

DVBITATIO LITTERALIS.

SVper litteram, super illo. (Ideo non coepit esse Dominus ex tempore) Notandum quod Deus non coepit esse Dominus temporis ex tempore: quia tempus non mensuratur tempore. Nam secundum Philosophum 4. Phy. sicut se habet locus ad ea quae sunt in loco, sic se habet tempus ad ea quae sunt in tempore: & si¬ cut omnia quae sunt in loco, loco continentur, sic omnia quae sunt in tempore continentur a tempore. Vnde ea, quae semper sunt, non sunt in tempore: nam tempus, quia continet omne quod est in tempore, excedit omne quod est in eos; unde tempus fuit ante omne quod est in tempore. Sed cum tempus non fueerit ante seipsum, tempus non est in tempore: & quia Deus non coepit esse Dominus in tempore nisi eorum, quae sunt, in tempore, non coepit esse Dominus temporis in tempore, quia non erat tempus antequam inciperet tempus: ut Magister ait.

PrevBack to TopNext