Prooemium
Prooemium
DISTINCTIO XXXJ. QVOMODO DICATVR FILIVS AEQUALIS PATRI, AN SE¬¬ cundum substantiam, an secundum relationem? Ita & similis?
RAETErea considerari. Postquam determinavit Mag. de proprijs Personarum, hic determinat de appropria tis. Et duo facit: quia 1 facit quod dictum est. 2. ostendit quomodo secundum talia appropriata Personae ad invicem comparantur. Secunda ibi: Hic oritur quaestio. In principio 32. dist. Circa 1. duo facit: quia 1. movet quasdam quaestiones circa quaedam, secundum quae assumitur appropriatio Personarum. 2. exequitur diversas appropriatio nes Sanctorum Secunda ibi: Non est hoc praetermittendum. Appropriat autem Aug. aequalitatem Filio, ad aequalitatem autem requititur similitudo. Ideo antequam de appropriatis Personarum determinet, quaerit quaedam circa aequalitatem & similitudinem. Et duo facit: quia 1. movet quasdam quaestiones circa aequalitatem. 2. dicit eodem modo sentiendum esse circa similitudinem. Secunda ibi: Hoc idem. Circa 1. duo facit: quia 1. quaerit tria circa aequalitatem. 1. utrum aequalitas in Divinis relative sumatur? 2. utrum talis relatio accipiatur secundum substantiam, vel secundum relationem, hoc est quaerere quid respondeat ei pro fundamento. 3. quaerit quid sit aequalitas. 2. has quaestiones solvit ibi: Ad quod dicimus. Et tria facit: quia 1. solvit primam ostendens, quod aequale relationem importat. 2. solvit secundam dicens Filium aequalem Patri non ex eo, quod ad Patrem refertur, sed quia habet unam substantiam & unam magnitudinem cum ipso. 3. tertiam dicit huiusmodi relationem non esse secundum nomen tantum, sive secundum rationem: unde concludit aequalitatem non esse relationem, scilicet, realem; sed consistere in uni¬ tate naturae. Secunda ibi, Est enim. Tertia ibi: Et appellatio. Deinde cum dicit: Hic idem ostendit etiam sic sentiendum esse de similitudine. Et duo facit: quia 1. facit, quod dictum est. 2. commendat quosdam bene dicere ex eo quod secundum eos aequalitas & simisitudo in Divinis nihil ponunt: sed solum removent. Secunda ibi: Vnde quibusdam. Deinde cum dicit: Non est hic. Exequitur diversas appropriationes Sanctorum. Et duo facit: quia 1. exequitur appropriationem Hilarij. 2. Aug. ibi: Illud etiam. Circa 1, duo facit: quia 1. facit quod dictum est. 2. circa praetacta quasdam distinctiones removet ibi: Non enim. Circa 1. tria facit: quia 1. ponit appropriationem Hilarij, videlicet, quod aeternitas est in Patre, species in imagine, usus in munere. 2. quia obscure locutus est, adducit ad hoc expositionem Aug. 3. concludit verba Hilarij esse tantae profunditatis, quod habi ta expositione Aug. adhuc ad ea vix intelligere sensus attingit. Secunda ibi: Quae tantae difficultatis. Tertia ibi: Ecce habes. Deinde cum dicit: Non enim. Removet quaedam dubia circa praedicta, & tria facit: quia ne aliquis crederet Hilarium assignavisse propria Personarum, cum dixit aeternitatem esse in Patre, speciem in imagine, usum in munere: dicit quod per haec verba non designantur propria Personarum sed appropriata, nisi quia nomine aeternitatis innascibilitas denotatur. 2. quia dictum fuerat, quod imago coaequatur ei, cuius est imago, non e converso, ostedit quomodo hoc intelligendum est: nam in causis, & causatis non recipitur conversio. Si igitur Filius est a Patre non e converso, Filius aequatur Patri non e converso. 3. quia dixerat per praedicta verba non designari propria Personarum, ostendit quomodo hoc intelligendum est. Nam nomine Patris, lima¬ ginis, & muneris propria designantur; non tamen nomine aeternitatis, species, & usus. Secundam ibi: Imago si perfecte. Tertia ibi: Propria igitur Tunc sequitur illa pars: Illud etiam. In qua ponit appropriationem Aug. Et duo facit: quia 1. narrat appropriationem eius, videlicet, quod in Patre est unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto unitatis aequalitatisque concordia: & quod omnia sunt unum propter Patre, aequalia propter Filium, connexa propter Spiritum Sanctum 2. haec verba exponit ibi: Sed plurimos. Et tria tacit: quia 1. exponit quomodo unitas approprietur Patri. 2. quomodo aequalitas Filio. 3. quomodo concordia Spiritui Sancto. Secunda ibi: Nunc videamus. Tertia ibi: Quod autem. Circa primum tria facit: quia 1. ostendit quomodo unitas approprietur Patri. 2. ostendit quomodo Pater & Filius sunt unum, & quomodo non: dicens eos esse unum in essentia, distinctos in Personis. 3. ex hoc allidit errorem Arrij, qui separavit substantias, & Sabellij, qui confudit Personas. Secunda ibi: Hic dici. Tertia ibi: In quo Arriana. Aliae partes patent, & si qua declaranda sunt inquirendo patebunt. Vnde in hoc terminetur sententia lectionis, & distinctionis,
On this page